omnia ludus habet cantusque
chorique
licentes;
tum primum roseo Silenus cymbia musto
plena senex auide non aequis uiribus hausit.

Oxford Book of Latin Verse
'The Ledean stars so famed for love Wondered at us from above.
'_
SI, Lucane, tibi uel si tibi, Tulle, darentur
qualia Ledaei fata Lacones habent,
nobilis haec esset pietatis rixa duobus,
quod pro fratre mori uellet uterque prior,
diceret infernas et qui prior isset ad umbras:
'Viue tuo, frater, tempore, uiue meo. '
_273. The Villa of Julius Martialis_
IVLI iugera pauca Martialis
hortis Hesperidum beatiora
longo Ianiculi iugo recumbunt:
lati collibus imminent recessus
et planus modico tumore uertex
caelo perfruitur sereniore,
et curuas nebula tegente uallis
solis luce nitet peculiari:
puris leniter admouentur astris
celsae culmina delicata uillae.
hinc septem dominos uidere montis
et totam licet aestimare Romam,
Albanos quoque Tusculosque collis
et quodcumque iacet sub urbe frigus,
Fidenas ueteres breuisque Rubras,
et quod uirgine nequiore gaudet
Annae pomiferum nemus Perennae.
illinc Flaminiae Salariaeque
gestator patet essedo tacente,
ne blando rota sit molesta somno,
quem nec rumpere nauticum celeuma,
nec clamor ualet helciariorum,
cum sit tam prope Muluius, sacrumque
lapsae per Tiberim uolent carinae.
hoc rus, seu potius domus uocanda est,
commendat dominus: tuam putabis;
tam non inuida tamque liberalis,
tam comi patet hospitalitate.
credas Alcinoi pios Penatis,
aut facti modo diuitis Molorchi.
uos nunc omnia parua qui putatis,
centeno gelidum ligone Tibur
uel Praeneste domate pendulamque
uni dedite Setiam colono:
dum me iudice praeferantur istis
Iuli iugera pauca Martialis.
_274. Diadumenos_
QVOD spirat tenera malum mordente puella,
quod de Corycio quae uenit aura croco;
uinea quod primis cum floret cana racemis,
gramina quod redolent, quae modo carpsit ouis;
quod myrtus, quod messor Arabs, quod sucina trita,
pallidus Eoo ture quod ignis olet;
gleba quod aestiuo leuiter cum spargitur imbre,
quod madidas nardo passa corona comas:
hoc tua, saeue puer Diadumene, basia fragrant.
quid si tota dares illa sine inuidia?
_275. Earinos_
_i_
NOMEN cum uiolis rosisque natum
quo pars optima nominatur anni,
Hyblam quod sapit Atticosque flores,
quod nidos olet alitis superbae;
nomen nectare dulcius beato,
quo mallet Cybeles puer uocari
et qui pocula temperat Tonanti:
quod si Parrhasia sones in aula,
respondent Veneres Cupidinesque;
nomen nobile, molle, delicatum
uersu dicere non rudi uolebam:
sed tu syllaba contumax repugnas.
dicunt Eiarinon tamen poetae,
sed Graeci quibus est nihil negatum
et quos Ἆρες Ἄρες decet sonare.
nobis non licet esse tam disertis,
qui musas colimus seueriores.
_ii_
Si daret auctumnus mihi nomen, Oporinos essem:
horrida si brumae sidera, Chimerinos.
dictus ab aestiuo Therinos tibi mense uocarer:
tempora cui nomen uerna dedere quis est?
_276. To a Schoolmaster_
LVDI magister, parce simplici turbae:
sic te frequentes audiant capillati
et delicatae diligat chorus mensae,
nec calculator, nec notarius uelox
maiore quisquam circulo coronetur.
albae Leone flammeo calent luces
tostamque feruens Iulius coquit messem.
cirrata loris horridis Scythae pellis,
qua uapulauit Marsyas Celaenaeus,
ferulaeque tristes, sceptra paedagogorum,
cessent et Idus dormiant in Octobris:
aestate pueri si ualent, Satis discunt.
_277. Long Life and Strong Life_
SEXAGESIMA, Marciane, messis
acta est et, puto, iam secunda Cottae.
nec se taedia lectuli calentis
expertum meminit die uel uno.
ostendit digitum, sed impudicum,
Alconti Dasioque Symmachoque.
at nostri bene computentur anni
et quantum tetricae tulere febres,
aut languor grauis, aut mali dolores,
a uita meliore separentur:
infantes sumus, et senes uidemur.
aetatem Priamique Nestorisque
longam qui putat esse, Marciane,
multum decipiturque falliturque.
non est uiuere, sed ualere uita est.
_278. The Conditions of Friendship_
TRIGINTA mihi quattuorque messes
tecum, si memini, fuere, Iuli.
quarum dulcia mixta sunt amaris,
sed iucunda tamen fuere plura.
et si calculus omnis huc et illuc
diuersus bicolorque digeratur,
uincet candida turba nigriorem.
si uitare uoles acerba quaedam
et tristis animi cauere morsus,
nulli te facias nimis sodalem.
gaudebis minus et minus dolebis.
_279. Domestic Life_
DIFFICILIS facilis, iucundus acerbus es idem:
nec tecum possum uiuere nec sine te.
_280. Saturnalia_
VNCTIS falciferi senis diebus,
regnator quibus imperat fritillus,
uersu ludere non laborioso
permittis, puto, pileata Roma.
risisti; licet ergo, nec uetamur.
pallentes procul hinc abite curae;
quidquid uenerit obuium, loquamur
morosa sine cogitatione.
misce dimidios, puer, trientis,
quales Pythagoras dabat Neroni;
misce, Dindyme, sed frequentiores.
possum nihil ego sobrius; bibenti
succurrent mihi quindecim poetae.
da nunc basia, sed Catulliana:
quae si tot fuerint quot ille dixit,
donabo tibi passerem Catulli.
_281. To the Rhine to send Trajan safe home_
NYMPHARVM pater amniumque, Rhene,
quicumque Odrysias bibunt pruinas,
sic semper liquidis fruaris undis,
nec te barbara contumeliosi
calcatum rota conterat bubulci;
sic et cornibus aureis receptis
et Romanus eas utraque ripa:
Traianum populis suis et urbi,
Tibris te dominus rogat, remittas.
_282. A purer Sappho_
OMNES Sulpiciam legant puellae,
uni quae cupiunt uiro placere;
omnes Sulpiciam legant mariti,
uni qui cupiunt placere nuptae.
non haec Colchidos asserit furorem,
diri prandia nec refert Thyestae;
Scyllam, Byblida nec fuisse credit,
sed castos docet et probos amores,
lusus, delicias facetiasque.
cuius carmina qui bene aestimarit,
nullam dixerit esse nequiorem,
nullam dixerit esse sanctiorem.
talis Egeriae iocos fuisse
udo crediderim Numae sub antro.
hac condiscipula uel hac magistra
esses doctior et pudica, Sappho:
sed tecum pariter simulque uisam
durus Sulpiciam Phaon amaret.
frustra: namque ea nec Tonantis uxor,
nec Bacchi, nec Apollinis puella
erepto sibi uiueret Caleno.
_283. Posthumous Fame_
EDE tuos tandem populo, Faustine, libellos
et cultum docto pectore profer opus,
quod nec Cecropiae damnent Pandionis arces
nec sileant nostri praetereantque senes.
ante foris stantem dubitas admittere Famam
teque piget curae praemia ferre tuae?
post te uicturae per te quoque uiuere chartae
incipiant: cineri gloria sera uenit.
_284. Contemporary Fame_
_i_
HIC est quem legis ille, quem requiris,
toto notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
uiuenti decus atque sentienti
rari post cineres habent poetae.
_ii_
Vndenis pedibusque syllabisque
et multo sale, nec tamen proteruo,
notus gentibus ille Martialis
et notus populis--quid inuidetis? --
non sum Andraemone notior caballo.
_285. Valedictory_
OHE iam satis est, ohe libelle,
iam peruenimus usque ad umbilicos.
tu procedere adhuc et ire quaeris,
nec summa potes in scheda teneri,
sic tamquam tibi res peracta non sit,
quae prima quoque pagina peracta est.
iam lector queriturque deficitque,
iam librarius hoc et ipse dicit
'ohe iam satis est, ohe libelle. '
ANONYMOUS
circa 90 A. D.
_286. Epitaphs_
_i_
_Nepos_
QVVM praematura raptum mihi morte Nepotem
flerem Parcarum putria fila querens
et gemerem tristi damnatam sorte iuuentam
uersaretque nouus uiscera tota dolor,
me desolatum, me desertum ac spoliatum
clamarem largis saxa mouens lacrimis,
exacta prope nocte suos quum Lucifer ignis
spargeret et uolucri roscidus iret equo,
uidi sidereo radiantem lumine formam
aethere delabi. non fuit illa quies,
sed uerus iuueni color et sonus, at status ipse
maior erat nota corporis effigie.
ardentis oculorum orbes umerosque nitentis
ostendens roseo reddidit ore sonos:
'adfinis memorande, quid o me ad sidera caeli
ablatum quereris? desine flere deum,
ne pietas ignara superna sede receptum
lugeat et laedat numina tristitia.
non ego Tartareas penetrabo tristis ad undas,
non Acheronteis transuehar umbra uadis,
non ego caeruleam remo pulsabo carinam
nec te terribilem fronte timebo, Charon,
nec Minos mihi iura dabit grandaeuus et atris
non errabo locis nec cohibebor aquis.
surge, refer matri ne me noctisque diesque
defleat ut maerens Attica mater Ityn.
nam me sancta Venus sedis non nosse silentum
iussit et in caeli lucida templa tulit. '
erigor et gelidos horror perfuderat artus,
spirabat suaui tinctus odore locus.
die Nepos, seu tu turba stipatus Amorum
laetus Adoneis lusibus insereris,
seu grege Pieridum gaudes seu Palladis arte,
omnis caelicolum te chorus excipiet;
si libeat thyrsum grauidis aptare corymbis
et uelare comam palmite, Liber eris:
pascere si crinem et lauro redimire manuque
arcum cum pharetra sumere, Phoebus eris.
indueris teretes manicas, Phrygium decus, Attis
non unus Cybeles pectore uiuet amor.
si spumantis equi libeat quatere ora lupatis,
Cyllare, formosi membra uehes equitis.
sed quicumque deus, quicumque uocaberis heros,
sit soror et mater, sit puer incolumis.
haec dona unguentis et sunt potiora corollis,
quae non tempus edax, non rapit ipse rogus.
_ii_
_Tib. Claudius Esquilina Tiberinus_
Tu quicumque mei ueheris prope limina busti,
supprime festinum quaeso uiator iter.
perlege, sic numquam doleas pro funere acerbo:
inuenies titulo nomina fixa meo.
Roma mihi patria est, media de plebe parentes.
uita fuit nullis tunc uiolata malis.
gratus eram populo quondam notusque fauore,
nunc sum defleti parua fauilla rogi.
quis bona non hilari uidit conuiuia uoltu
adque meos mecum peruigilare locos?
quondam ego Pierio uatum monimenta canore
doctus cycneis enumerare modis,
doctus Maeonio spirantia carmina uersu
dicere, Caesareo carmina nota foro:
nunc amor et nomen superest de corpore toto,
quod spargit lacrimis maestus uterque parens.
serta mihi floresque nouos, mea gaudia, ponunt:
fusus in Elysia sic ego ualle moror.
quod meat in stellis Delphin, quod Pegasus ales,
tot mea natalis fata dedere mihi.
P. AELIVS HADRIANVS IMPERATOR
76-138 A. D.
_287. To his Soul_
ANIMVLA uagula blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca
pallidula rigida nudula,
nec ut soles dabis iocos!
ANONYMOUS
120 A. D. (? )
_288. Epitaph of M. Pomponius Bassulus_
NE more pecoris otio transfungerer,
Menandri paucas uorti scitas fabulas
et ipsus etiam sedulo finxi nouas.
id quale qualest chartis mandatum diu.
uerum uexatus animi curis anxiis,
non nullis etiam corporis doloribus,
utrumque ut esset taediosum ultra modum,
optatam mortem sum potitus. ea mihi
suo de more cuncta dat leuamina.
uos in sepulcro hoc elogium, oro, incidite,
quod sit documento post rogos mortalibus
inmodice ne quis uitae scopulis haereat,
cum sit paratus portus eiaculantibus,
qui nos excipiat ad quietem perpetem.
set iam ualete donec uiuere expedit.
120 A. D. (? ).
_289. Epitaph of Serenus_
IVVENIS Sereni triste cernitis marmor,
pater supremis quod sacrauit et frater
pietate mira perditum dolens fratrem,
quem fleuit omnis planctibus nouis turba,
quod interisset forma, flos, pudor simplex.
dole meator, quisquis hoc legis carmen,
et ut meretur, anima, lacrimam accommoda.
circa 126 A. D.
_290. Epitaph of Ursus_
VRSVS togatus uitrea qui primus pila
lusi decenter cum meis lusoribus
laudante populo maximis clamoribus
thermis Traiani, thermis Agrippae et Titi,
multum et Neronis, si tamen mihi creditis,
ego sum. ouantes conuenite pilicrepi
statuamque amici floribus, uiolis rosis
folioque multo adque unguento marcido
onerate amantes et merum profundite
nigrum Falernum aut Setinum aut uel Caecubum
uiuo ac uolenti de apotheca dominica,
Vrsumque canite uoce concordi senem
hilarem iocosum pilicrepum scholasticum,
qui uicit omnes antecessores suos
sensu, decore adque arte suptilissima.
nunc uera uersu uerba dicamus senes:
sum uictus ipse, fateor, a ter consule
Vero patrono, nec semel sed saepius,
cuius libenter dicor exodiarius.
ANNIVS FLORVS
circa 130 A. D.
_291. 'Tongues I'll hang on every tree. '_
QVANDO ponebam nouellas arbores mali et piri
cortici summae notaui nomen ardoris mei.
nulla fiet inde finis uel quies cupidinis:
crescit arbor, gliscit ardor: animus implet litteras.
_292. Apollo and Bacchus_
SIC Apollo, deinde Liber sic uidetur ignifer:
ambo sunt flammis creati prosatique ex ignibus;
ambo de donis calorem, uite et radio, conferunt;
noctis hic rumpit tenebras, hic tenebras pectoris.
_293. Bacchus_
BACCHE, uitium repertor, plenus adsis uitibus:
effluas dulcem liquorem conparandum nectari,
conditumque fac uetustum, ne malignis uenulis
asperum ducat saporem uersus usum in alterum.
_294. Women_
OMNIS mulier intra pectus celat uirus pestilens:
dulce de labris locuntur, corde uiuunt noxio.
_295. Evil Communications_
QVI mali sunt, non fuere matris ex aluo mali,
sed malos faciunt malorum falsa contubernia.
_296. A Study in Antithesis_
TAM malum est habere nummos, non habere quam malum est;
tam malum est audere semper, quam malum est semper pudor;
tam malum est tacere multum, quam malum est multum loqui;
tam malum est foris amica, quam malum est uxor domi:
nemo non haec uera dicit, nemo non contra facit.
_297. French and English_
SPERNE mores transmarinos, mille habent offucia.
ciue Romano per orbem nemo uiuit rectius:
quippe malim unum Catonem quam trecentos Socratas.
_298. The Rarity of Poets and their Patrons_
CONSVLES fiunt quotannis et noui proconsules;
solus aut rex aut poeta non quotannis nascitur.
C. SVLPICIVS APOLLINARIS
circa 140 A. D.
_299. Vergil's Aeneid_
IVSSERAT haec rapidis aboleri carmina flammis
Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem;
Tucca uetat Variusque, simul tu, maxime Caesar,
non sinis et Latiae consulis historiae.
infelix gemino cecidit prope Pergamon igni,
et paene est alio Troia cremata rogo.
_300. Epitaph of Seneca_
CVRA, labor, meritum, sumpti pro munere honores,
ite, alias posthac sollicitate animas!
me procul a uobis deus euocat. ilicet actis
rebus terrenis, hospita terra, uale.
corpus, auara, tamen sollempnibus accipe saxis:
namque animam caelo reddimus, ossa tibi.
ANONYMOUS
215 A. D.
_301. Viue_
VIVE laetus quique uiuis, uita paruom munus est,
orta mox sensim uigescit, deinde sensim deficit.
P. LICINIVS GALLIENVS IMPERATOR
circa 260 A. D.
_302. Ludite_
ITE agite, o iuuenes, et desudate medullis
omnibus inter uos! non murmura uestra columbae,
brachia non hederae, non uincant oscula conchae.
ludite: sed uigilis nolite exstinguere lychnos:
omnia nocte uident, nil cras meminere lucernae.
M. AVRELIVS OLVMPIVS NEMESIANVS
circa 260 A. D.
_303. Exordium to a Poem on Hunting_
VENANDI cano mille uias hilarisque labores
discursusque citos, securi proelia ruris,
pandimus. Aonio iam nunc mihi pectus ab oestro
aestuat: ingentis Helicon iubet ire per agros,
Castaliusque mihi noua pocula fontis alumnus
ingerit et late campos metatus apertos
imponitque iugum uati retinetque corymbis
implicitum ducitque per auia, qua sola numquam
trita rotis. iuuat aurato procedere curru
et parere deo: uiridis en ire per herbas
imperat: intacto premimus uestigia musco;
et, quamuis cursus ostendat tramite noto
obuia Calliope facilis, insistere prato
complacitum, rudibus qua luceat orbita sulcis.
nam quis non Nioben numeroso funere maestam
iam cecinit? quis non Semelen ignemque iugalem
letalemque simul nouit de paelicis astu?
quis magno recreata tacet cunabula Baccho,
ut pater omnipotens maternos reddere mensis
dignatus iusti complerit tempora partus?
sunt qui sacrilego rorantis sanguine thyrsos
(nota nimis) dixisse uelint, qui uincula Dirces
Pisaeique tori legem Danaique cruentum
imperium sponsasque truces sub foedere primo
dulcia funereis mutantis gaudia taedis.
Byblidos indictum nulli scelus; impia Myrrhae
conubia et saeuo uiolatum crimine patrem
nouimus, utque Arabum fugiens cum carperet arua
iuit in arboreas frondis animamque uirentem.
sunt qui squamosi referant fera sibila Cadmi
stellatumque oculis custodem uirginis Ius
Herculeosque uelint semper numerare labores
miratumque rudis se tollere Terea pinnas
post epulas, Philomela, tuas; sunt ardua mundi
qui male temptantem curru Phaethonta loquantur
exstinctasque canant emisso fulmine flammas
fumantemque Padum, Cycnum plumamque senilem
et flentis semper germani funere siluas.
Tantalidum casus et sparsas sanguine mensas
condentemque caput uisis Titana Mycenis
horrendasque uices generis dixere priores.
Colchidos iratae sacris imbuta uenenis
munera non canimus pulchraeque incendia Glauces,
non crinem Nisi, non saeuae pocula Circes,
nec nocturna pie curantem busta sororem:
haec iam magnorum praecepit copia uatum,
omnis et antiqui uulgata est fabula saecli.
nos saltus uiridisque plagas camposque patentis
scrutamur totisque citi discurrimus aruis
et uarias cupimus facili cane sumere praedas;
nos timidos lepores, inbellis figere dammas
audacisque lupos, uulpem captare dolosam
gaudemus; nos flumineas errare per umbras
malumus et placidis ichneumona quaerere ripis
inter harundineas segetes faelemque minacem
arboris in trunco longis perfigere telis
implicitumque sinu spinosi corporis erem
ferre domum; talique placet dare lintea curae.
dum non magna ratis, uicinis sueta moueri
litoribus tutosque sinus percurrere remis,
nunc primum dat uela notis portusque fidelis
linquit et Adriacas audet temptare procellas.
mox uestros meliore lyra memorare triumphos
accingar, diui fortissima pignora Cari,
atque canam nostrum geminis sub finibus orbis
litus et edomitas fraterno numine gentis,
quae Rhenum Tigrimque bibunt Ararisque remotum
principium Nilique uident in origine fontem;
nec taceam, primum quae nuper bella sub Arcto
felici, Carine, manu confeceris, ipso
paene prior genitore deo, utque intima frater
Persidos et ueteres Babylonos ceperit arcis,
ultus Romulei uiolata cacumina regni;
imbellemque fugam referam clausasque pharetras
Parthorum laxosque arcus et spicula nulla.
haec uobis nostrae libabunt carmina Musae,
cum primum uultus sacros, bona numina terrae,
contigerit uidisse mihi: iam gaudia nota
temporis inpatiens sensus spretorque morarum
praesumit uideorque mihi iam cernere fratrum
augustos habitus, Romam clarumque senatum
et fidos ad bella duces et milite multo
agmina, quis fortis animat deuotio mentis:
aurea purpureo longe radiantia uelo
signa micant sinuatque trucis leuis aura dracones.
tu modo, quae saltus placidos siluasque pererras,
Latonae, Phoebe, magnum decus, heia age suetos
sume habitus arcumque manu pictamque pharetram
suspende ex humeris, sint aurea tela, sagittae,
candida puniceis aptentur crura coturnis,
sit chlamys aurato multum subtegmine lusa
conrugesque sinus gemmatis balteus artet
nexibus, implicitos cohibe diademate crinis.
tecum Naiades faciles uiridique iuuenta
pubentes Dryades Nymphaeque, unde amnibus umor,
adsint et docilis decantet Oreadas Echo.
duc age, diua, tuum frondosa per auia uatem:
te sequimur, tu pande domos et lustra ferarum.
huc igitur mecum, quisquis percussus amore
uenandi damnas litis rabidosque tumultus
ciuilisque fugis strepitus bellique fragores
nec praedas auido sectaris gurgite ponti.
_304. Pan_
NYCTILVS atque Micon nec non et pulcer Amyntas
torrentem patula uitabant ilice solem,
cum Pan uenatu fessus recubare sub ulmo
coeperat et somno lassatas sumere uiris;
quem super ex tereti pendebat fistula ramo.
hanc pueri, tamquam praedem pro carmine possent
sumere fasque esset calamos tractare deorum,
inuadunt furto sed nec resonare canorem
fistula quem suerat nec uult contexere carmen,
sed pro carminibus male dissona sibila reddit,
cum Pan excussus sonitu stridentis auenae
iamque uidens 'pueri, si carmina poscitis', inquit,
'ipse canam: nulli fas est inflare cicutas,
quas ego Maenaliis cera coniungo sub antris.
iamque ortus, Lenaee, tuos et semina uitis
ordine detexam: debemus carmina Baccho. '
haec fatus coepit calamis sic montiuagus Pan:
'te cano, qui grauidis hederata fronte corymbis
uitea serta plicas quique udo palmite tigris
ducis odoratis perfusus colla capillis,
uera Iouis proles; nam cum post sidera caeli
sola Iouem Semele uidit Iouis ora professum,
hunc pater omnipotens, uenturi prouidus aeui,
pertulit et iusto produxit tempore partus.
hunc Nymphae Faunique senes Satyrique procaces,
nosque etiam Nysae uiridi nutrimus in antro.
quin et Silenus paruum ueteranus alumnum
aut gremio fouet aut resupinis sustinet ulnis,
euocat aut risum digito motuue quietem
allicit aut tremulis quassat crepitacula palmis.
cui deus arridens horrentis pectore setas
uellicat aut digitis auris astringit acutas
adplauditue manu mutilum caput aut breue mentum
et simas tenero collidit pollice naris.
interea pueri florescit pube iuuentus
flauaque maturo tumuerunt tempora cornu.
tum primum laetas extendit pampinus uuas:
mirantur Satyri frondis et poma Lyaei.
tum deus 'o Satyri, maturos carpite fetus'
dixit 'et ignotos primi calcate racemos'.
uix haec ediderat, decerpunt uitibus uuas
et portant calathis celerique elidere planta
concaua saxa super properant: uindemia feruet
collibus in summis, crebro pede rumpitur uua
nudaque purpureo sparguntur pectora musto.
tum Satyri, lasciua cohors, sibi pocula quisque
obuia corripiunt: quae fors dedit, occupat usus.
cantharon hic retinet, cornu bibit alter adunco,
concauat ille manus palmasque in pocula uertit,
pronus at ille lacu bibit et crepitantibus haurit
musta labris; alius uocalia cymbala mergit,
atque alius latices pressis resupinus ab uuis
excipit: at potus (saliens liquor ore resultat);
euomit, inque humeros et pectora defluit humor.
omnia ludus habet cantusque chorique licentes;
tum primum roseo Silenus cymbia musto
plena senex auide non aequis uiribus hausit.
ex illo uenas inflatus nectare dulci
hesternoque grauis semper ridetur Iaccho.
quin etiam deus ille, deus Ioue prosatus ipso,
et plantis uuas premit et de uitibus hastas
integit et lynci praebet cratera bibenti. '
haec Pan Maenalia pueros in ualle docebat,
sparsas donec ouis campo conducere in unum
nox iubet, uberibus suadens siccare fluorem
lactis et in niueas astrictum cogere glebas.
ANONYMOUS
_305. Epitaph on M. P. Flavius Postumius Varus_
VIXI beatus dis, amicis, literis.
manis colamus, namque opertis manibus
diuina uis est aeuiterni temporis.
_306. To the Sea_
VNDARVM rector, genitor maris, arbiter orbis,
Oceane o placido conplectens omnia fluctu,
tu legem terris moderato limite signas,
tu pelagi quodcumque facis fontisque lacusque.
flumina quin etiam te norunt omnia patrem,
te potant nubes ut reddant frugibus imbris;
Cyaneoque sinu caeli tu diceris oras
partibus ex cunctis inmensas cingere nexu.
tu fessos Phoebi reficis sub gurgite currus
exhaustisque die radiis alimenta ministras,
gentibus ut clarum referat lux aurea solem.
si mare, si terras caelum mundumque gubernas,
me quoque cunctorum partem, uenerabilis, audi,
alme parens rerum, supplex precor. ergo carinam
conserues, ubicumque tuo committere ponto
hanc animam, transire fretum et discurrere cursus
aequoris horrisoni sortis fera iussa iubebunt:
tende fauens glaucum per leuia dorsa profundum,
ac tantum tremulo crispentur caerula motu,
quantum uela ferant, quantum sinat otia remis;
sint fluctus, celerem ualeant qui pellere puppem,
quos numerare libens possim, quos cernere laetus;
seruet inoffensam laterum par linea libram,
et sulcante uiam rostro submurmuret unda.
da pater, ut tute liceat transmittere cursum,
perfer ad optatos securo in litore portus
me comitesque meos. quod cum permiseris esse,
reddam, quod potero, plenas pro munere gratis.
_307. Boating Song_
HEIA, uiri, nostrum reboans echo sonet heia!
arbiter effusi late maris ore sereno
placatum strauit pelagus posuitque procellam,
edomitique uago sederunt pondere fluctus.
heia, uiri, nostrum reboans echo sonet heia!
annisu parili tremat ictibus acta carina.
nunc dabit arridens pelago concordia caeli
uentorum motu praegnanti currere uelo.

aequora prora secet delphinis aemula saltu,
quisque gemat largum, promat se quisque lacertis,
pone trahens canum deducta sit orbita sulcum.

echo te pultet, portiscule: nos tamen heia.
conuulsum remis spumet mare: nos tamen heia.
uocibus adsiduis litus resonet: tamen heia.
_308. 'Margaret'_
_A Dog's Epitaph_
GALLIA me genuit, nomen mihi diuitis undae
concha dedit, formae nominis aptus honos.
docta per incertas audax discurrere siluas
collibus hirsutas atque agitare feras,
non grauibus uinclis unquam consueta teneri
uerbera nec niueo corpore saeua pati.
molli namque sinu domini dominaeque iacebam
et noram in strato lassa cubare toro,
et plus quam licuit muto canis ore loquebar:
nulli latratus pertimuere meos.
sed iam fata subi partu iactata sinistro,
quam nunc sub paruo marmore terra tegit.
CLAVDIVS
circa 280(? ) A. D.
_309. To the Moon_
LVNA decus mundi, magni pars maxima caeli,
Luna, uagus noctis splendor, quam signa secuntur,
Luna parens mensum numerosa prole renascens:
tu biiugos stellante polos ab Sole gubernas,
te redeunte dies fraternus colligit horas;
te pater Oceanus renouato respicit amne,
te spirant terrae, tu uinclis Tartara cingis;
tu sistro resonas, Brimo, tu cymbala quassas;
Isis Luna Core, uel Vesta es Iuno Cybelle.
septenis tu lumine eges sub mense diebus
et rursum renouas alternans lumina mensis.
tunc minor es, cum plena uenis; tunc plena resurgens,
cum minor es: crescis semper, cum deficis orbe.
huc ades et nostris precibus dea blandior esto
Luciferique iugis concordis siste iuuencas,
ut uoluat fortuna rotam, qua prospera currant.
L. CAELIVS LACTANTIVS FIRMIANVS
fl. 290 A. D.
_310. The Phoenix_
EST locus in primo felix oriente remotus,
qua patet aeterni maxima porta poli.
nec tamen aestiuos hiemisue propinquus ad ortus
sed qua sol uerno fundit ab axe diem.
illic planities tractus diffundit apertos,
nec tumulus crescit nec caua uallis hiat,
sed nostros montis, quorum iuga celsa putantur,
per bis sex ulnas imminet ille locus.
hic Solis nemus est et consitus arbore multa
lucus perpetuae frondis honore uirens.
cum Phaethonteis flagrasset ab ignibus axis,
ille locus flammis inuiolatus erat;
et cum diluuium mersisset fluctibus orbem
Deucalioneas exsuperauit aquas.
non huc exsangues Morbi, non aegra Senectus
nec Mors crudelis nec Metus asper adest,
nec Scelus infandum nec opum uesana Cupido
aut Sitis aut ardens caedis amore Furor;
Luctus acerbus abest et Egestas obsita pannis
et Curae insomnes et uiolenta Fames.
non ibi tempestas nec uis furit horrida uenti
nec gelido terram rore pruina tegit;
nulla super campos tendit sua uellera nubes
nec cadit ex alto turbidus umor aquae.
est fons in medio, quem uiuum nomine dicunt,
perspicuus, lenis, dulcibus uber aquis;
qui semel erumpens per singula tempora mensum
duodecies undis inrigat omne nemus.
hic genus arboreum procero stipite surgens
non lapsura solo mitia poma gerit.
hoc nemus, hos lucos auis incolit unica Phoenix,
unica si uiuit morte refecta sua.
paret et obsequitur Phoebo ueneranda satelles:
hoc Natura parens munus habere dedit.
lutea cum primum surgens Aurora rubescit,
cum primum rosea sidera luce fugat,
ter quater illa pias inmergit corpus in undas,
ter quater e uiuo gurgite libat aquam.
tollitur ac summo considit in arboris altae
uertice, quae totum despicit una nemus,
et conuersa nouos Phoebi nascentis ad ortus
exspectat radios et iubar exoriens.
atque ubi Sol pepulit fulgentis limina portae
et primi emicuit luminis aura leuis,
incipit illa sacri modulamina fundere cantus
et mira lucem uoce ciere nouam;
quam nec aedoniae uoces nec tibia possit
musica Cirrhaeis adsimulare modis,
et neque olor moriens imitari posse putetur
nec Cylleneae fila canora lyrae.
postquam Phoebus equos in aperta effudit Olympi
atque orbem totum protulit usque means,
illa ter alarum repetito uerbere plaudit
igniferumque caput ter uenerata silet.
atque eadem celeris etiam discriminat horas
innarrabilibus nocte dieque sonis,
antistes luci nemorumque uerenda sacerdos
et sola arcanis conscia, Phoebe, tuis.
quae postquam uitae iam mille peregerit annos
ac si reddiderint tempora longa grauem,
ut reparet lapsum spatiis uergentibus aeuum,
adsuetum nemoris dulce cubile fugit;
cumque renascendi studio loca sancta reliquit,
tunc petit hunc orbem, mors ubi regna tenet.
derigit in Syriam celeris longaeua uolatus,
Phoenicen nomen cui dedit ipsa uetus,
secretosque petit deserta per auia lucos,
sicubi per saltus silua remota latet.
tum legit aerio sublimem uertice palmam,
quae Graium Phoenix ex aue nomen habet,
in quam nulla nocens animans prorepere possit,
lubricus aut serpens aut auis ulla rapax.
tum uentos claudit pendentibus Aeolus antris,
ne uiolent flabris aera purpureum,
neu concreta noto nubes per inania caeli
submoueat radios solis et obsit aui.
construit inde sibi seu nidum siue sepulcrum:
nam perit ut uiuat, se tamen ipsa creat.
colligit hinc sucos et odores diuite silua,
quos legit Assyrius, quos opulentus Araps,
quos aut Pygmaeae gentes aut India carpit
aut molli generat terra Sabaea sinu.
cinnamon hic auramque procul spirantis amomi
congerit et mixto balsama cum polio.
non casiae mitis nec olens suffimen acanthi
nec turis lacrimae guttaque pinguis abest.
his addit teneras nardi pubentis aristas
et sociat myrrae uim, Nabathaea, tuae.
protinus instructo corpus mutabile nido
uitalique toro membra uieta locat.
ore dehinc sucos membris circumque supraque
inicit exsequiis inmoritura suis.
tunc inter uarios animam commendat odores,
depositi tanti nec timet illa fidem.
interea corpus genitali morte peremptum
aestuat, et flammam parturit ipse calor,
aetherioque procul de lumine concipit ignem,
flagrat et ambustum soluitur in cineres.
quos uelut in massam generans in morte coactos
conflat; et effectum seminis instar habet.
complerit mensum si fetus tempora certa,
sese oui teretis colligit in speciem;
hinc animal primum sine membris fertur oriri,
sed fertur uermi lacteus esse color:
ac uelut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,
mutari tineae papilione solent:
inde reformatur quali fuit ante figura
et Phoenix ruptis pullulat exuuiis.
non illi cibus est nostro concessus in orbe
nec cuiquam inplumem pascere cura subest;
ambrosios libat caelesti nectare rores,
stellifero tenues qui cecidere polo.
hos legit, his alitur mediis in odoribus ales,
donec maturam proferat effigiem.
ast ubi primaeua coepit florere iuuenta,
euolat ad patrias iam reditura domus.
ante tamen, proprio quicquid de corpore restat,
ossaque uel cineres exuuiasque suas
unguine balsameo myrraque et ture soluto
condit et in formam conglobat ore pio.
quam pedibus gestans contendit Solis ad urbem
inque ara residens ponit in aede sacra.
mirandam sese praestat praebetque uerendam:
tantus aui decor est, tantus abundat honor.
praecipuus color est, quali sunt sidera caeli,
praecoqua uel qualis Punica grana tegit:
qualis inest foliis, quae fert agreste papauer,
cum pandit uestes Flora rubente solo.
hoc humeri pectusque decens uelamine fulgent,
hoc caput, hoc ceruix summaque terga nitent;
caudaque porrigitur fuluo distincta metallo,
in cuius maculis purpura mixta rubet;
aura auri pennas insignit, desuper Iris
pingere ceu nubis splendida rore solet;
albicat insignis mixto uiridante smaragdo
et puro cornu gemmea cuspis hiat;
ingentis oculos credas geminos hyacinthos,
quorum de medio lucida flamma micat;
arquata est rutilo capiti radiata corona
Phoebei referens uerticis alta decus;
crura tegunt squamae Tyrio depicta ueneno,
ast unguis roseo tinguit honore color.
effigies inter pauonis mixta figuram
cernitur et pictam Phasidis inter auem.
magnitiem, terris Arabum quae gignitur, ales
uix aequare potest, seu fera seu sit auis.
non tamen est tarda, ut uolucres quae corpore magno
incessus pigros per graue pondus habent,
sed leuis ac uelox, regali plena decore;
talis in aspectu se tenet usque hominum.
huc uenit Aegyptus tanti ad miracula uisus
et raram uolucrem turba salutat ouans.
protinus exsculpunt sacrato in marmore formam
et titulo signant remque diemque nouo.
contrahit in coetum sese genus omne uolantum,
nec praedae memor est ulla nec ulla metus.
alituum stipata choro uolat illa per altum
turbaque prosequitur munere laeta pio.
sed postquam puri peruenit ad aetheris auras,
mox redit; illa suis conditur inde locis.
o fortunatae sortis finisque uolucrem,
cui de se nasci praestitit ipse deus!
o felix, seu mas seu femina siue necutrum,
felix quae Veneris foedera nulla coit!
mors illi Venus est, sola est in morte uoluptas:
ut possit nasci, appetit ante mori.
ipsa sibi proles, suus est pater et suus heres,
nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
ipsa quidem, sed non eadem est; eademque nec ipsa est,
aeternam uitam mortis adepta bono.
CATO
290(? ) A. D.
_311. Moral Distichs_
_i_
_Learning_
(_a_) INSTRVE praeceptis animum, ne discere cessa;
nam sine doctrina uita est quasi mortis imago.
(_b_) multa legas facito, tum lectis neglege multa;
nam miranda canunt, sed non credenda poetae.
(_c_) disce sed a doctis, indoctos ipse doceto:
propaganda etenim est rerum doctrina bonarum.
(_d_) discere ne cessa: cura sapientia crescit,
rara datur longo prudentia temporis usu.
(_e_) disce aliquid; nam cum subito Fortuna recessit,
ars remanet uitamque hominis non deserit umquam.
_ii_
_Religion_
(_a_) SI deus est animus, nobis ut carmina dicunt,
hic tibi praecipue sit pura mente colendus.
(_b_) an di sint caelumque regant ne quaere doceri:
cum sis mortalis, quae sunt mortalia cura.
(_c_) quid deus intendat noli perquirere sorte:
quid statuat de te sine te deliberat ille.
(_d_) ture deum placa, uitulum sine crescat aratro:
ne credas gaudere deum cum caede litatur.
_iii_
_Friendship_
(_a_) SI potes, ignotis etiam prodesse memento:
utilius regno est meritis adquirere amicos.
(_b_) cum tibi uel socium uel fidum quaeris amicum,
non tibi fortuna est hominis sed uita petenda.
(_c_) ignotum notis noli praeponere amicis:
cognita iudicio constant, incognita casu.
(_d_) uincere cum possis, interdum cede sodali,
obsequio quoniam dulces retinentur amici.
(_e_) gratior officiis, quo sis mage carior, esto,
ne nomen subeas quod dicunt officiperdi.
(_f_) officium alterius multis narrare memento;
at quaecumque aliis benefeceris ipse, sileto.
(_g_) damnaris numquam post longum tempus amicum:
mutauit mores, sed pignora prima memento.
_iv_
_Death_
(_a_) NE timeas illam, quae uitae est ultima finis:
qui mortem metuit, quod uiuit, perdit id ipsum.
(_b_) linque metum leti; nam stultum est tempore in omni,
dum mortem metuas, amittere gaudia uitae.
(_c_) fac tibi proponas, mortem non esse timendam:
quae bona si non est, finis tamen illa malorum est.
(_d_) rebus in aduersis animum submittere noli:
spem retine; spes una hominem nec morte relinquit.
_v_
_The Speech of Men_
(_a_) PROSPICITO tecum tacitus quid quisque loquatur:
sermo hominum mores et celat et indicat idem.
(_b_) contra uerbosos noli contendere uerbis:
sermo datur cunctis, animi sapientia paucis.
(_c_) cum te aliquis laudat, iudex tuus esse memento:
plus aliis de te quam tu tibi credere noli.
(_d_) iudicium populi numquam contempseris unus:
ne nulli placeas, dum uis contemnere multos.
(_e_) cum recte uiuas, ne cures uerba malorum:
arbitrii non est nostri quid quisque loquatur.
(_f_) si uitam inspicias hominum, si denique mores,
cum culpant alios: nemo sine crimine uiuit.
_vi_
_Wives and Slaves_
(_a_) CVM seruos fueris proprios mercatus in usus
et famulos dicas, homines tamen esse memento.
(_b_) nil temere uxori de seruis crede querenti:
semper enim mulier quem coniux diligit odit.
(_c_) uxoris linguam, si frugi est, ferre memento;
namque malum est non uelle pati nec carpere posse.
(_d_) uxorem fuge ne ducas sub nomine dotis,
nec retinere uelis, si coeperit esse molesta.
REPOSIANVS
circa 290 A. D.
_312. The Bridal Bower of Mars and Venus_
ORNAT terra nemus: nunc lotos mitis inumbrat,
nunc laurus, nunc myrtus. habent sua munera rami;
namque hic per frondis redolentia mala relucent.
uilia non illo surgebant gramina luco:
pingunt purpureos candentia lilia flores;
hic rosa cum uiolis, hic omnis gratia odorum,
hic inter uiolas coma mollis laeta hyacinthi:
dignus amore locus, cui tot sint munera rerum.
non tamen in lucis aurum, non purpura fulget:
flos lectus, flos uincla tori, substramina flores:
deliciis Veneris diues natura laborat.
texerat hic liquidos fontis non uilis arundo,
sed qua saeua puer conponat tela Cupido.
hunc solum Paphie puto lucum fecit amori:
hic Martem exspectare solet. quid Gratia cessat,
quid Charites? cur, saeue puer, non lilia nectis?
tu lectum consterne rosis, tu serta parato
et roseis crinem nodis subnecte decenter!
PENTADIVS
circa 290 A. D.
_313. Narcissus_
HIC est ille, suis nimium qui credidit umbris,
Narcissus uero dignus amore puer.
cernis ab inriguo repetentem gramine ripas,
ut per quas periit crescere possit aquas.
_314. Woman_
CREDE ratem uentis, animum ne crede puellis;
namque est feminea tutior unda fide.
femina nulla bona est, uel, si bona contigit una,
nescio quo fato est res mala facta bona.
ANONYMOUS
circa 290 A. D.
_315. Epitaph on the Actor Vitalis_
QVID tibi, mors, faciam, quae nulli parcere nosti,
nescia laetitiam, nescia amare iocos.
his ego praeualui toto notissimus orbi,
hinc mihi larga domus, hinc mihi census erat.
gaudebam semper; quid enim, si gaudia desint,
hic uagus ac fallax utile mundus habet?
me uiso rabidi subito cecidere furores;
ridebat summus me ueniente dolor.
non licuit quemquam curis mordacibus uri
nec rerum incerta mobilitate trahi.
uincebat cunctos praesentia nostra timores
et mecum felix quaelibet hora fuit.
motibus ac dictis (tragici quoque larua placebat)
exhilarans uariis tristia corda modis
fingebam uultus, habitus ac uerba loquentum,
ut plures uno credibile ore loqui.
ipse etiam, quem nostra oculis geminabat imago,
horruit in uultu se magis esse meo.
o quotiens imitata meo se femina gestu
uidit et erubuit totaque muta fuit!
ergo quot in nostro uiuebant corpore formae
tot mecum raptas abstulit atra dies.
quo uos iam tristi turbatus deprecor ore,
qui titulum legitis cum pietate meum:
'o quam laetus eras, Vitalis' dicite maesti,
'sint tibi di tali, sint tibi fata, modo. '
TIBERIANVS
fl. A. D. 335.
_316. A Woodland Scene_
AMNIS ibat inter arua ualle fusus frigida,
luce ridens calculorum, flore pictus herbido.
caerulas superne laurus et uirecta myrtea
leniter motabat aura blandiente sibilo.
subter autem molle gramen flore adulto creuerat:
et croco solum rubebat et lucebat liliis
et nemus fragrabat omne uiolarum suspiritu.
inter ista dona ueris gemmeasque gratias
omnium regina odorum uel colorum Lucifer
auriflora praeminebat, flamma Diones, rosa.
roscidum nemus rigebat inter uda gramina:
fonte crebro murmurabant hinc et inde riuuli,
antra muscus et uirentes intus myrtus uinxerant,
qua fluenta labibunda guttis ibant lucidis.
has per umbras omnis ales plus canora quam putes
cantibus uernis strepebat et susurris dulcibus;
hic loquentis murmur amnis concinebat frondibus,
quis melos uocalis aurae musa zephyri mouerat.
sic euntem per uirecta pulcra odora et musica
ales amnis aura lucus flos et umbra iuuerat.
_317. Gold_
AVRVM, quod nigri manes, quod turbida mersant
flumina, quod duris extorsit poena metallis!
aurum, quo pretio reserantur limina Ditis,
quo Stygii regina poli Proserpina gaudet!
aurum, quod penetrat thalamos rumpitque pudorem,
qua tectus saepe inlecebra micat impius ensis!
in gremium Danaes non auro fluxit adulter
mentitus pretio faciem fuluoque ueneno?
non Polydorum hospes saeuo necat incitus auro?
altrix infelix, sub quo custode pericli
commendas natum, cui regia pignora credis?
fit tutor pueri, fit custos sanguinis aurum!
inmitis nidos coluber custodiet ante
et uitulos fetae poterunt seruare leaenae.
sic etiam ut Troiam popularet Dorica pubes
aurum causa fuit: pretium dignissima merces.
infami probro palmam conuendit adulter.
denique cernamus, quos aurum uenit in usus.
auro emitur facinus, pudor almus uenditur auro,
tum patria atque parens, leges pietasque fidesque:
omne nefas auro tegitur, fas proditur auro.
porro hoc Pactolus, porro fluat et niger Hermus!
aurum, res gladii, furor amens, ardor auarus,
te celent semper uada turbida, te uada nigra,
te tellus mersum premat infera, te sibi nasci
Tartareus cupiat Phlegethon Stygiaeque paludes!
inter liuentis pereat tibi fulgor arenas,
nec post ad superos redeat famis aurea puros!
_318. 'Too Adventurous Wings'_
ALES, dum madidis grauata pennis
udos tardius explicat uolatus,
defecta in medio repente nisu
capta est pondere depremente plumae:
cassato solito uigore pennae,
quae uitam dederant, dedere letum;
ac, quis ardua nunc tenebat alis,
isdem protinus incidit ruinae.
quid sublimia circuisse prodest?
qui celsi steterant, iacent sub imis!
exemplum capiant, nimis petendo
qui mentis tumidi uolant secundis.
_319.