illa fauore dei, sicut tua uota fuerunt,
florent, optatis accumulata bonis.
florent, optatis accumulata bonis.
Oxford Book of Latin Verse
ergo quot in nostro uiuebant corpore formae
tot mecum raptas abstulit atra dies.
quo uos iam tristi turbatus deprecor ore,
qui titulum legitis cum pietate meum:
'o quam laetus eras, Vitalis' dicite maesti,
'sint tibi di tali, sint tibi fata, modo. '
TIBERIANVS
fl. A. D. 335.
_316. A Woodland Scene_
AMNIS ibat inter arua ualle fusus frigida,
luce ridens calculorum, flore pictus herbido.
caerulas superne laurus et uirecta myrtea
leniter motabat aura blandiente sibilo.
subter autem molle gramen flore adulto creuerat:
et croco solum rubebat et lucebat liliis
et nemus fragrabat omne uiolarum suspiritu.
inter ista dona ueris gemmeasque gratias
omnium regina odorum uel colorum Lucifer
auriflora praeminebat, flamma Diones, rosa.
roscidum nemus rigebat inter uda gramina:
fonte crebro murmurabant hinc et inde riuuli,
antra muscus et uirentes intus myrtus uinxerant,
qua fluenta labibunda guttis ibant lucidis.
has per umbras omnis ales plus canora quam putes
cantibus uernis strepebat et susurris dulcibus;
hic loquentis murmur amnis concinebat frondibus,
quis melos uocalis aurae musa zephyri mouerat.
sic euntem per uirecta pulcra odora et musica
ales amnis aura lucus flos et umbra iuuerat.
_317. Gold_
AVRVM, quod nigri manes, quod turbida mersant
flumina, quod duris extorsit poena metallis!
aurum, quo pretio reserantur limina Ditis,
quo Stygii regina poli Proserpina gaudet!
aurum, quod penetrat thalamos rumpitque pudorem,
qua tectus saepe inlecebra micat impius ensis!
in gremium Danaes non auro fluxit adulter
mentitus pretio faciem fuluoque ueneno?
non Polydorum hospes saeuo necat incitus auro?
altrix infelix, sub quo custode pericli
commendas natum, cui regia pignora credis?
fit tutor pueri, fit custos sanguinis aurum!
inmitis nidos coluber custodiet ante
et uitulos fetae poterunt seruare leaenae.
sic etiam ut Troiam popularet Dorica pubes
aurum causa fuit: pretium dignissima merces.
infami probro palmam conuendit adulter.
denique cernamus, quos aurum uenit in usus.
auro emitur facinus, pudor almus uenditur auro,
tum patria atque parens, leges pietasque fidesque:
omne nefas auro tegitur, fas proditur auro.
porro hoc Pactolus, porro fluat et niger Hermus!
aurum, res gladii, furor amens, ardor auarus,
te celent semper uada turbida, te uada nigra,
te tellus mersum premat infera, te sibi nasci
Tartareus cupiat Phlegethon Stygiaeque paludes!
inter liuentis pereat tibi fulgor arenas,
nec post ad superos redeat famis aurea puros!
_318. 'Too Adventurous Wings'_
ALES, dum madidis grauata pennis
udos tardius explicat uolatus,
defecta in medio repente nisu
capta est pondere depremente plumae:
cassato solito uigore pennae,
quae uitam dederant, dedere letum;
ac, quis ardua nunc tenebat alis,
isdem protinus incidit ruinae.
quid sublimia circuisse prodest?
qui celsi steterant, iacent sub imis!
exemplum capiant, nimis petendo
qui mentis tumidi uolant secundis.
_319. God_
OMNIPOTENS, annosa poli quem suspicit aetas,
quem sub millenis semper contutibus unum
nec numero quisquam poterit pensare nec aeuo,
nunc esto affatus, si quo te nomine dignum est,
seu sacer ignoto gaudes, quo maxima tellus
intremuit, sistunt rapidos uaga sidera cursus.
tu solus, tu multus item, tu primus et idem
postremus mediusque simul mundique superstes
(nam sine fine tui labentia tempora finis),
altera ab alterno spectans fera turbine certo
rerum fata rapi uitasque inuoluier aeuo
atque iterum reducis supera in conuexa referri,
scilicet ut mundo redeat quod partubus astra
perdiderint refluumque iterum per corpora fiat.
tu (siquidem fas est in temet tendere sensum
et speciem temptare sacram, qua sidera cingis
immensus longamque simul complecteris aethram)
fulgentis forsan rapida sub imagine Phoebi
flammifluum quoddam iubar es, quo cuncta coruscans
ipse uides nostrumque premis solemque diemque.
tu genus omne deum, tu rerum causa uigorque,
tu natura omnis, deus innumerabilis unus,
tu sexu plenus toto, tibi nascitur olim
sidereus mundus (genus hinc hominumque deumque),
lucens, augusto stellatus flore iuuentae.
quem (precor, aspires), qua sit ratione creatus,
quo genitus factusue modo, da nosse uolenti;
da, pater, augustas ut possim noscere causas,
mundanas olim molis quo foedere rerum
sustuleris animamque leui quo maximus olim
texueris numero, quo congrege dissimilique,
quidque id sit uegetum, quod per cita corpora uiuit.
_320. Peruigilium Veneris_
CRAS amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
uer nouum: uer iam canorum: uere natus orbis est!
uere concordant amores, uere nubunt alites
et nemus comam resoluit de maritis imbribus:
et recentibus uirentis ducit umbras floribus.
cras amorum copulatrix inter umbras arborum
inplicat casas uirentis de flagello myrteo,
cras Dione iura dicet fulta sublimi throno.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
ipsa gemmis purpurantem pingit annum floridis,
ipsa surgentis papillas de Fauoni spiritu
urget in nodos tepentis, ipsa roris lucidi,
noctis aura quem relinquit, spargit umentis aquas.
en micant lacrimae trementes de caduco pondere:
gutta praeceps orbe paruo sustinet casus suos.
en pudorem florulentae prodiderunt purpurae:
umor ille quem serenis astra rorant noctibus
mane uirgines papillas soluit umenti peplo.
ipsa iussit mane totae uirgines nubant rosae;
facta Cypridis de cruore deque Amoris osculis
deque gemmis deque flabris deque solis purpuris,
cras pudorem qui latebat ueste tectus ignea
unico marita uoto non rubebit soluere.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
ipsa Nymphas diua luco iussit ire myrteo:
'ite, Nymphae, posuit arma, feriatus est Amor:
iussus est inermis ire, nudus ire iussus est,
neu quid arcu neu sagitta neu quid igne laederet. '
it puer comes puellis; nec tamen credi potest,
esse Amorem feriatum, si sagittas exuit;
sed tamen, Nymphae, cauete, quod Cupido pulcer est:
totus est in armis idem quando nudus est Amor.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
conpari Venus pudore mittit ante uirgines:
'una res est quam rogamus: cede, uirgo Delia,
ut nemus sit incruentum de ferinis stragibus.
ipsa uellet te rogare, si pudicam flecteret,
ipsa uellet ut uenires, si deceret uirginem.
iam tribus choros uideres feriantis noctibus
congreges inter cateruas ire per saltus tuos
floreas inter coronas, myrteas inter casas.
nec Ceres nec Bacchus absunt nec poetarum deus.
peruiglanda tota nox est, est recinenda canticis:
regnet in siluis Dione: tu recede, Delia. '
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
iussit Hyblaeis tribunal stare diua floribus:
praeses ipsa iura dicet, adsidebunt Gratiae.
Hybla, totos funde flores, quidquid annus adtulit;
Hybla, florum subde uestem, quantus Ennae campus est.
ruris hic erunt puellae uel puellae fontium
quaeque siluas quaeque lucos quaeque montis incolunt.
iussit omnes adsidere pueri mater alitis,
iussit at nudo puellas nil Amori credere:
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
cras erit quom primus aether copulauit nuptias.
ut pater totum crearet uernis annum nubibus,
in sinum maritus imber fluxit almae coniugis,
unde fetus mixtus omnis aleret magno corpore.
tunc cruore de superno spumeo pontus globo
caerulas inter cateruas inter et bipedes equos
fecit undantem Dionen de marinis imbribus.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
ipsa uenas atque mentem permeanti spiritu
intus occultis gubernat procreatrix uiribus,
perque caelum perque terras perque pontum subditum
praeuium sui teporem seminali tramite
inbuit iussitque mundum nosse nascendi uias.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
ipsa Troianos penatis in Latinos transtulit,
ipsa Laurentem puellam coniugem nato dedit,
moxque Marti de sacello dat pudicam uirginem,
Romuleas ipsa fecit cum Sabinis nuptias.
unde Ramnes et Quirites atque prolem posterum
Romulo marem crearet et nepotem Caesarem;
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
rura fecundat uoluptas, rura Venerem sentiunt;
ipse Amor puer Dionae rure natus dicitur.
hunc ager cum parturiret ipsa suscepit sinu,
ipsa florum delicatis educauit osculis.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
ecce iam subter genestas explicant tauri latus,
quisque tutus quo tenetur coniugali foedere:
subter umbras cum maritis ecce balantum greges.
iam loquaces ore rauco stagna cygni perstrepunt:
et canoras non tacere diua iussit alites:
adsonat Terei puella subter umbram populi,
ut putes motus amoris ore dici musico
et neges queri sororem de marito barbaro.
illa cantat: nos tacemus? quando uer ueniet meum?
quando fiam uti chelidon ut tacere desinam?
perdidi Musam tacendo nec me Phoebus respicit.
sic Amyclas cum tacerent perdidit silentium.
cras amet qui numquam amauit quique amauit cras amet!
ANONYMOUS
circa 350 A. D. (? ).
_321. Epitaph of a Charioteer_
HOC rudis aurigae requiescunt ossa sepulcro
nec tamen ignari flectere lora manu,
iam qui quadriiugos auderem scandere currus
et tamen a biiugis non remouerer equis.
inuidere meis annis crudelia fata,
fata quibus nequeas opposuisse manus.
nec mihi concessa est morituro gloria circi,
donaret lacrimas ne pia turba mihi.
ussere ardentes intus mea uiscera morbi,
uincere quos medicae non potuere manus.
sparge, precor, flores supra mea busta, uiator:
fauisti uiuo forsitan ipse mihi.
ALCIMIVS
fl. 354 A. D.
_322. Vergil and Homer_
_i_
DE numero uatum si quis seponat Homerum,
proximus a primo tunc Maro primus erit.
at si post primum Maro seponatur Homerum,
longe erit a primo, quisque secundus erit.
_ii_
Maeonio uati qui par aut proximus esset,
consultus Paean risit et haec cecinit;
si potuit nasci, quem tu sequereris, Homere,
nascetur, qui te possit, Homere, sequi.
_323. A Present from Lesbia_
LVX mea puniceum misit mihi Lesbia malum:
iam sordent animo cetera poma meo.
sordent uelleribus uestita cydonia canis,
sordent hirsutae munera castaneae;
nolo nuces, Amarylli, tuas nec cerea pruna:
rusticus haec Corydon munera magna putet.
horreo sanguineo male mora rubentia suco:
heu graue funesti crimen amoris habent!
missa et dente leui paulo libata placenta:
nectarea e labris dulcia liba suis:
nescio quid plus melle sapit, quod contigit ipsa
spirans Cecropium dulcis ab ore thymum.
_324. Eloquent Eyes_
O BLANDOS oculos et o facetos
et quadam propria nota loquacis!
illic et Venus et leues Amores
atque ipsa in medio sedet Voluptas.
D. MAGNVS AVSONIVS
310-95 A. D.
_325. Dedication_
'CVI dono lepidum nouum libellum? '
Veronensis ait poeta quondam,
inuentoque dedit statim Nepoti.
at nos inlepidum, rudem libellum,
burras quisquilias ineptiasque,
credemus gremio cui fouendum?
inueni, trepidae silete nugae,
nec doctum minus et magis benignum,
quam quem Gallia praebuit Catullo.
hoc nullus mihi carior meorum,
quem pluris faciunt nouem sorores,
quam cunctos alios, Marone dempto.
Pacatum haut dubie, poeta, dicis.
ipse est. intrepide uolate, uersus,
et nidum in gremio fouete tuto.
hic uos diligere, hic uolet tueri:
ignoscenda teget, probata tradet:
post hunc iudicium timete nullum.
_326. To Tetradius: A Remonstrance_
O QVI uenustos uberi facundia
sales opimas, Tetradi,
cauesque, ne sit tristis et dulci carens
amara concinnatio:
qui felle carmen atque melle temperans
torpere musas non sinis,
pariterque fucas quaeque gustu ignaua sunt
et quae sapore tristia:
rudis camenas qui Suessae praeuenis
aeuoque cedis, non stilo:
cur me propinquum Santonorum moenibus
declinas, ut Lucas boues
olim resumpto praeferocis proelio
fugit iuuentus Romula?
non ut tigris te, non leonis impetu,
amore sed caro expeto.
uidere alumni gestio uoltus mei
et indole optata frui.
inuitus olim deuoraui absentiae
necessitatem pristinae,
quondam docendi munere adstrictum graui
Iculisma cum te absconderet,
et inuidebam deuio ac solo loco
opes camenarum tegi.
at nunc frequentis atque claros nec procul
cum floreas inter uiros
tibique nostras uentus auras deferat
aurisque sermo uerberet,
cur me supino pectoris fastu tumens
spernis poetam consulem,
tuique amantem teque mirantem ac tua
desiderantem carmina
oblitus alto neglegis fastidio?
plectendus exemplo tuo,
ni stabilis aeuo pectoris nostri fides
quamquam recusantis amet.
uale. ualere si uoles me, peruola
cum scrinio et musis tuis.
_327. A Letter to Paulinus_
IAMBE Parthis et Cydonum spiculis,
iambe pinnis alitum uelocior,
Padi ruentis impetu torrentior,
magna sonorae grandinis ui densior,
flammis corusci fulguris uibratior,
iam nunc per auras Persei talaribus
petasoque ditis Arcados uectus uola.
si uera fama est Hippocrene, quam pedis
pulsu citati cornipes fudit fremens,
tu fonte in ipso procreatus Pegasi,
primus duorum metra iunxisti pedum
trimetrisque Musis concinentibus nouem
caedem in draconis concitasti Delium.
fer hanc salutem praepes et uolucripes
Paulini ad usque moenia, Ebromagum loquor,
et protinus, iam si resumptis uiribus
alacri refecti corporis motu uiget,
saluere iussum mox reposce mutuum.
nihil moreris iamque, dum loquor, redi,
imitatus illum stirpis auctorem tuae,
triplici furentem qui Chimaeram incendio
superuolauit tutus igne proximo.
dic te ualere, dic saluere te iubet
amicus et uicinus et fautor tuus,
honoris auctor, altor ingeni tui.
dic et magister, dic parens, dic omnia
blanda atque sancta caritatis nomina
haueque dicto dic uale actutum et redi.
quod si rogabit, quid super scriptis nouis
maturus aeui nec rudis diiudicem,
nescire dices, sed paratum iam fore
heroicorum uersuum plenum essedum.
cui subiugabo de molarum ambagibus,
qui machinali saxa uoluunt pondere,
tripedes caballos terga ruptos uerbere,
his ut uehantur tres sodales nuntii.
fors et rogabit, quos sodalis dixeris
simul uenire: dic, 'trinodem dactylum
uidi paratum crucianti cantherio:
spondeus illi lentipes ibat comes,
paribus moratur qui locis cursum meum,
mihique similis, semper aduersus tamen,
nec par nec impar, qui trochaeus dicitur. '
haec fare cursim nec moratus peruola,
aliquid reportans interim munusculi
de largitate musici promptarii.
_328. To his Wife_
VXOR, uiuamusque ut uiximus et teneamus
nomina, quae primo sumpsimus in thalamo:
nec ferat ulla dies, ut commutemur in aeuo,
quin tibi sim iuuenis tuque puella mihi.
Nestore sim quamuis prouectior aemulaque annis
uincas Cumanam tu quoque Deiphoben,
nos ignoremus quid sit matura senectus.
scire aeui meritum, non numerare decet.
_329. Nemesis_
(From the Greek)
ME lapidem quondam Persae aduexere, tropaeum
ut fierem bello: nunc ego sum Nemesis.
ac sicut Graecis uictoribus adsto tropaeum,
punio sic Persas uanilocos Nemesis.
_330. One-sided Love_
(From the Greek)
HOC quod amare uocant misce aut dissolue, Cupido:
aut neutrum flammis ure uel ure duos.
_331. The Spartan's Shield_
MATER Lacaena clipeo obarmans filium
'cum hoc', inquit, 'aut in hoc redi. '
_332. In Commendation of his Book_
EST quod mane legas, est et quod uespere. laetis
seria miscuimus, temperie ut placeant.
non unus uitae color est nec carminis unus
lector: habet tempus pagina quaeque suum.
hoc mitrata Venus probat, hoc galeata Minerua,
Stoicus has partis, has Epicurus amat.
salua mihi ueterum maneat dum regula morum,
plaudat permissis sobria Musa iocis.
_333. To his Book_
SI tineas cariemque pati te, charta, necesse est,
incipe uersiculis ante perire meis.
'malo,' inquis, 'tineis. ' sapis, aerumnose libelle,
perfungi mauis quod leuiore malo.
ast ego damnosae nolo otia perdere Musae,
iacturam somni quae parit atque olei.
'utilius dormire fuit quam perdere somnum
atque oleum. ' bene ais: causa sed ista mihi est,
irascor Proculo, cuius facundia tanta est
quantus honos. scripsit plurima quae cohibet.
hunc studeo ulcisci: et prompta est propria ultio uati.
qui sua non edit carmina, nostra legat.
huius in arbitrio est, seu te iuuenescere cedro
seu iubeat duris uermibus esse cibum.
huic ego, quod nobis superest ignobilis oti,
deputo, siue legat quae dabo siue tegat.
_334. Myro's Heifer_
BVCVLA sum caelo genitoris facta Myronis
aerea: nec factam me puto sed genitam.
sic me taurus init, sic proxima bucula mugit,
sic uitulus sitiens ubera nostra petit.
miraris quod fallo gregem? gregis ipse magister
inter pascentis me numerare solet.
_335. A Picture of Echo_
VANE, quid affectas faciem mihi ponere, pictor,
ignotamque oculis sollicitare deam?
aëris et linguae sum filia, mater inanis
indicii, uocem quae sine mente gero.
extremos pereunte modos a fine reducens
ludificata sequor uerba aliena meis.
auribus in uestris habito penetrabilis echo:
me si uis similem pingere, pinge sonum.
_336. The Ideal Mistress_
SIT mihi talis arnica uelim,
iurgia quae temere incipiat
nec studeat quasi casta loqui,
pulcra, procax, petulante manu,
uerbera quae ferat et regerat
caesaque ad oscula confugiat.
nam nisi moribus his fuerit,
casta modesta pudenter agens,
dicere abominor, uxor erit.
_337. Narcissus_
FVRITIS, procaces Naides,
amore saeuo et irrito:
ephebus iste flos erit.
_338. Dedication of a Mirror_
LAIS anus Veneri speculum dico: dignum habeat se
aeterna aeternum forma ministerium.
at mihi nullus in hoc usus, quia cernere talem
qualis sum nolo, qualis eram nequeo.
_339. The Graves of a Household_
_i_
_His Wife_
HACTENVS ut caros, ita iusto funere fletos
functa piis cecinit nenia nostra modis.
nunc, dolor atque cruces nec contrectabile fulmen,
coniugis ereptae mors memoranda mihi.
nobilis a proauis et origine clara senatus,
moribus usque bonis clara Sabina magis,
te iuuenis primis luxi deceptus in annis
perque nouem caelebs te fleo olympiadas.
nec licet obductum senio sopire dolorem:
semper crudescit nam mihi poena recens.
admittunt alii solacia temporis aegri:
haec grauiora facit uulnera longa dies.
torqueo deceptos ego uita caelibe canos,
quoque magis solus, hoc mage maestus ago.
uolnus alit, quod muta domus silet et torus alget,
quod mala non cuiquam, non bona participo.
maereo, si coniunx alii bona, maereo contra,
si mala: ad exemplum tu mihi semper ades.
tu mihi crux ab utraque uenis, siue est mala, quod tu
dissimilis fueris, seu bona, quod similis.
non ego opes cassas et inania gaudia plango,
sed iuuenis iuueni quod mihi rapta uiro:
laeta, pudica, grauis, genus inclita et inclita forma,
o dolor atque decus coniugis Ausonii;
quae modo septenos quater inpletura Decembris,
liquisti natos, pignora nostra, duos.
illa fauore dei, sicut tua uota fuerunt,
florent, optatis accumulata bonis.
et precor ut uigeant tandemque superstite utroque
nuntiet hoc cineri nostra fauilla tuo.
_ii_
_His Father-in-law_
Desinite, o ueteres, Calpurnia nomina, Frugi
ut proprium hoc uestrae gentis habere decus:
nec solus semper censor Cato nec sibi solus
iustus Aristides his placeant titulis.
nam sapiens quicumque fuit uerumque fidemque
qui coluit, comitem se tibi, Censor, agat.
tu grauis et comis cum iustitiaque remissus,
austeris doctus iungere temperiem.
tu non adscito tibi me nec sanguine iuncto
optasti nostras consociare domos.
nempe aliqua in nobis morum simulacra tuorum
effigies nostri praebuit ingenii:
aut iam Fortunae sic se uertigo rotabat,
ut pondus fatis tam bona uota darent.
si quid apud manis sentis, fouet hoc tibi mentem,
quod fieri optaras, id uoluisse deum.
_iii_
_His Aunt_
Et amita Veneria properiter obiit,
cui breuia melea modifica recino:
cinis ita placidulus adoperiat eam
locaque tacita celeripes Erebi adeat.
_340. An Epitaph for his Father_
NOMEN ego Ausonius, non ultimus arte medendi
et, mea si nosses tempora, primus eram.
uicinas urbis colui patriaque domoque,
Vasates patria, sed lare Burdigalam.
curia me duplex et uterque senatus habebat
muneris exsortem, nomine participem.
non opulens nec egens, parcus sine sordibus egi:
uictum habitum mores semper inempta habui.
sermone inpromptus Latio, uerum Attica lingua
suffecit culti uocibus eloquii.
optuli opem cunctis poscentibus artis inemptae
officiumque meum cum pietate fuit.
iudicium de me studui praestare bonorum:
ipse mihi numquam, iudice me, placui.
officia in multos diuerso debita cultu
personis meritis tempore distribui.
litibus abstinui: non auxi, non minui rem:
indice me nullus, set neque teste perit.
inuidi numquam: cupere atque ambire refugi:
iurare aut falsum dicere par habui.
factio me sibi non, non coniuratio iunxit:
sincero colui foedere amicitias.
felicem sciui, non qui quod uellet haberet,
set qui per fatum non data non cuperet.
non occursator, non garrulus, obuia cernens
ualuis et uelo condita non adii.
famam, quae posset uitam lacerare bonorum,
non finxi et, ueram si scieram, tacui.
ira procul, spes uana procul, procul anxia cura
inque bonis hominum gaudia falsa procul.
uitati coetus eiuratique tumultus
et semper fictae principum amicitiae.
deliquisse nihil numquam laudem esse putaui
atque bonos mores legibus antetuli.
irasci promptus properaui condere motum
atque mihi poenas pro leuitate dedi.
coniugium per lustra nouem sine crimine concors
unum habui: natos quattuor edidimus.
prima obiit lactans: at qui fuit ultimus aeui,
pubertate rudi non rudis interiit.
maximus ad summum columen peruenit honorum,
praefectus Gallis et Libyae et Latio,
tranquillus, clemens, oculis uoce ore serenus,
in genitore suo mente animoque pater.
huius ego et natum et generum pro consule uidi:
consul ut ipse foret, spes mihi certa fuit.
matronale decus possedit filia, cuius
egregia et nuptae laus erat et uiduae.
quae nati generique et progeneri simul omnium
multiplici inlustris uidit honore domos.
ipse nec affectans nec detrectator honorum
praefectus magni nuncupor Illyrici.
haec me fortunae larga indulgentia suasit
numine adorato uitae obitum petere,
ne fortunatae spatium inuiolabile uitae
fatali morsu stringeret ulla dies.
optinui auditaeque preces: spem uota timorem
sopitus placido fine relinquo aliis.
inter maerentis, sed non ego maestus, amicos
dispositis iacui funeris arbitriis.
nonaginta annos, baculo sine, corpore toto
exegi, cunctis integer officiis.
haec quicumque leges, non aspernabere fari:
talis uita tibi qualia uota mihi.
_341. In Memory of his Teacher, Nepotianus_
FACETE, comis, animo iuuenali senex,
cui felle nullo, melle multo mens madens
aeuum per omne nil amarum miscuit,
medulla nostri, Nepotiane, pectoris:
tam seriorum quam iocorum particeps,
taciturne, Amyclas ut silendo uiceris,
te fabulantem non Vlixes linqueret,
liquit canentis qui melodas uirgines:
probe et pudice, parce, frugi, abstemie:
facunde, nulli rhetorum cedens stilo,
et disputator ad Cleanthen stoicus,
Scaurum Probumque corde callens intimo
et Epirote Cinea memor magis:
sodalis et conuictor, hospes iugiter,
parum quod hospes, mentis agitator meae.
consilia nullus mente tam pura dedit
uel altiore conditu texit data.
honore gesti praesidatus inclitus,
decies nouenas functus annorum uices,
duos relinquens liberos, mortem oppetis,
dolore multo quam tuorum tam meo.
_342. Epitaphs of Heroes_
_i_
_Menelaus_
FELIX o Menelae, deum cui debita sedes
decretumque piis manibus Elysium,
Tyndareo dilecte gener, dilecte Tonanti,
coniugii uindex, ultor adulterii,
aeterno pollens aeuo aeternaque iuuenta
nec leti passus tempora nec senii.
_ii_
_Deiphobus_
PRODITVS ad poenam sceleratae fraude Lacaenae
et deformato corpore Deiphobus
non habeo tumulum, nisi quem mihi uoce uocantis
et pius Aeneas et Maro conposuit.
_343. In Tumulo Hominis Felicis_
SPARGE mero cineres bene olentis et unguine nardi,
hospes, et adde rosis balsama puniceis.
perpetuum mihi uer agit inlacrimabilis urna
et commutaui saecula, non obii.
nulla mihi ueteris perierunt gaudia uitae,
seu meminisse putes omnia siue nihil.
_344. To his Villa_
SALVE, herediolum, maiorum regna meorum,
quod proauus, quod auus, quod pater excoluit,
quod mihi iam senior properata morte reliquit:
eheu nolueram tam cito posse frui!
iusta quidem series patri succedere, uerum
esse simul dominos gratior ordo piis.
nunc labor et curae mea sunt: sola ante uoluptas
partibus in nostris, cetera patris erant.
paruum herediolum, fateor: set nulla fuit res
parua umquam aequanimis, adde etiam unanimis.
ex animo rem stare aequo puto, non animum ex re.
cuncta cupit Croesus, Diogenes nihilum.
spargit Aristippus mediis in Syrtibus aurum:
aurea non satis est Lydia tota Midae.
cui nullus finis cupiendi, est nullus habendi.
ille opibus modus est, quem statuas animo.
uerum ager iste meus quantus sit, nosce: etiam me
noueris et noris te quoque, si potis es,
quamquam difficile est se noscere: γνῶθι σεαυτόν
quam propere legimus tam cito neclegimus.
agri his centum colo iugera, uinea centum
iugeribus colitur prataque dimidio.
silua supra duplum, quam prata et uinea et aruum.
cultor agri nobis nec superest nec abest.
fons propter puteusque breuis, tum purus et amnis:
nauiger hic refluus me uehit ac reuehit.
conduntur fructus geminum mihi semper in annum.
cui non longa penus, huic quoque prompta fames.
haec mihi nec procul urbe sita est nec prorsus ad urbem,
ne patiar turbas utque bonis potiar.
et quotiens mutare locum fastidia cogunt,
transeo et alternis rure uel urbe fruor.
_345. The Martyrdom of Cupid_
_A Dream of Fair Women_
AËRIS in campis, memorat quos musa Maronis,
myrteus amentis ubi lucus opacat amantis,
orgia ducebant heroides et sua quaeque,
ut quondam occiderant, leti argumenta gerebant,
errantes silua in magna et sub luce maligna
inter harundineasque comas grauidumque papauer
et tacitos sine labe lacus, sine murmure riuos.
quorum per ripas nebuloso lumine marcent
fleti, olim regum et puerorum nomina, flores:
mirator Narcissus et Oebalides Hyacinthus
et Crocus auricomans et murice pictus Adonis
et tragico scriptus gemitu Salaminius Aeas.
omnia quae lacrimis et amoribus anxia maestis
rursus in amissum reuocant heroidas aeuum.
exercent memores obita iam morte dolores.
fulmineos Semele decepta puerpera partus
deflet et ambustas lacerans per inania cunas
uentilat ignauum simulati fulguris ignem.
irrita dona querens, sexu gauisa uirili
maeret in antiquam Caenis reuocata figuram.
uulnera siccat adhuc Procris Cephalique cruentam
diligit et percussa manum. fert fumida testae
lumina Sestiaca praeceps de turre puella.
et de nimboso saltum Leucate minatur
mascula Lesbiacis Sappho peritura sagittis.
Harmoniae in cultu se Eriphyle maesta recenset,
infelix nato nec fortunata marito.
tota quoque aëriae Minoia fabula Cretae
picturarum instar tenui sub imagine uibrat.
Pasiphae niuei sequitur uestigia tauri.
licia fert glomerata manu deserta Ariadne.
respicit abiectas desperans Phaedra tabellas.
haec laqueum gerit, haec uanae simulacra coronae:
Daedaliae pudet hanc latebras subiisse iuuencae.
praereptas queritur per inania gaudia noctis
Laudamia duas, uiui functique mariti.
parte truces alia strictis mucronibus omnes
et Thisbe et Canace et Sidonis horret Elissa.
coniugis haec, haec patris et haec gerit hospitis ensem.
errat et ipsa, olim qualis per Latmia saxa
Endymioneos solita affectare sopores
cum face et astrigero diademate Luna bicornis.
centum aliae ueterum recolentes uulnera amorum
dulcibus et maestis refouent tormenta querellis.
quas inter medias furuae caliginis umbram
dispulit inconsultus Amor stridentibus alis.
agnouere omnes puerum memorique recursu
communem sensere reum, quamquam umida circum
nubila et auratis fulgentia cingula bullis
et pharetram et rutilae fuscarent lampados ignem:
agnoscunt tamen et uanum uibrare uigorem
occipiunt hostemque unum loca non sua nactum,
cum pigros ageret densa sub nocte uolatus,
facta nube premunt. trepidantem et cassa parantem
suffugia in coetum mediae traxere cateruae.
eligitur maesto myrtus notissima luco,
inuidiosa deum poenis. cruciauerat illic
spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonim.
huius in excelso suspensum stipite Amorem
deuinctum post terga manus substrictaque plantis
uincula maerentem nullo moderamine poenae
afficiunt. reus est sine crimine, iudice nullo
accusatur Amor. se quisque absoluere gestit,
transferat ut proprias aliena in crimina culpas.
cunctae exprobrantes tolerati insignia leti
expediunt: haec arma putant, haec ultio dulcis,
ut quo quaeque perit studeat punire dolore.
haec laqueum tenet, haec speciem mucronis inanem
ingerit, illa cauos amnis rupemque fragosam
insanique metum pelagi et sine fluctibus aequor.
nonnullae flammas quatiunt trepidaeque minantur
stridentis nullo igne facis. rescindit adultum
Myrrha uterum lacrimis lucentibus inque pauentem
gemmea fletiferi iaculatur sucina trunci.
ipsa etiam simili genetrix obnoxia culpae
alma Venus tantos penetrat secura tumultus.
nec circumuento properans suffragia nato
terrorem ingeminat stimulisque accendit amaris
ancipites furias natique in crimina confert
dedecus ipsa suum, quod uincula caeca mariti
deprenso Mauorte tulit, quod pube pudenda
Hellespontiaci ridetur forma Priapi,
quod crudelis Eryx, quod semiuir Hermaphroditus.
nec satis in uerbis. roseo Venus aurea serto
maerentem pulsat puerum et grauiora pauentem.
olli purpureum mulcato corpore rorem
sutilis expressit crebro rosa uerbere, quae iam
tincta prius traxit rutilum magis ignea fucum.
inde truces cecidere minae uindictaque maior
crimine uisa suo, Venerem factura nocentem.
ipsae intercedunt heroides et sua quaeque
funera crudeli malunt adscribere fato.
tum gratis pia mater agit cessisse dolentis
et condonatas puero dimittere culpas.
talia nocturnis olim simulacra figuris
exercent trepidam casso terrore quietem.
quae postquam multa perpessus nocte Cupido
effugit, pulsa tandem caligine somni
euolat ad superos portaque euadit eburna.
_346. Valedictory_
SET damnosa nimis panditur area.
fac campum replices, Musa, papyrium.
ec iam fissipedis per calami uias
grassetur Gnidiae sulcus harundinis,
pingens aridulae subdita paginae
Cadmi filiolis atricoloribus.
aut cunctis pariter uersibus oblinat
furuam lacticolor sphongia sepiam.
parcamus uitio Dumnitonae domus,
ne sit charta mihi carior ostreis.
MODESTINVS
circa 350 A. D.
_347. Another Martyrdom of Cupid_
FORTE iacebat Amor uictus puer alite somno
myrti inter frutices pallentis roris in herba.
hunc procul emissae tenebrosa Ditis ab aula
circueunt animae, saeua face quas cruciarat.
'ecce meus uenator', ait 'hunc' Phaedra 'ligemus! '
crudelis 'crinem' clamabat Scylla 'metamus! '
Colchis et orba Procne 'numerosa caede necemus! '
Didon et Canace 'saeuo gladio perimamus! '
Myrrha 'meis ramis', Euhadneque 'igne crememus! '
'hunc' Arethusa inquit Byblisque 'in fonte necemus! '
ast Amor euigilans dixit 'mea pinna, uolemus'.
PSEVDO-AVSONIVS
350-400(? ) A. D.
_348. 'Gather ye Rosebuds'_
VER erat et blando mordentia frigora sensu
spirabat croceo mane reuecta dies:
strictior Eoos praecesserat aura iugalis
aestiferum suadens anticipare diem.
errabam riguis per quadrua compita in hortis
maturo cupiens me uegetare die.
uidi concretas per gramina flexa pruinas
pendere aut holerum stare cacuminibus.
uidi Paestano gaudere rosaria cultu
exoriente nouo roscida Lucifero.
rara pruinosis canebat gemma frutetis
ad primi radios interitura die.
ambigeres raperetne rosis Aurora ruborem
an daret et flores tingeret orta dies.
ros unus, color unus et unum mane duorum:
sideris et floris nam domina una Venus.
forsan et unus odor: sed celsior ille per auras
difflatur, spirat proximus iste magis.
communis Paphie dea sideris et dea floris
praecipit unius muricis esse habitum.
momentum intererat, quo se nascentia florum
germina conparibus diuiderent spatiis.
haec uiret angusto foliorum tecta galero,
hanc tenui folio purpura rubra notat,
haec aperit primi fastigia celsa obelisci
mucronem absoluens purpurei capitis.
uertice collectos illa exsinuabat amictus
iam meditans foliis se numerare suis:
nec mora: ridentis calathi patefecit honorem
prodens inclusi semina densa croci.
ac modo quae toto rutilauerat igne comarum
pallida conlapsis deseritur foliis.
mirabar celerem fugitiua aetate rapinam
et dum nascuntur consenuisse rosas:
ecce et defluxit rutili coma punica floris,
dum loquor, et tellus tecta rubore micat.
tot species tantosque ortus uariosque nouatus
una dies aperit, conficit una dies.
conquerimur, Natura, breuis quod gratia talis:
ostentata oculis ilico dona rapis.
quam longa una dies, aetas tam longa rosarum,
quas pubescentis iuncta senecta premit.
quam modo nascentem rutilus conspexit Eous,
hanc rediens sero uespere uidit anum.
sed bene, quod paucis licet interitura diebus
succedens aeuum prorogat ipsa suum.
collige, uirgo, rosas, dum flos nouus et noua pubes,
et memor esto aeuum sic properare tuum.
_349. For a Statue of Dido_
ILLA ego sum Dido, uultu quem conspicis, hospes,
assimilata modis pulcraque mirificis.
talis eram, sed non Maro quam mihi finxit erat mens
uita nec incestis laesa cupidinibus.
namque nec Aeneas uidit me Troïus umquam
nec Libyam aduenit classibus Iliacis,
sed furias fugiens atque arma procacis Hiarbae
seruaui, fateor, morte pudicitiam,
pectore transfixo, castus quod perculit ensis,
non furor aut laeso crudus amore dolor.
sic cecidisse iuuat: uixi sine uulnere famae,
ulta uirum positis moenibus oppetii.
inuida, cur in me stimulasti, Musa, Maronem,
fingeret ut nostrae damna pudicitiae?
uos magis historicis, lectores, credite de me
quam qui furta deum concubitusque canunt
falsidici uates, temerant qui carmine uerum
humanisque deos assimilant uitiis.
_350. A Pretty Boy_
DVM dubitat natura marem faceretne puellam,
factus es, o pulcher, paene puella, puer.
_351. Galla_
VADO, sed sine me, quia te sine, nec nisi tecum
totus ero, pars cum sim altera, Galla, tui.
uado tamen, sed dimidius, uado minor ipso
dimidio nec me iam locus unus habet:
nam tecum fere totus ero, quocumque recedam
pars ueniet mecum quantulacumque mei.
separor unus ego, sed partem sumo minorem
ipse mei, tecum pars mea maior abit.
si redeam, tibi totus ero: pars nulla uacabit,
quae mox non redeat in tua iura. uale.
AVIENVS
fl. 380 A. D.
_352. Prologue to the Aratea_
CARMINIS incentor mihi Iuppiter! auspice terras
linquo Ioue et celsam reserat dux Iuppiter aethram.
imus in astra Iouis monitu, Iouis omine caelum
et Iouis imperio mortalibus aethera pando.
Hic statio, hic sedes primi patris. iste paterni
principium motus, uis fulminis iste corusci,
uita elementorum, mundi calor, aetheris ignis
astrorumque uigor, perpes substantia lucis
et numerus celsi modulaminis. hic tener aer
materiaeque grauis concretio, sucus ab alto
corporibus caelo, cunctarum alimonia rerum,
flos et flamma animae. qui discurrente meatu
mentis primigenae penetralia dura resoluens
impleuit largo uenas operatus amore,
ordinis ut proprii foedus daret. iste calorem,
quo digesta capax solidaret semina mundus,
inseruit. rite hunc primum, medium adque secundum
uox secreta canit sibi, nam permixtus utrimque
et fultus sese geminum latus unus et idem est,
auctor agendorum propriique patrator amoris
et mundi uere factus pater. hic chaos altum
lumine perrupit, tenebrarum hic uincula primus
soluit et ipse parens rerum fluitantia fixit.
hic dispersa locis statuit primordia iustis,
hic digestorum speciem dedit, iste colorem
inposuit rebus sexuque inmixtus utroque
adque aeui pariter gemini, simul omnia lustrans,
sufficit alterno res semine. rerum opifex hic,
hic altor rerum, rex mundi, celsa potestas
aetheris adque Erebi, pigra inclinatio nodi,
insociabilium discretio iusta deorum.
cuius et extremum tellus opus, ignea cuius
lumina sunt late sol et soror: ille diei
tendat ut infusi rutilum iubar, altera noctis
ut face flammanti tenebrosos rumpat amictus,
ne desit genitis pater ullo in tempore rebus.
istius ille anni pulcer chorus, alta ut hebescat
terra gelu, uer ut blandis adrideat auris,
puluerulenta siti tellurem ut torreat aestas
et grauis autumni redeat fetura parentis.
hoc duce per tumidi ferimur freta gurgitis, isto
praeceptore solum grauibus uersamus aratris.
iste modum statuit signis, hic rebus honorem
infundit, tenebris hic interlabitur aethrae,
uiscera et aetherios animans genitabilis artus.
denique ne longum marcentia corda iacerent
mundanique ortus mens inmemor omnia sensim
uilia conciperet neque se subduceret umquam
fontis in aeterni primordia, quo uelut amnis,
quem festina citis urget natura fluentis,
lapsu continuo ruiturae in corpora nostra
prorumpunt animae seriemque per aethera nectunt:
hic primum Cnidii radium senis intulit astris
mortalemque loqui docuit conuexa deorum,
cur Hyperionios nepa circumflecteret ignis,
autumni reditu cur sub gelido Capricorno
bruma pruinosi iuga tristia solueret anni,
cur spatium lucis, madidae cur tempora noctis
Libra celerque Aries demenso pondere Olympi
aequarent, qua parte polus sublimior alto
cardine caeruleas Thetidis non tangeret undas,
quis polus umbrifero lateat decliuis in axe
et uaga palanti cur signa errore ferantur.
quae rursum ingenio numerisque Solensibus idem
Iuppiter efferri melius dedit, incola Tauri
musa ut Cecropios raperetur et Aonas agros.
Me quoque nunc similis stimulat furor edere uersu
tempora, cum duris uersare ligonibus arua
conueniat, cum ueliuolo dare carbasa ponto
et cum uiticomo crinem tondere Lyaeo.
o mihi nota adyti iam numina Parnasei!
o per multa operum mea semper cura Camenae!
iam placet in superum uisus sustollere caelum
adque oculis reserare uiam per sidera. maior,
maior agit mentem solito deus, ampla patescit
Cirra mihi et totis se Helicon inspirat ab antris.
ANONYMOUS
384 A. D.
_353. Epitaph of M.
