Namque Iunia Manlio,
qualis Idalium colens
uenit ad Phrygium Venus
Iudicem, bona cum bona
nubet alite uirgo,
Floridis uelut enitens
myrtus Asia ramulis
quos Amadryades deae
Ludicrum sibi rosido
nutriuntur honore.
qualis Idalium colens
uenit ad Phrygium Venus
Iudicem, bona cum bona
nubet alite uirgo,
Floridis uelut enitens
myrtus Asia ramulis
quos Amadryades deae
Ludicrum sibi rosido
nutriuntur honore.
Oxford Book of Latin Verse
hic armata manus, Curetas nomine Grai
quos memorant Phrygios, inter se forte quod armis
ludunt in numerumque exsultant sanguine laeti
terrificas capitum quatientes numine cristas,
Dictaeos referunt Curetas qui Iouis illum
uagitum in Creta quondam occultasse feruntur,
cum pueri circum puerum pernice chorea
armati in numerum pulsarent aeribus aera,
ne Saturnus eum malis mandaret adeptus
aeternumque daret matri sub pectore uulnus.
propterea magnam armati matrem comitantur,
aut quia significant diuam praedicere ut armis
ac uirtute uelint patriam defendere terram
praesidioque parent decorique parentibus esse.
quae bene et eximie quamuis disposta ferantur,
longe sunt tamen a uera ratione repulsa.
omnis enim per se diuum natura necessest
immortali aeuo summa cum pace fruatur
semota ab nostris rebus seiunctaque longe.
nam priuata dolore omni, priuata periclis,
ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri,
nec bene promeritis capitur neque tangitur ira.
hic siquis mare Neptunum Cereremque uocare
constituit fruges et Bacchi nomine abuti
mauult quam laticis proprium proferre uocamen,
concedamus ut hic terrarum dictitet orbem
esse deum matrem, dum uera re tamen ipse
religione animum turpi contingere parcat.
_69. Epicurus and the Fear of Death_
E TENEBRIS tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda uitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis uestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aueo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quidnam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi uis?
tu, pater, es rerum inuentor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima uita.
nam simul ac ratio tua coepit uociferari
naturam rerum, diuina mente coorta,
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt, totum uideo per inane geri res.
apparet diuum numen sedesque quietae
quas neque concutiunt uenti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens uiolat semperque innubilus aether
integit, et large diffuso lumine rident.
omnia suppeditat porro natura neque ulla
res animi pacem delibat tempore in ullo.
at contra nusquam apparent Acherusia templa
nec tellus obstat quin omnia dispiciantur,
sub pedibus quaecumque infra per inane geruntur.
his ibi me rebus quaedam diuina uoluptas
percipit atque horror, quod sic natura tua ui
tam manifesta patens ex omni parte retecta est.
Et quoniam docui cunctarum exordia rerum
qualia sint et quam uariis distantia formis
sponte sua uolitent aeterno percita motu,
quoue modo possint res ex his quaeque creari,
hasce secundum res animi natura uidetur
atque animae claranda meis iam uersibus esse
et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus,
funditus humanam qui uitam turbat ab imo
omnia suffundens mortis nigrore neque ullam
esse uoluptatem liquidam puramque relinquit.
nam quod saepe homines morbos magis esse timendos
infamemque ferunt uitam quam Tartara leti
et se scire animae naturam sanguinis esse
aut etiam uenti, si fert ita forte uoluntas,
nec prorsum quicquam nostrae rationis egere,
hinc licet aduertas animum magis omnia laudis
iactari causa quam quod res ipsa probetur.
extorres idem patria longeque fugati
conspectu ex hominum, foedati crimine turpi,
omnibus aerumnis adfecti denique uiuunt,
et quocumque tamen miseri uenere parentant
et nigras mactant pecudes et manibu' diuis
inferias mittunt multoque in rebus acerbis
acrius aduertunt animos ad religionem.
quo magis in dubiis hominem spectare periclis
conuenit aduersisque in rebus noscere qui sit;
nam uerae uoces tum demum pectore ab imo
eliciuntur et eripitur persona mala re.
denique auarities et honorum caeca cupido,
quae miseros homines cogunt transcendere finis
iuris et interdum socios scelerum atque ministros
noctes atque dies niti praestante labore
ad summas emergere opes, haec uulnera uitae
non minimam partem mortis formidine aluntur.
turpis enim ferme contemptus et acris egestas
semota ab dulci uita stabilique uidetur
et quasi iam leti portas cunctarier ante;
unde homines dum se falso terrore coacti
effugisse uolunt longe longeque remosse,
sanguine ciuili rem conflant diuitiasque
conduplicant auidi, caedem caede accumulantes;
crudeles gaudent in tristi funere fratris
et consanguineum mensas odere timentque.
consimili ratione ab eodem saepe timore
macerat inuidia: ante oculos illum esse potentem,
illum aspectari, claro qui incedit honore,
ipsi se in tenebris uolui caenoque queruntur.
intereunt partim statuarum et nominis ergo;
et saepe usque adeo, mortis formidine, uitae
percipit humanos odium lucisque uidendae,
ut sibi consciscant maerenti pectore letum
obliti fontem curarum hunc esse timorem,
hunc uexare pudorem, hunc uincula amicitiai
rumpere et in summa pietatem euertere fraude.
nam iam saepe homines patriam carosque parentis
prodiderunt, uitare Acherusia templa petentes.
nam ueluti pueri trepidant atque omnia caecis
in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam
quae pueri in tenebris pauitant finguntque futura.
hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
non radii solis neque lucida tela diei
discutiant, sed naturae species ratioque.
_70. The Powers of Hell_
DENIQVE si uocem rerum natura repente
mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
nam si grata fuit tibi uita anteacta priorque
et non omnia pertusum congesta quasi in uas
commoda perfluxere atque ingrata interiere:
cur non ut plenus uitae conuiua recedis
aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
sin ea quae fructus cumque es periere profusa
uitaque in offensast, cur amplius addere quaeris,
rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
non potius uitae finem facis atque laboris?
nam tibi praeterea quod machiner inueniamque,
quod placeat, nil est: eadem sunt omnia semper.
si tibi non annis corpus iam marcet et artus
confecti languent, eadem tamen omnia restant,
omnia si pergas uiuendo uincere saecla,
atque etiam potius, si numquam sis moriturus,'
quid respondemus, nisi iustam intendere litem
naturam et ueram uerbis exponere causam?
grandior hic uero si iam seniorque queratur
atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
non merito inclamet magis et uoce increpet acri?
'aufer abhinc lacrimas, balatro, et compesce querelas:
omnia perfunctus uitai praemia marces,
sed quia semper aues quod abest, praesentia temnis,
imperfecta tibi elapsast ingrataque uita
et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
quam satur ac plenus possis discedere rerum.
nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
aequo animoque, agedum, iam aliis concede: necessest. '
iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque.
cedit enim rerum nouitate extrusa uetustas
semper, et ex aliis aliud reparare necessest:
nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra.
materies opus est ut crescant postera saecla;
quae tamen omnia te uita perfuncta sequentur;
nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque.
sic alid ex alio numquam desistet oriri,
uitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
respice item quam nil ad nos anteacta uetustas
temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
hoc igitur speculum nobis natura futuri
temporis exponit post mortem denique nostram.
numquid ibi horribile apparet, num triste uidetur
quicquam, non omni somno securius exstat?
Atque ea nimirum quaecumque Acherunte profundo
prodita sunt esse, in uita sunt omnia nobis.
nec miser impendens magnum timet aere saxum
Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
sed magis in uita diuum metus urget inanis
mortalis casumque timent quem cuique ferat fors;
nec Tityon uolucres ineunt Acherunte iacentem
nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
perpetuam aetatem possunt reperire profecto;
quamlibet immani proiectu corporis exstet,
qui non sola nouem dispessis iugera membris
obtineat, sed qui terrai totius orbem,
non tamen aeternum poterit perferre dolorem
nec praebere cibum proprio de corpore semper;
sed Tityos nobis non est in amore iacentem
quem uolucres lacerant: at quem exest anxius angor
aut alia quauis scindunt cuppedine curae.
Sisyphus in uita quoque nobis ante oculos est
qui petere a populo fascis saeuasque securis
imbibit et semper uictus tristisque recedit.
nam petere imperium quod inanest nec datur umquam,
atque in eo semper durum sufferre laborem,
hoc est aduerso nixantem trudere monte
saxum quod tamen e summo iam uertice rursum
uoluitur et plani raptim petit aequora campi.
deinde animi ingratam naturam pascere semper
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis annorum tempora, circum
cum redeunt fetusque ferunt uariosque lepores,
nec tamen explemur uitai fructibus umquam,
hoc, ut opinor, id est, aeuo florente puellas
quod memorant laticem pertusum congerere in uas,
quod tamen expleri nulla ratione potestur.
Cerberus et furiae iam uero et lucis egestas
Tartarus horriferos eructans faucibus aestus,
quid? neque sunt usquam nec possunt esse profecto.
sed metus in uita poenarum pro male factis
est insignibus insignis, scelerisque luella,
carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum,
uerbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae;
quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis,
nec uidet interea qui terminus esse malorum
possit nec quae sit poenarum denique finis,
atque eadem metuit magis haec ne in morte grauescant.
hic Acherusia fit stultorum denique uita.
Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis
'lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit
qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus:
inde alii multi reges rerumque potentes
occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt:
ille quoque ipse, uiam qui quondam per mare magnum
strauit iterque dedit legionibus ire per altum
ac pedibus salsas docuit super ire lacunas
et contempsit equis insultans murmura ponti,
lumine adempto animam moribundo corpore fudit:
Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset:
adde repertores doctrinarum atque leporum,
adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
sceptra potitus eadem aliis sopitu' quietest:
denique Democritum postquam matura uetustas
admonuit memores motus languescere mentis,
sponte sua leto caput obuius obtulit ipse:
ipse Epicurus obit decurso lumine uitae,
qui genus humanum ingenio superauit et omnis
restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
tu uero dubitabis et indignabere obire?
mortua cui uita est prope iam uiuo atque uidenti,
qui somno partem maiorem conteris aeui
et uigilans stertis nec somnia cernere cessas
sollicitamque geris cassa formidine mentem
nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
ebrius urgeris multis miser undique curis
atque animi incerto fluitans errore uagaris. '
_71. The World's Conquerors_
QVIS potis est dignum pollenti pectore carmen
condere pro rerum maiestate hisque repertis?
quisue ualet uerbis tantum qui fingere laudes
pro meritis eius possit qui talia nobis
pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
dicendum est, deus ille fuit, deus, inclute Memmi,
qui princeps uitae rationem inuenit eam quae
nunc appellatur sapientia, quique per artem
fluctibus e tantis uitam tantisque tenebris
in tam tranquillo et tam clara luce locauit.
confer enim diuina aliorum antiqua reperta.
namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
uitigeni laticem mortalibus instituisse;
cum tamen his posset sine rebus uita manere,
ut fama est aliquas etiam nunc uiuere gentis.
at bene non poterat sine puro pectore uiui;
quo magis hic merito nobis deus esse uidetur,
ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
dulcia permulcent animos solacia uitae.
Herculis antistare autem si facta putabis,
longius a uera multo ratione ferere.
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
ille leonis obesset et horrens Arcadius sus?
denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
hydra uenenatis posset uallata colubris?
quidue tripectora tergemini uis Geryonai?
tanto opere officerent quid aues Stymphala colentes,
et Diomedis equi spirantes naribus ignem
Thracis Bistoniasque plagas atque Ismara propter?
aureaque Hesperidum seruans fulgentia mala,
asper, acerba tuens, immani corpore serpens
arboris amplexus stirpem quid denique obesset
propter Atlanteum litus pelageque sonora,
quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
si non uicta forent, quid tandem uiua nocerent?
nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
per nemora ac montis magnos siluasque profundas;
quae loca uitandi plerumque est nostra potestas.
at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
atque pericula sunt ingratis insinuanda?
quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
sollicitum curae quantique perinde timores?
quidue superbia spurcitia ac petulantia? quantas
efficiunt clades? quid luxus desidiaeque?
haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
expulerit dictis, non armis, nonne decebit
hunc hominem numero diuum dignarier esse?
cum bene praesertim multa ac diuinitus ipsis
immortalibu' de diuis dare dicta suerit
atque omnem rerum naturam pandere dictis.
_72. Primitive Man_
AT genus humanum multo fuit illud in aruis
durius, ut decuit, tellus quod dura creasset,
et maioribus et solidis magis ossibus intus
fundatum, ualidis aptum per uiscera neruis,
nec facile ex aestu nec frigore quod caperetur
nec nouitate cibi nec labi corporis ulla:
multaque per caelum solis uoluentia lustra
uulgiuago uitam tractabant more ferarum,
nec robustus erat curui moderator aratri
quisquam, nec scibat ferro molirier arua
nec noua defodere in terram uirgulta neque altis
arboribus ueteres decidere falcibu' ramos:
quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat
sponte sua, satis id placabat pectora donum;
glandiferas inter curabant corpora quercus
plerumque; et quae nunc hiberno tempore cernis
arbuta puniceo fieri matura colore,
plurima tum tellus etiam maiora ferebat:
multaque praeterea nouitas tum florida mundi
pabula dura tulit, miseris mortalibus ampla:
at sedare sitim fluuii fontesque uocabant,
ut nunc montibus e magnis decursus aquai
claru' citat late sitientia saecla ferarum:
denique nota uagi siluestria templa tenebant
nympharum, quibus e scibant umori' fluenta
lubrica proluuie larga lauere umida saxa,
umida saxa, super uiridi stillantia musco,
et partim plano scatere atque erumpere campo:
necdum res igni scibant tractare neque uti
pellibus et spoliis corpus uestire ferarum,
sed nemora atque cauos montis siluasque colebant
et frutices inter condebant squalida membra,
uerbera uentorum uitare imbrisque coacti:
nec commune bonum poterant spectare neque ullis
moribus inter se scibant nec legibus uti:
quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat
sponte sua sibi quisque ualere et uiuere doctus:
et Venus in siluis iungebat corpora amantum,
conciliabat enim uel mutua quamque cupido
uel uiolenta uiri uis atque impensa libido
uel pretium, glandes atque arbuta uel pira lecta:
et manuum mira freti uirtute pedumque
consectabantur siluestria saecla ferarum
missilibus saxis et magno pondere clauae,
multaque uincebant, uitabant pauca latebris;
saetigerisque subus pariles siluestria membra
nuda dabant terrae nocturno tempore capti,
circum se foliis ac frondibus inuoluentes:
nec plangore diem magno solemque per agros
quaerebant pauidi palantes noctis in umbris,
sed taciti respectabant somnoque sepulti,
dum rosea face sol inferret lumina caelo:
a paruis quod enim consuerant cernere semper
alterno tenebras et lucem tempore gigni,
non erat ut fieri posset mirarier umquam
nec diffidere ne terras aeterna teneret
nox in perpetuum detracto lumine solis;
sed magis illud erat curae, quod saecla ferarum
infestam miseris faciebant saepe quietem:
eiectique domo fugiebant saxea tecta
spumigeri suis aduentu ualidique leonis
atque intempesta cedebant nocte pauentes
hospitibus saeuis instrata cubilia fronde.
Nec nimio tum plus quam nunc mortalia saecla
dulcia linquebant languentis lumina uitae.
unus enim tum quisque magis deprensus eorum
pabula uiua feris praebebat, dentibus haustus,
et nemora ac montis gemitu siluasque replebat
uiua uidens uiuo sepeliri uiscera busto.
et quos effugium seruarat corpore adeso,
posterius tremulas super ulcera taetra tenentes
palmas horriferis accibant uocibus Orcum,
donec eos uita priuarant uermina saeua
expertis opis, ignaros quid uulnera uellent.
at non multa uirum sub signis milia ducta
una dies dabat exitio nec turbida ponti
aequora lidebant nauis ad saxa uirosque.
hic temere incassum frustra mare saepe coortum
saeuibat leuiterque minas ponebat inanis,
nec poterat quemquam placidi pellacia ponti
subdola pellicere in fraudem ridentibus undis,
improba nauigiis ratio cum caeca iacebat.
tum penuria deinde cibi languentia leto
membra dabat, contra nunc rerum copia mersat.
illi imprudentes ipsi sibi saepe uenenum
uergebant, uinum damni sollertia sumpsit.
_73. Origin of Belief in God_
NVNC quae causa deum per magnas numina gentis
peruulgarit et ararum compleuerit urbis
suscipiendaque curarit sollemnia sacra,
quae nunc in magnis florent sacra rebu' locisque,
unde etiam nunc est mortalibus insitus horror
qui delubra deum noua toto suscitat orbi
terrarum et festis cogit celebrare diebus,
non ita difficilest rationem reddere uerbis.
quippe etenim iam tum diuum mortalia saecla
egregias animo facies uigilante uidebant
et magis in somnis mirando corporis auctu.
his igitur sensum tribuebant propterea quod
membra mouere uidebantur uocesque superbas
mittere pro facie praeclara et uiribus amplis;
aeternamque dabant uitam, quia semper eorum
suppeditabatur facies et forma manebat,
et tamen omnino quod tantis uiribus auctos;
non temere ulla ui conuinci posse putabant;
fortunisque ideo longe praestare putabant,
quod mortis timor haud quemquam uexaret eorum,
et simul in somnis quia multa et mira uidebant
efficere et nullum capere ipsos inde laborem.
praeterea caeli rationes ordine certo
et uaria annorum cernebant tempora uerti,
nec poterant quibus id fieret cognoscere causis.
ergo perfugium sibi habebant omnia diuis
tradere et illorum nutu facere omnia flecti;
in caeloque deum sedis et templa locarunt,
per caelum uolui quia sol et luna uidetur,
luna dies et nox et noctis signa seuera
noctiuagaeque faces caeli flammaeque uolantes,
nubila sol imbres nix uenti fulmina grando
et rapidi fremitus et murmura magna minarum.
O genus infelix humanum, talia diuis
cum tribuit facta atque iras adiunxit acerbas!
quantos tum gemitus ipsi sibi, quantaque nobis
uulnera, quas lacrimas peperere minoribu' nostris!
nec pietas ullast uelatum saepe uideri
uertier ad lapidem atque omnis accedere ad aras
nec procumbere humi prostratum et pandere palmas
ante deum delubra nec aras sanguine multo
spargere quadrupedum nec uotis nectere uota,
sed mage pacata posse omnia mente tueri.
nam cum suspicimus magni caelestia mundi
templa super stellisque micantibus aethera fixum,
et uenit in mentem solis lunaeque uiarum,
tunc aliis oppressa malis in pectora cura
illa quoque expergefactum caput erigere infit,
nequae forte deum nobis immensa potestas
sit, uario motu quae candida sidera uerset.
temptat enim dubiam mentem rationis egestas,
ecquaenam fuerit mundi genitalis origo,
et simul ecquae sit finis, quoad moenia mundi
solliciti motus hunc possint ferre laborem,
an diuinitus aeterna donata salute
perpetuo possint aeui labentia tractu
immensi ualidas aeui contemnere uiris.
praeterea cui non animus formidine diuum
contrahitur, cui non correpunt membra pauore,
fulminis horribili cum plaga torrida tellus
contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
non populi gentesque tremunt, regesque superbi
corripiunt diuum percussi membra timore,
nequid ob admissum foede dictumue superbe
poenarum graue sit soluendi tempus adultum?
summa etiam cum uis uiolenti per mare uenti
induperatorem classis super aequora uerrit
cum ualidis pariter legionibus atque elephantis,
non diuum pacem uotis adit ac prece quaesit
uentorum pauidus paces animasque secundas,
nequiquam, quoniam uiolento turbine saepe
correptus nilo fertur minus ad uada leti?
usque adeo res humanas uis abdita quaedam
obterit et pulchros fascis saeuasque securis
proculcare ac ludibrio sibi habere uidetur.
denique sub pedibus tellus cum tota uacillat
concussaeque cadunt urbes dubiaeque minantur,
quid mirum si se temnunt mortalia saecla
atque potestates magnas mirasque relinquunt
in rebus uiris diuum, quae cuncta gubernent?
C. VALERIVS CATVLLVS
84-54 B. C.
_74. A Hymn to Diana_
DIANAE sumus in fide
puellae et pueri integri:
Dianam pueri integri
puellaeque canamus.
o Latonia, maximi
magna progenies Iouis,
quam mater prope Deliam
deposiuit oliuam,
montium domina ut fores
siluarumque uirentium
saltuumque reconditorum
amniumque sonantum:
tu Lucina dolentibus
Iuno dicta puerperis,
tu potens Triuia et notho's
dicta lumine Luna.
tu cursu, dea, menstruo
metiens iter annuum,
rustica agricolae bonis
tecta frugibus exples.
sis quocumque tibi placet
sancta nomine, Romulique
antique ut solita's bona
sospites ope gentem.
_75. Hymen, O Hymenaee_
IVVENES
VESPER adest, iuuenes, consurgite: Vesper Olympo
exspectata diu uix tandem lumina tollit.
surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,
iam ueniet uirgo, iam dicetur hymenaeus.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Cernitis, innuptae, iuuenes? consurgite contra;
nimirum Oetaeos ostendit noctifer ignes.
sic certest; uiden ut perniciter exsiluere?
non temere exsiluere, canent quod uisere par est.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
Non facilis nobis, aequales, palma parata est,
aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.
non frustra meditantur, habent memorabile quod sit,
nec mirum, penitus quae tota mente laborant.
nos alio mentes, alio diuisimus aures,
iure igitur uincemur, amat uictoria curam.
quare nunc animos saltem committite uestros,
dicere iam incipient, iam respondere decebit.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Hespere, qui caelo fertur crudelior ignis?
qui natam possis complexu auellere matris,
complexu matris retinentem auellere natam,
et iuueni ardenti castam donare puellam.
quid faciunt hostes capta crudelius urbe?
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
Hespere, qui caelo lucet iucundior ignis?
qui desponsa tua firmes conubia flamma,
quae pepigere uiri, pepigerunt ante parentes,
nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.
quid datur a diuis felici optatius hora?
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.
. . . . . . . .
Namque tuo aduentu uigilat custodia semper,
nocte latent fures, quos idem saepe reuertens,
Hespere, mutato comprendis nomine Eous.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
. . . . . . . .
. . . . . . . .
at libet innuptis ficto te carpere questu.
quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
VIRGINES
Vt flos in saeptis secretus nascitur hortis,
ignotus pecori, nullo contusus aratro,
quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;
multi illum pueri, multae optauere puellae:
idem cum tenui carptus defloruit ungui,
nulli illum pueri, nullae optauere puellae:
sic uirgo, dum intacta manet, dum cara suis est;
cum castum amisit polluto corpore florem,
nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
IVVENES
Vt uidua in nudo uitis quae nascitur aruo,
numquam se extollit, numquam mitem educat uuam,
sed tenerum prono deflectens pondere corpus,
iam iam contingit summum radice flagellum,
hanc nulli agricolae, nulli coluere iuuenci:
at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,
multi illam agricolae, multi coluere iuuenci:
sic uirgo dum intacta manet, dum inculta senescit;
cum par conubium maturo tempore adepta est,
cara uiro magis et minus est inuisa parenti.
et tu ne pugna cum tali coniuge uirgo,
non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse,
ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.
uirginitas non tota tua est, ex parte parentum est,
tertia pars patrist, pars est data tertia matri,
tertia sola tua est: noli pugnare duobus,
qui genero sua iura simul cum dote dederunt.
Hymen O Hymenaee, Hymen ades O Hymenaee!
_76. Attis_
SVPER alta uectus Attis celeri rate maria,
Phrygium ut nemus citato cupide pede tetigit,
adiitque opaca siluis redimita loca deae,
stimulatus ibi furenti rabie, uagus animis,
deuolsit ilei acuto sibi pondera silice.
itaque ut relicta sensit sibi membra sine uiro,
etiam recente terrae sola sanguine maculans,
niueis citata cepit manibus leue typanum,
typanum tuom, Cybelle, tua, mater, initia,
quatiensque terga taurei teneris caua digitis,
canere haec suis adorta est tremebunda comitibus:
agite ite ad alta, Gallae, Cybeles nemora simul,
simul ite, Dindimenae dominae uaga pecora,
aliena quae petentes uelut exules loca,
sectam meam exsecutae duce me mihi comites,
rapidum salum tulistis truculentaque pelagi,
et corpus euirastis Veneris nimio odio;
hilarate Erae citatis erroribus animum.
mora tarda mente cedat: simul ite, sequimini
Phrygiam ad domum Cybelles, Phrygia ad nemora deae,
ubi cymbalum sonat uox, ubi tympana reboant,
tibicen ubi canit Phryx curuo graue calamo,
ubi capita Maenades ui iaciunt hederigerae,
ubi sacra sancta acutis ululatibus agitant,
ubi sueuit illa diuae uolitare uaga cohors,
quo nos decet citatis celerare tripudiis.
simul haec comitibus Attis cecinit notha mulier,
thiasus repente linguis trepidantibus ululat,
leue tympanum remugit, caua cymbala recrepant,
uiridem citus adit Idam properante pede chorus.
furibunda simul anhelans uaga uadit animam agens
comitata tympano Attis per opaca nemora dux,
ueluti iuuenca uitans onus indomita iugi:
rapidae ducem secuntur Gallae properipedem.
itaque, ut domum Cybelles tetigere lassulae,
nimio e labore somnum capiunt sine Cerere.
piger his labante languore oculos sopor operit:
abit in quiete molli rabidus furor animi.
sed ubi oris aurei Sol radiantibus oculis
lustrauit aethera album, sola dura, mare ferum,
pepulitque noctis umbras uegetis sonipedibus,
ibi Somnus excitum Attin fugiens citus abiit:
trepidante eum recepit dea Pasithea sinu.
ita de quiete molli rapida sine rabie
simul ipse pectore Attis sua facta recoluit,
liquidaque mente uidit sine queis ubique foret,
animo aestuante rusum reditum ad uada tetulit.
ibi maria uasta uisens lacrimantibus oculis,
patriam allocuta maestast ita uoce miseriter:
'patria o mei creatrix, patria o mea genetrix,
ego quam miser relinquens, dominos ut herifugae
famuli solent, ad Idae tetuli nemora pedem,
ut aput niuem et ferarum gelida stabula forem,
et aprum uias adirem, furibunda latibula,
ubinam aut quibus locis te positam, patria, reor?
cupit ipsa pupula ad te sibi dirigere aciem,
rabie fera carens dum breue tempus animus est.
egone a mea remota haec ferar in nemora domo?
patria, bonis amicis, genitoribus abero?
abero foro, palaestra, stadio et gymnasiis?
miser a miser, querendum est etiam atque etiam, anime.
quod enim genus figuraest, ego non quod obierim?
ego enim uir, ego adolescens, ego ephebus, ego puer,
ego guminasei fui flos, ego eram decus olei:
mihi ianuae frequentes, mihi limina tepida,
mihi floridis corollis redimita domus erat,
linquendum ubi esset orto mihi sole cubiculum.
ego nunc deum ministra et Cybeles famula ferar?
ego Maenas, ego mei pars, ego uir sterilis ero?
ego uiridis algida Idae niue amicta loca colam?
ego uitam agam sub altis Phrygiae columinibus,
ubi cerua siluicultrix, ubi aper nemoriuagus?
iam iam dolet quod egi, iam iamque paenitet. '
roseis ut huic labellis sonitus citus abiit,
geminas deorum ad auris noua nuntia referens,
ibi iuncta iuga resoluens Cybele leonibus
laeuumque pecoris hostem stimulans ita loquitur:
'agedum' inquit 'age ferox i, face ut hunc furor agitet,
face uti furoris ictu reditum in nemora ferat,
mea libere nimis qui fugere imperia cupit.
age caede terga cauda, tua uerbera patere,
face cuncta mugienti fremitu loca retonent,
rutilam ferox torosa ceruice quate iubam. '
ait haec minax Cybelle religatque iuga manu.
ferus ipse sese adhortans rapidum incitat animo,
uadit, fremit, refringit uirgulta pede uago.
at ubi umida albicantis loca litoris adiit,
tenerumque uidit Attin prope marmora pelagei,
facit impetum: ille demens fugit in nemora fera:
ibi semper omne uitae spatium famula fuit.
dea, magna dea, Cybelle, dea, domina Dindimei,
procul a mea tuos sit furor omnis, hera, domo:
alios age incitatos, alios age rabidos.
_77. Iunia weds with Manlius_
COLLIS o Heliconiei
cultor, Vraniae genus,
qui rapis teneram ad uirum
Virginem, O Hymenaee Hymen,
Hymen O Hymenaee;
Cinge tempora floribus
suaue olentis amaraci,
flammeum cape laetus, huc
Huc ueni, niueo gerens
luteum pede soccum.
Excitusque hilari die,
nuptialia concinens
uoce carmina tinnula,
Pelle humum pedibus, manu
pineam quate taedam.
Namque Iunia Manlio,
qualis Idalium colens
uenit ad Phrygium Venus
Iudicem, bona cum bona
nubet alite uirgo,
Floridis uelut enitens
myrtus Asia ramulis
quos Amadryades deae
Ludicrum sibi rosido
nutriuntur honore.
Quare age, huc aditum ferens,
perge linquere Thespiae
rupis Aonios specus;
Nympha quos super irrigat
frigerans Aganippe.
Ac domum dominam uoca
coniugis cupidam noui,
mentem amore reuinciens
Vt tenax hedera huc et huc
arborem implicat errans.
Vosque item simul integrae
uirgines, quibus aduenit
par dies, agite in modum
Dicite, O Hymenaee Hymen,
Hymen O Hymenaee.
Vt lubentius, audiens
se citarier ad suum
munus, huc aditum ferat
Dux bonae Veneris, boni
coniugator amoris.
Quis deus magis est amat-
is petendus amantibus?
quem colent homines magis
Caelitum, O Hymenaee Hymen,
Hymen O Hymenaee?
Te suis tremulus parens
inuocat, tibi uirgines
zonula soluunt sinus.
Te timens cupida nouos
captat aure maritus.
Tu fero iuueni in manus
floridam ipse puellulam
dedis a gremio suae
Matris, O Hymenaee Hymen,
Hymen O Hymenaee.
Nil potest sine te Venus,
fama quod bona comprobet,
commodi capere, at potest
Te uolente. quis huic deo
compararier ausit?
Quae tuis careat sacris,
non queat dare praesides
terra finibus: at queat
Te uolente. quis huic deo
compararier ausit?
Claustra pandite ianuae:
uirgo adest. uiden ut faces
splendidas quatiunt comas?
. . . . . .
. . . . . .
. . . . . .
. . . . . .
tardet ingenuus pudor:
Quem tamen magis audiens,
flet quod ire necesse est.
Flere desine. non tibi, Au-
runculeia, periculum est,
ne qua femina pulcrior
Clarum ab Oceano diem
uiderit uenientem.
Talis in uario solet
diuitis domini hortulo
stare flos hyacinthinus.
Sed moraris, abit dies,
prodeas noua nupta.
Prodeas noua nupta, si
iam uidetur, et audias
nostra uerba. uiden? faces
Aureas quatiunt comas:
prodeas noua nupta.
Non tuus leuis in mala
deditus uir adultera,
probra turpia persequens,
A tuis teneris uolet
secubare papillis.
Lenta qui uelut adsitas
uitis implicat arbores,
implicabitur in tuum
Complexum. sed abit dies:
prodeas noua nupta.
Quae tuo ueniunt hero,
quanta gaudia, quae uaga
nocte, quae medio die
Gaudeat. sed abit dies:
prodeas noua nupta.
Tollite, O pueri, faces:
flammeum uideo uenire.
ite concinite in modum
'Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee. '
Nupta, tu quoque quae tuus
uir petet caue ne neges,
ni petitum aliunde eat.
Io Hymen Hymenaee io
io Hymen Hymenaee.
En tibi domus ut potens
et beata uiri tui.
quae tibi sine seruiat
(Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee)
Vsque dum tremulum mouens
cana tempus anilitas
omnia omnibus annuit.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Aspice unus ut accubans
uir tuus Tyrio in toro,
totus immineat tibi.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Illi non minus ac tibi
pectore uritur intimo
flamma, sed penite magis
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Mitte brachiolum teres,
praetextate, puellulae.
iam cubile adeat uiri.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Vos bonae senibus uiris
cognitae bene feminae,
collocate puellulam.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Iam licet uenias, marite.
uxor in thalamo tibi est,
ore floridulo nitens
Alba parthenice uelut
luteumue papauer.
At, marite, ita me iuuent
caelites, nihilo minus
pulcer es, neque te Venus
Neglegit. sed abit dies
perge, ne remorare.
Non diu remoratus es.
iam uenis. bona te Venus
iuuerit, quoniam palam
Quae cupis capis et bonum
non abscondis amorem.
Ille pulueris Africei
siderumque micantium
subducat numerum prius,
Qui uostri numerare uolt
multa milia ludei.
Ludite ut lubet et breui
liberos date. non decet
tam uetus sine liberis
Nomen esse, sed indidem
semper ingenerari.
Torquatus uolo paruulus
matris e gremio suae
porrigens teneras manus,
Dulce rideat ad patrem
semihiante labello.
Sit suo similis patri
Manlio et facile inscieis
noscitetur ab omnibus:
Sic pudicitiam suo
matris indicet ore.
Talis illius a bona
matre laus genus approbet,
qualis unica ab optima
Matre Telemacho manet
fama Penelopeo.
Claudite ostia uirgines.
lusimus satis. at bonei
coniuges, bene uiuite et
Munere assidue ualentem
exercete iuuentam.
_78. To Cornelius Nepos: A Dedication_
QVOI dono lepidum nouum libellum
arido modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas;
iam tum cum ausus es unus Italorum
omne aeuum tribus explicare cartis
doctis, Iuppiter, et laboriosis.
quare habe tibi quidquid hoc libelli
qualecumque; quod, o patrona uirgo,
plus uno maneat perenne saeclo.
_79. To Veranius: A Welcome Home_
VERANI, omnibus e meis amicis
antistans mihi milibus trecentis,
uenistine domum ad tuos Penates
fratresque unanimos anumque matrem?
uenisti. o mihi nuntii beati!
uisam te incolumem audiamque Hiberum
narrantem loca, facta, nationes,
ut mos est tuus, applicansque collum
iucundum os oculosque suauiabor.
o quantum est hominum beatiorum,
quid me laetius est beatiusue?
_80. A Letter to Caecilius_
POETAE tenero, meo sodali,
uelim Caecilio, papyre, dicas
Veronam ueniat, Noui relinquens
Comi moenia Lariumque litus.
nam quasdam uolo cogitationes
amici accipiat sui meique,
quare si sapiet uiam uorabit,
quamuis candida milies puella
euntem reuocet, manusque collo
ambas iniciens roget morari.
quae nunc, si mihi uera nuntiantur,
illum deperit impotente amore.
nam quo tempore legit incohatam
Dindymi dominam, ex eo misellae
ignes interiorem edunt medullam.
ignosco tibi, Sapphica puella
musa doctior; est enim uenuste
magna Caecilio incohata mater.
_81. Farewell to Bithynia_
IAM uer egelidos refert tepores,
iam caeli furor aequinoctialis
iucundis Zephyri silescit aureis.
linquantur Phrygii, Catulle, campi
Nicaeaeque ager uber aestuosae:
ad claras Asiae uolemus urbes.
iam mens praetrepidans auet uagari,
iam laeti studio pedes uigescunt.
o dulces comitum ualete coetus,
longe quos simul a domo profectos
diuersae uariae uiae reportant.
_82. Home-coming to Sirmio_
PAENE insularum, Sirmio, insularumque
ocelle, quascumque in liquentibus stagnis
marique uasto fert uterque Neptunus;
quam te libenter quamque laetus inuiso,
uix mi ipse credens Thuniam atque Bithunos
liquisse campos et uidere te in tuto.
o quid solutis est beatius curis,
cum mens onus reponit, ac peregrino
labore fessi uenimus larem ad nostrum,
desideratoque acquiescimus lecto?
hoc est quod unum est pro laboribus tantis.
salue, o uenusta Sirmio, atque hero gaude;
gaudete uosque, o Lydiae lacus undae;
ridete quidquid est domi cachinnorum.
_83. The tender Love of Acme and Septimius_
ACMEN Septimios suos amores
tenens in gremio 'mea,' inquit, 'Acme,
ni te perdite amo atque amare porro
omnes sum assidue paratus annos
quantum qui pote plurimum perire,
solus in Libya Indiaque tosta
caesio ueniam obuius leoni. '
hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
at Acme leuiter caput reflectens,
et dulcis pueri ebrios ocellos
illo purpureo ore suauiata,
'sic,' inquit, 'mea uita Septimille,
huic uni domino usque seruiamus,
ut multo mihi maior acriorque
ignis mollibus ardet in medullis. '
hoc ut dixit, Amor, sinistra ut ante,
dextram sternuit approbationem.
nunc ab auspicio bono profecti
mutuis animis amant amantur.
unam Septimios misellus Acmen
mauult quam Syrias Britanniasque:
uno in Septimio fidelis Acme
facit delicias libidinesque.
quis ullos homines beatiores
uidit, quis Venerem auspicatiorem?
_84. 'Φαίνεταί μοι κῆνος ἴσος θέοισιν'_
ILLE mi par esse deo uidetur,
ille, si fas est, superare diuos,
qui sedens aduersus identidem te
spectat et audit
dulce ridentem, misero quod omnis
eripit sensus mihi: nam simul te,
Lesbia, aspexi, nihil est super mi,
Lesbia, uocis.
lingua sed torpet, tenuis sub artus
flamma demanat, sonitu suopte
tintinant aures, gemina teguntur
lumina nocte.
_85. Lesbia's Sparrow_
_a_
PASSER, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
quoi primum digitum dare adpetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid libet iocari,
et solaciolum sui doloris,
credo, et cum grauis acquiescit ardor:
tecum ludere, sicut ipsa, possem,
et tristis animi leuare curas.
_b_
Lugete, o Veneres Cupidinesque,
et quantum est hominum uenustiorum.
passer mortuus est meae puellae,
passer, deliciae meae puellae,
quem plus illa oculis suis amabat:
nam mellitus erat suamque norat
ipsam tam bene quam puella matrem.
nec sese a gremio illius mouebat,
sed circumsiliens modo huc modo illuc
ad solam dominam usque pipiabat.
qui nunc it per iter tenebricosum
illuc, unde negant redire quenquam.
at uobis male sit, malae tenebrae
Orci, quae omnia bella deuoratis:
tam bellum mihi passerem abstulistis.
uae factum male! uae miselle passer,
tua nunc opera meae puellae.
flendo turgiduli rubent ocelli.
_86. To Lesbia, not to count Kisses_
_a_
VIVAMVS, mea Lesbia, atque amemus,
rumoresque senum seueriorum
omnes unius aestimemus assis.
soles occidere et redire possunt:
nobis cum semel occidit breuis lux,
nox est perpetua una dormienda.
da mi basia mille, deinde centum,
dein mille altera, dein secunda centum,
deinde usque altera mille, deinde centum;
dein, cum milia multa fecerimus,
conturbabimus illa, ne sciamus,
aut ne quis malus inuidere possit,
cum tantum sciat esse basiorum.
_b_
Quaeris, quot mihi basiationes
tuae, Lesbia, sint satis superque?
quam magnus numerus Libyssae harenae
lasarpiciferis iacet Cyrenis,
oraclum Iouis inter aestuosi
et Batti ueteris sacrum sepulcrum;
aut quam sidera multa, cum tacet nox
furtiuos hominum uident amores;
tam te basia multa basiare
uesano satis et super Catullo est,
quae nec pernumerare curiosi
possint nec mala fascinare lingua.
_87. Everlasting Love_
_a_
IVCVNDVM, mea uita, mihi proponis amorem
hunc nostrum inter nos perpetuumque fore.
di magni, facite ut uere promittere possit,
atque id sincere dicat et ex animo,
ut liceat nobis tota perducere uita
aeternum hoc sanctae foedus amicitiae.
_b_
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
uere, quantum a me Lesbia amata mea es.
nulla fides ullo fuit umquam in foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
_88. Woman's Words_
NVLLI se dicit mulier mea nubere malle
quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.
dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in uento et rapida scribere oportet aqua.
_89. Man's Ingratitude_
DESINE de quoquam quisquam bene uelle mereri,
aut aliquem fieri posse putare pium.
omnia sunt ingrata, nihil fecisse benigne
prodest, immo etiam taedet obestque magis;
ut mihi, quem nemo grauius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum amicum habuit.
_90. To Quintius: A Supplication_
QVINTI, si tibi uis oculos debere Catullum
aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.
_91. Loving and Liking_
_a_
DICEBAS quondam solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me uelle tenere Iouem.
dilexi tum te non tantum ut uulgus amicam,
sed pater ut natos diligit et generos.
nunc te cognoui: quare etsi impensius uror,
multo mei tamen es uilior et leuior.
qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria talis
cogit amare magis, sed bene uelle minus.
_b_
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa,
atque ita se officio perdidit ipsa suo,
ut iam nec bene uelle queat tibi, si optima fias,
nec desistere amare, omnia si facias.
_92. Miser Catulle_
MISER Catulle, desinas ineptire,
et quod uides perisse perditum ducas.
fulsere quondam candidi tibi soles,
cum uentitabas quo puella ducebat
amata nobis quantum amabitur nulla.
ibi illa multa tum iocosa fiebant,
quae tu uolebas nec puella nolebat.
fulsere uere candidi tibi soles.
nunc iam illa non uolt: tu quoque inpotens noli,
nec quae fugit sectare, nec miser uiue,
sed obstinata mente perfer, obdura.
uale, puella. iam Catullus obdurat,
nec te requiret nec rogabit inuitam.
at tu dolebis, cum rogaberis nulla.
scelesta, uae te, quae tibi manet uita!
quis nunc te adibit? cui uideberis bella?
quem nunc amabis? cuius esse diceris?
quem basiabis? cui labella mordebis?
at tu, Catulle, destinatus obdura.
_93. Odi et Amo_
ODI et amo: quare id faciam, fortasse requiris.
nescio, sed fieri sentio et excrucior.
_94. Num te leaena. . . ? _
NVM te leaena montibus Libystinis
aut Scylla latrans infima inguinum parte
tam mente dura procreauit ac taetra,
ut supplicis uocem in nouissimo casu
contemptam haberes, a nimis fero corde?
_95. Nuntium Remittit Cynthiae_
FVRI et Aureli, comites Catulli,
siue in extremos penetrabit Indos,
litus ut longe resonante Eoa
tunditur unda,
siue in Hyrcanos Arabesque molles,
seu Sagas sagittiferosue Parthos,
siue quae septemgeminus colorat
aequora Nilus,
siue trans altas gradietur Alpes,
Caesaris uisens monimenta magni,
Gallicum Rhenum, horrida tescua, ulti-
mosque Britannos,
omnia haec, quocunque feret uoluntas
caelitum, temptare simul parati:--
pauca nuntiate meae puellae
non bona dicta.
cum suis uiuat ualeatque moechis,
quos simul complexa tenet trecentos,
nullum amans uere, sed identidem omnium
ilia rumpens:
nec meum respectet, ut ante, amorem,
qui illius culpa cecidit uelut prati
ultimi flos, praetereunte postquam
tactus aratro est.
_96. To Alfenus, who betrayed him_
ALFENE immemor atque unanimis false sodalibus
iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
iam me prodere, iam non dubitas fallere, perfide?
nec facta impia fallacum hominum caelicolis placent.
quae tu neglegis ac me miserum deseris in malis.
eheu quid faciant, dice, homines cuiue habeant fidem?
certe tute iubebas animam tradere, inique, me
inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
idem nunc retrahis te ac tua dicta omnia factaque
uentos irrita ferre ac nebulas aereas sinis.
si tu oblitus es, at di meminerunt, meminit Fides,
quae te ut paeniteat postmodo facti faciet tui.
_97. Vitam puriter egi_
SIQVA recordanti benefacta priora uoluptas
est homini, cum se cogitat esse pium,
nec sanctam uiolasse fidem, nec foedere in ullo
diuum ad fallendos numine abusum homines,
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
nam quaecumque homines bene cuiquam aut dicere possunt
aut facere, haec a te dictaque factaque sunt:
omnia quae ingratae perierunt credita menti.