quae res multo
maiorem stimulum ei admouet?
maiorem stimulum ei admouet?
Latin - Catullus
65, Met.
ix.
746
12 _des_ ? : _deis_ h Lachm.
13 Extat in Compend. Moral. Notab. Hieremiae Iudicis de
Montagnone P. iiii. 5. 11 || _amic? ? ? _ (suprascr. _orem_) R, non
Ven
14 _hec_ O: om. B || _quam lubet_ ? || _officias_ Oh
15 _hec est hec_ GO
16 _hec_ G || _fac_(_t_ R)_ies_ RVenBCAap
18 _extrema_ (_extremo_ GO, prius R, _extreme/a_ Ven) _iam
ipsam_ ? : _extremam_ Dp: _extremo_ uindicauit Schmidt ex Nep.
Hamilc. ii. 3 || _ipsa in_ Ald. I
21 _sei_ scripsi: _seu_ ? : _se_ Bod. Lat. Class. e. 15: _quae_
Calp. 1481 || _torpor_ ed. 1473: _corpore_ ?
22 _? e? i? i? s letitias_ R
23 _contra ut me_ Da: _contra me ut me_ ? : _contra me ut_ Heyse
26 _dei_ GO: _dii_ RVen || _mi_] _mi(c)hi_ GO, prius R || _pro
pietate_ Ven: _proprietate_ ? || _Carm. Epigraph. Buecheler
1141. 24 _hunc titulum scripsit pro pietate sua
LXXVII
Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amice
(frustra? immo magno cum pretio atque malo),
sicine subrepsti mei, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele uenenum 5
uitae, heu heu nostrae pestis amicitiae.
sed nunc id doleo, quod purae pura puellae
suauia comminxit spurca saliua tua.
uerum id non impune feres: nam te omnia saecla
noscent, et qui sis fama loquetur anus. 10
LXXVII _AD RVF(F)VM_ ? : spatium unius uersus in OD
1 _Ruffe_ ? || _nequiquam_ Ven m. pr. : _ne quicquam_ GOR et
plerique _amice_ Oh: _amico_ ? Lachm.
3 _siccine subrec_(_rep_ OVen Laur. 33. 12)_ti mei_ ? :
_subrepsti_ Calpurnius || _mei_ datiuum reuocauit Lachm.
4 _ei_ Lachm. : _si_ GOCAh: _sic_ Da: _si al. mi_ RVen: _mi_ B
Laurentiani
5 _heripuisti_ GA
5, 6 _heu heu_ CDaVen: _he heu_ G: _heu {heu}_ R: _heu_ OBLa1h
6 _nostre_ Oh: _nostro_ ? || _pestis_ Ald. I. : _pectus_ ? ||
_heu non uerae pectus a. _ Palmer
7-10 qui in codicibus post LXXVIII. 6 leguntur huc reuocauit
Scaliger, post XCI. 10 ponebant Conr. de Allio et Bergk
8 _conminxit_ Scal. : _connuxit_ O: _coniunxit_ ? nisi quod
_conuinxit_ est in La1
9 _uerum id non_ Oh: _uerum non id_ G: _id uerum non_ cett.
10 _quis_ GRCA Laurentiani || _fama loquetur anus_ Calp. 1481:
_famuloque tanus_ (_tanus al. tenus_ RVen, _canus_ G, _tenus_ B)
codd.
LXXVIII
Gallus habet fratres, quorum est lepidissima coniunx
alterius, lepidus filius alterius.
Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores,
cum puero ut bello bella puella cubet.
Gallus homo est stultus, nec se uidet esse maritum, 5
qui patruus patrui monstret adulterium.
LXXVIII cum LXXVII continuant ? , nullo spatio relicto
6 _patruum_ a
Post 6 secuntur in codicibus _LXXVII. 7-10 sed nunc. . . loquetur
anus_, dein LXXIX nullo spatio
LXXIX
Lesbius est pulcer. quid ni? quem Lesbia malit
quam te cum tota gente, Catulle, tua.
sed tamen hic pulcer uendat cum gente Catullum,
si tria natorum suauia reppererit.
1 _quid ni quem_ h et marg. Santeniani: _quid inquam ? mallit_
GRVen a
2 _Catule_ R
4 _notorum_ O: _not. _ (suprascr. _a_) Brixianus: _amatorum_
Heinsius: _aratorum_ Peiper: _nostrorum_ Schoell || _reppererit_
O: _repererit_ GRAC Laurentiani
LXXX
Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella
hiberna fiant candidiora niue,
mane domo cum exis et cum te octaua quiete
e molli longo suscitat hora die?
nescio quid certe est: an uere fama susurrat 5
grandia te medii tenta uorare uiri?
sic certe est: clamant Victoris rupta miselli
ilia, et emulso labra notata sero.
LXXX _AD GELLIVM_ ? : spatium unius uersus in O
3 _domum_ Dh || _cum exisset cum_ ? : corr. Da
4 _e_] _te_ D: num _de_?
6 _tenta_ Dh Laur. 33. 12 Paris. 7989: _tanta al. tenta_ R Ven:
_tanta_ ?
7 _Victoris]_ num _fictoris_? cf. Non. 308
8 _ilia_ Palladius: _ilia et emulso_ Pierius Valerianus et
Gabriel Faernus, teste Statio: _ille_ (_ill? _ (suprascr. _e_)
Ven) _te mulso_ ?
LXXXI
Nemone in tanto potuit populo esse, Iuuenti,
bellus homo, quem tu diligere inciperes,
praeterquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
hospes inaurata pallidior statua,
qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis 5
audes, et nescis quod facinus facias?
LXXXI cum LXXX continuant ? , nullo spatio relicto
1 _iuuenti_ La1: _uiuenti_ ? : _diuuenti_ uisus sum legere in
Paris. 7989
3 _ab_ GOhap: _a_ VenCD
5 _qui_ Calp. 1481: _quid_ ?
6 _quod_ p: _quid_ ? || _Num _Quid tibi nunc cordi est? quem tu
praeponere nobis audes, et nescis quod facinus facias?
LXXXII
Quinti, si tibi uis oculos debere Catullum
aut aliud si quid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.
LXXXII cum LXXXI continuant ? , nullo spatio relicto
3, 4 om. BLa1a
LXXXIII
Lesbia mi praesente uiro mala plurima dicit:
haec illi fatuo maxima laetitia est.
mule, nihil sentis: si nostri oblita taceret,
sana esset: nunc quod gannit et obloquitur,
non solum meminit, sed, quae multo acrior est res, 5
irata est: hoc est, uritur et loquitur.
LXXXIII cum LXXXII continuant ? , nullo spatio relicto
2 _h(a)ec_ GOR Laur. 33. 12 D m. pr. : _hoc_ (suprascr. _e_) Ven:
_hoc_ BLa1C Bodl. Lat. Class. e. 15
3 _mule_ O: _mulle_ ? Hoc uindicabat Vmpfenbach ex prouerbio
_? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ? ?
? ? ? ? ? ? ? ? ? . _ Cf. etiam quae in libello _Quaestiones de nominibus
quae Graecis in prouerbio fuerunt_ scripsit Wiesenthal p. 42
4 _sanna_ O: _samia al. sana_ RVen: _samia_ GACB: _salua_ Palmer
|| _quod]_ num _quom_?
5 _quae_] _quam_ C: num _qua m. a. e. re_ h. e.
quae res multo
maiorem stimulum ei admouet?
6 _hec_ ORVen a || _coquitur_ Dousa filius, Lipsius, Heinsius
LXXXIV
Chommoda dicebat, si quando commoda uellet
dicere, et insidias Arrius hinsidias,
et tum mirifice sperabat se esse locutum,
cum quantum poterat dixerat hinsidias.
credo, sic mater, sic Liber auunculus eius, 5
sic maternus auus dixerat atque auia.
hoc misso in Syriam requierant omnibus aures:
audibant eadem haec leniter et leuiter,
nec sibi postilla metuebant talia uerba,
cum subito affertur nuntius horribilis, 10
Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset,
iam non Ionios esse, sed Hionios.
LXXXIV cum LXXXIII continuant ? , nullo spatio relicto
Quintil. Inst. Orat. I. 5. 20 _H litterae ratio mutata cum
temporibus est saepius. Parcissime ea ueteres usi etiam in
uocalibus, cum oedos ircosque dicebant, diu deinde seruatum ne
consonantibus aspirarent, ut in Graccis et in triumpis: erupit
breui tempore nimius usus ut choronae chenturiones praechones
adhuc quibusdam inscriptionibus maneant, qua de re Catulli
nobile epigramma est_
1 _Chommoda_ Calp. 1481: _Com(m)oda_ ?
2 _arrius_ O Laur. 33. 12 idemque credo significasse scribam RB:
_acrius_ p || _insidias he_ (_hee_ O) GOR, sed R ita ut _he_
post deletum sit: _hinsidias_ Politianus || an potius
_hinsidias. . . insidias_? || _Arrius]_ fort. _Atrius_, cf. Caes.
B. G. v. 9
3, 4 post 10 habent ? , huc reuocauit Politianus
4 _insidias_ ?
5 _eius_ p: _eius est_ ? : _ei est_ Da || fort. _Liber_
(_auonculus ? ? st_) sicut apud Lucretium; uide Cartault La
Flexion dans Lucrece p. 63
7 _hoc_ Dah: _hic_ uel _hec_ ? || _Syriam_ Parthenius: _Syria_
(_Siria_ OBLa1) ? , nisi quod in G super _Syria_ linea est solito
tenuior
8 _audiebant ? :_ corr. Dp || _leniter_] _leuiter_ Bod. Lat.
Class. e. 15 || fort. _l? uiter et l? uiter_ quod ante me coni.
Santen
11 _artius_ GRVen a Laur. 33. 12: _arcius_ O: _arctius_ BLa1ACDh
et Bod. Lat. Class. e. 15
12 _hionios_ p Politianus: _ionios. . . ionios_ ?
LXXXV
Odi et amo: quare id faciam, fortasse requiris.
nescio, sed fieri sentio et excrucior.
LXXXV cum LXXXIV continuant ? , nullo spatio relicto
1 _am? _ (suprascr. _o_) RVen
2 _sed_] _si_ Oh
LXXXVI
Quintia formosa est multis, mihi candida, longa,
recta est: haec ego sic singula confiteor.
totum illud formosa nego: nam nulla uenustas,
nulla in tam magno est corpore mica salis.
Lesbia formosa est, quae cum pulcerrima tota est, 5
tum omnibus una omnis surripuit Veneres.
LXXXVI cum LXXXV continuant ? , nullo spatio relicto
2 _haec ego, si singula, confiteor_ Markland || _si_
Carpentoractensis omisso _ego_
6 _omnis_ O: _omnes_ G et plerique || _subrip. _ ODh _Quintil.
Inst. Orat. VI. 3. 18 Nam et Cicero omne quod salsum sit ait
esse Atticorum, non quia sunt maxime ad risum compositi, et
Catullus cum dicit 'Nulla est in corpore mica salis' non hoc
dicit nihil in corpore eius esse ridiculum_
LXXXVII
Nulla potest mulier tantum se dicere amatam
uere, quantum a me Lesbia amata mea es.
nulla fides nullo fuit umquam in foedere tanta,
quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.
LXXXVII cum LXXXVI continuant ? , nullo spatio relicto
1 _potest_] _pone_ G
2 _es_ Scaliger: _est_ ?
3 _nulla_] _nullo_ (suprascr. _a_) R || _nullo]_ D Lachm. :
_ullo_ ? || _in_ add. Doering: om. ? || _tanta_ Da: _tanto_ ?
Post 4 Scal. ponebat LXXV _nunc est mens. . . omnia si facias_:
quem plerique secuti sunt
LXXXVIII
Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque sorore
prurit et abiectis peruigilat tunicis?
quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?
ecquid scis quantum suscipiat sceleris?
suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethys 5
nec genitor Nympharum abluit Oceanus:
nam nihil est quicquam sceleris, quo prodeat ultra,
non si demisso se ipse uoret capite.
LXXXVIII cum LXXXVII continuant ? , nullo spatio relicto
1 _faci? _ (suprascr. _t_) R || _furore_ in _sorore_ correctum R
2 _prorurit_ O: _prorui t_ C: _proruit_ cett. : num _prourit_?
3 _facis_ O et D m. pr
4 _et qui_ Da: _ecqui_ Lachm. || _quantum_ GO et corr. R:
_tantum_ Ven R m. pr. , AB Laurentiani et Bod. Lat. Class. e. 15
5 _tethis_ La1Ven: _thetis_ GORC
6 _lympharum_ L. Mueller || _occ. _ ?
LXXXIX
Gellius est tenuis: quid ni? cui tam bona mater
tamque ualens uiuat tamque uenusta soror
tamque bonus patruus tamque omnia plena puellis
cognatis, quare is desinat esse macer?
qui ut nihil attingat, nisi quod fas tangere non est, 5
quantumuis quare sit macer inuenies.
LXXXIX _IN GELLIVM_ ? : spatium unius uersus in O
1 _Tellius_ O: _Bellius_ D: _Mellius_ Laur. 33. 12
4 _macer_ ACVen Paris. 7989: _mater_ GO, R nondum mutatus, D,
Laur. 33. 12, Bod. Lat. Class. e. 15
6 _fit_ GORVenC Bod. Lat. Class. e. 15
XC
Nascatur Magus ex Gelli matrisque nefando
coniugio et discat Persicum aruspicium:
nam magus ex matre et nato gignatur oportet,
si uera est Persarum impia religio,
natus ut accepto ueneretur carmine diuos 5
omentum in flamma pingue liquefaciens.
XC cum LXXXIX continuant ? , nullo spatio relicto
1, 3 _magus_ Dap: _magnus_ ?
1, 2 _nascetur. . . discet_ Richards
3 _gnato_ ?
4 _religio_ ?
5 _gnatus_ ? : _gratus_ L. Mueller
6 _omentum_ D Phil. : _quintum_ O: _omne tum_ ? : num _fomentum_?
XCI
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum
in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore,
quod te cognossem bene constantemue putarem
aut posse a turpi mentem inhibere probro;
sed neque quod matrem nec germanam esse uidebam 5
hanc tibi, cuius me magnus edebat amor.
et quamuis tecum multo coniungerer usu,
non satis id causae credideram esse tibi.
tu satis id duxti: tantum tibi gaudium in omni
culpa est, in quacumque est aliquid sceleris. 10
XCI cum XC continuant ? , nullo spatio relicto
3 _constantemue_ GOh: _constanterue_ RVenC Laur. 33. 12:
_constanterque_ BLa1Da Phil.
4 _aut posse aut_ ? : _haud posse a_ Dap || _mentem_ Da:
_mente_ ?
9 _id duxti_ Ald. I: _induxti_ GORVen
XCII
Lesbia mi dicit semper male nec tacet umquam
de me: Lesbia me dispeream nisi amat.
quo signo? quia sunt totidem mea: deprecor illam
assidue, uerum dispeream nisi amo.
XCII Huic carmini _IN C(A)ESAREM_, qui titulus ex loco suo ante
XCIII per errorem huc tralatus est, praefigunt ? : spatium nec
in G nec O, sed in O omissa est prima littera uocabuli _Lesbia_
1 _Esbia_ O _mala_ B
2 _amat_ OD Laur. 33. 12 et codices Gellii: _amo al. amat_ BRVen:
_amo_ GACLa1h
3, 4 habent Oh Ambrosianus I. 67, Carpentoractensis et codices
Gellii: om. ? et Bod. Lat. Class. e. 15 || Lachm. eos ab Italis
ex Gellio additos fuisse ratus est: alii fuisse in archetypo,
sed in plerisque apographis uitio praetermissos, cum archetypon
describentis oculi ab _amat_ in u. 2 ad _amo_ in 4 errassent,
cuius rei testimonium esse _amo_ in GACLa1h scriptum. Impressi
sunt in ed. 1473 hoc modo _cui ego quasi eadem totidem mox
deprecor illi ? . ? . ? . _
3 _quia sunt totidem ea_ Oh Ambros. I. 67 Carp. : _quia sin
totidem ea_ cod. Vaticanus 3452 Gellii: _quas in totidem ea_
plerique codices Gellii: _quia sentio idem: nam deprecor illam_
Froehlich: _quia sunt itidem mea_ Schmidt
4 _uero_ O Carp. || De hoc epigrammate disseruit Gellius N. A.
VII. 16 _cum esset uerbum deprecor doctiuscule positum in
Catulli carmine ? . ? . ? . _
XCIII
Nil nimium studeo, Caesar, tibi uelle placere,
nec scire utrum sis albus an ater homo.
XCIII cum XCII continuant ? , nullo spatio relicto
2 _nec si ore utrum si saluus an alter homo_ ? : _Ne_ (om. a)
_nisi orem_ Da || fort. _ne scierim_.
Quintil. Instit. Orat. XI. I. 38 _Negat se magni facere aliquis
poetarum utrum Caesar ater an albus homo sit, insania; uerte ut
idem Caesar de illo dixerit, arrogantia est. _
Hinc, et quod Phaedrus III. 15. 10 posuit _niger an albus_,
licet suspicari Quintilianum Catulli uerba inuerso ordine _ater
an albus_ legisse
XCIV
Mentula moechatur. moechatur mentula certe.
hoc est quod dicunt, ipsa olera olla legit.
XCIV cum XCIII continuant ?