sed superstitiosi uates inpudentesque harioli,
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,
quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.

Oxford Book of Latin Verse
For no other poetry has so deeply
and so continuously influenced the thought and feeling of mankind. Its
sway has been wider than that of Rome itself: and the Genius that broods
over the Capitoline Hill might with some show of justice still claim, as
his gaze sweeps over the immense field of modern poetry, that he beholds
nothing which does not owe allegiance to Rome:
Iupiter arce sua totum cum spectat in orbem,
nil nisi Romanum quod tueatur habet.
NVMA POMPILIVS (? )
715-673 B. C.
_1. Fragments of the Saliar Hymns_
_i_
DIVOM templa cante,
diuom deo supplicate.
_ii_
QVOME tonas, Leucesie,
prae tet tremonti.
quor libet, Curis,
decstumum tonare?
_iii_
CONSE, ulod oriese:
omnia tuere,
adi, Patulci, coi isse:
Sancus Ianes Cerus es.
Duonus Ianus ueuet
po melios, eu, recum.
THE ARVAL BROTHERHOOD
_2. Against Plague upon the Harvest_
_Incertae Aetatis. _
ENOS, Lases, iuuate,
enos, Lases, iuuate,
enos, Lases, iuuate.
neue lue rue, Marmar, sins incurrere in pleoris,

neue lue rue, Marmar, sers incurrere in pleoris.
satur fu, fere Mars: limen sali: sta berber,

semunis alternei aduocapit conctos,
semunis alternei aduocapit conctos,
semunis alternei aduocapit conctos.
enos, Marmor, iuuato,
enos, Marmor, iuuato,
enos, Marmor, iuuato.
triumpe, triumpe, triumpe, triumpe, triumpe.
ANONYMOUS
_3. Charms_
_i. Against the Gout_
_Incertae Aetatis. _
EGO tui memini,
medere meis pedibus:
terra pestem teneto,
salus hic maneto
in meis pedibus.
_ii. At the Meditrinalia_
NOVOM uetus uinum bibo,
nouo ueteri morbo medeor.
_4. An Ancient Lullaby_
_Incertae Aetatis. _
LALLA, lalla, lalla:
i, aut dormi aut lacta.
_5. Epitaphs of the Scipios_
284-176 B. C.
_i_
CORNELIVS Lucius Scipio Barbatus,
Gnaiuod patre prognatus fortis uir sapiensque,
quoius forma uirtutei parisuma fuit,
consol, censor, aidilis quei fuit apud nos,
Taurasia, Cisauna, Samnio cepit,
subigit omne Loucanam opsidesque abdoucsit.
_ii_
HONC oino ploirime cosentiont Romai
duonoro optumo fuise uiro
Lucium Scipione. filios Barbati
consol, censor, aidilis hic fuet apud nos:
hic cepit Corsica Aleriaque urbe,
dedet Tempestatebus aide meretod.
_iii_
QVEI apice insigne Dialis flaminis gesistei,
mors perfecit tua ut essent omnia breuia,
honos fama uirtusque, gloria atque ingenium.
quibus sei in longa licuiset utier tibi uita,
facile facteis superases gloriam maiorum.
qua re lubens te in gremiu Scipio, recipit
terra, Publi, prognatum Publio, Corneli.
_iv_
MAGNA sapientia multasque uirtutes
aeuitate quam parua posidet hoc saxsum.
quoiei uita defecit, non honos, honore,
is hic situs, quei nunquam uictus est uirtutei,
annos gnatus uiginti is Diteist mandatus,
ne quairatis honore quei minus sit mactus.
L. LIVIVS ANDRONICVS
284-204 B. C. (? )
_6. Fragments of the Odyssey_
_i_
VIRVM mihi, Camena, insece uersutum.
_ii_
Mea puera quid uerbi ex tuo ore supera fugit?
_iii_
Mea puer quid uerbi ex tuo ore audio?
neque enim te oblitus sum, Laertie noster.
_iv_
Simul ac dacrimas de ore noegeo detersit.
_v_
Namque nullum peius macerat hemonem
quamde mare saeuom: uires quoi sunt magnae,
topper eas confringunt importunae undae.
_vi_
Topper citi ad aedis uenimus Circai.
simul duona eorum portant ad naues:
milia alia in isdem inserinuntur.
_vii_
In Pylum deuenies aut ibi ommentans.
_viii_
Inferus an superus tibi fert deus funera, Vlixes?
_ix_
Cum socios nostros mandisset impius Cyclops.
_x_
At celer hasta uolans perrumpit pectora ferro.
_7. Dramatic Fragments_
_i_
TVM autem lasciuum Nerei simum pecus
ludens ad cantum classem lustratur choro.
_ii_
Ipsus se in terram saucius fligit cadens.
_iii_
Quin quod parere uos maiestas mea procat,
toleratis templo, letoque hanc deducitis?
_iv_
Nam praestatur uirtuti laus, sed gelu multo ocius
uento tabescit.
_v_
Confluges ubi conuentu campum totum inumigant.
_vi_
Florem anculabant Liberi ex carchesiis.
_vii_
Quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.
_viii_
Quem ego nefrendem alui lacteam inmulgens opem.
_ix_
Puerarum manibus confectum pulcerrime.
_x_
Iamne oculos specie laetauisti optabili?
CN. NAEVIVS
270-199 B. C. (? )
_8. Fragments of the Bellum Poenicum_
_i_
NOVEM Iouis concordes filiae sorores.
_ii_
Postquam auem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa penatium ordine ponuntur,
immolabat auream uictimam pulcram.
_iii_
Amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
_iv_
Blande et docte percontat, Aenea quo pacto
Troiam urbem liquisset.
_v_
Deinde pollens sagittis inclutus Arquitenens
sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo.
_vi_
Transit Melitam
Romanus exercitus, insulam integram urit,
populatur, uastat, rem hostium concinnat.
_vii_
Sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo fieri per gentis.
_viii_
Seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos populares.
_ix_
Fato Metelli Romae fiunt consules.
_9. Dramatic Fragments_
_i_
LAETVS sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro.
_ii_
Vos qui regalis corporis custodias
agitatis, ite actutum in frondiferos locos,
ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsita.
_iii_
Cedo, qui rem uestram publicam tantam amisistis tam cito?
proueniebant oratores nouei, stulti adulescentuli.
_iv_
Ego semper pluris feci
potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.
_v_
Si quidem loqui uis,
non perdocere multa longe promicando oratiost.
_vi_
Quasi in choro ludens datatim dat se et communem facit:
alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet,
alibi manus est occupata, alii pede percellit pedem,
anulum dat alii spectandum, a labris alium inuocat,
cum alio cantat, at tamen alii suo dat digito litteras.
_10. His Own Epitaph_
IMMORTALES mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque, postquam est Orchi traditus thesauro,
obliti sunt Romai loquier lingua Latina.
T. MACCIVS PLAVTVS
254-184 B. C.
_11. His Own Epitaph_
POSTQVAM est mortem aptus Plautus, Comoedia luget,
scaena est deserta, dein Risus Ludus Iocusque
et Numeri innumeri simul omnes conlacrumarunt.
MARCIVS VATES
250-200 B. C. (? )
_12. Precepts_
_i_
POSTREMVS dicas, primus taceas.
_ii_
Quamuis nouentium duonum negumate.
_13. Vaticinium_
250-200 B. C. (? )
AQVAM Albanam, Romane, caue lacu teneri,
caue in mare manare flumine sinas suo.
emissam agris rigabis, dissipatam riuis
exstingues: tum tu insiste muris hostium audax,
memor, quam per tot annos obsides urbem,
ex ea tibi his quae iam nunc panduntur fatis
uictoriam oblatam. bello perfecto
donum peramplum uictor ad mea templa
portato: patria sacra, quorum cura dudum est
omissa, endostaurata, ut adsolet, facito.
Q. ENNIVS
239-169 B. C.
FROM THE ANNALS
_14. The Vision of Ilia_
ET cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.
talia tum memorat lacrimans exterrita somno:
'Eurydica prognata, pater quam noster amauit,
uires uitaque corpus meum nunc deserit omne.
nam me uisus homo pulcher per amoena salicta
et ripas raptare locosque nouos: ita sola
postilla, germana soror, errare uidebar
tardaque uestigare et quaerere te neque posse
corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
exim compellare pater me noce uidetur
his uerbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae
aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet. "
haec effatus pater, germana, repente recessit
nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
quamquam multa manus ad caeli caerula templa
tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam.
uix aegro cum corde meo me somnus reliquit. '
_15. Romulus and Remus_
CVRANTES magna cum cura tum cupientes
regni dant operam simul auspicio augurioque.
. . . Remus auspicio se deuouet atque secundam
solus auem seruat. at Romulus pulcher in alto
quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.
certabant urbem Romam Remoramne uocarent.
omnibus cura uiris uter esset induperator.
expectant, ueluti consul cum mittere signum
uolt omnes auidi spectant ad carceris oras,
quam mox emittat pictis e faucibus currus:
sic expectabat populus atque ore timebat
rebus, utri magni uictoria sit data regni.
interea sol albus recessit in infera noctis.
exin candida se radiis dedit icta foras lux
et simul ex alto longe pulcherruma praepes
laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol,
cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
auium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
auspicio regni stabilita scamna solumque.
_16. The Speech of Pyrrhus_
NEC mi aurum posco nec mi pretium dederitis:
non cauponantes bellum sed belligerantes,
ferro, non auro, uitam cernamus utrique,
uosne uelit an me regnare era quidue ferat Fors
uirtute experiamur. et hoc simul accipe dictum:
quorum uirtuti belli fortuna pepercit,
eorundem libertati me parcere certum est.
dono, ducite, doque uolentibus cum magnis dis.
_17. Character of a Friend of Servilius_[9]
HAECCE locutus uocat, quocum bene saepe libenter
mensam sermonesque suos rerumque suarum
omne iter impertit magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regundis
consilio indu foro lato sanctoque senatu,
cui res audacter magnas paruasque iocumque
eloqueretur et incaute malaque et bona dictu
euomeret si qui uellet tutoque locaret,
quocum multa uolup sibi fecit clamque palamque,
ingenium cui nulla malum sententia suaset
ut faceret facinus leuis aut malus, doctus, fidelis,
suauis homo, facundus, suo contentus, beatus,
scitus, secunda loquens in tempore, commodus, uerbum
paucum, multa tenens antiqua, sepulta uetustas
quae facit; et mores ueteresque nouosque tenentem,
multorum ueterum leges diuumque hominumque,
prudentem, qui dicta loquiue tacereue posset,
hunc inter pugnas conpellat Seruilius sic.
_18. M. Cornelius Cethegus_
ADDITVR orator Cornelius suauiloquenti
ore Cethegus Marcus Tuditano collega
Marci filius . . .
. . . is dictust ollis popularibus olim
qui tum uiuebant homines atque aeuum agitabant
flos delibatus populi suadaeque medulla.
_19. Caelius resists the Onset of the Istri_
VNDIQVE conueniunt uelut imber tela tribuno:
configunt parmam, tinnit hastilibus umbo,
aerato sonitu galeae, sed nec pote quisquam
undique nitendo corpus discerpere ferro:
semper abundantes hastas frangitque quatitque.
totum sudor habet corpus multumque laborat,
nec respirandi fit copia: praepete ferro
Histri tela manu iacientes sollicitabant.
_20. Toga Cedit Armis_
POSTQVAM Discordia taetra
belli ferratos postes portasque refregit,
pellitur e medio sapientia, ui geritur res,
spernitur orator bonus, horridus miles amatur.
haut doctis dictis certantes nec maledictis
miscent inter sese inimicitiam agitantes,
non ex iure manum consertum, sed magis ferro
rem repetunt regnumque petunt, uadunt solida ui.
_21. Lesser Fragments of the Annals_
_i_
MVSAE, quae pedibus magnum pulsatis Olympum.
_ii_
Te, sale nata, precor, Venus, et genitrix patris nostri,
ut me de caelo uisas cognata parumper.
_iii_
Pectora fida tenet desiderium, simul inter
sese sic memorant: O Romule, Romule die,
qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, O genitor, O sanguen dis oriundum,
tu produxisti nos intra luminis oras.
_iv_
Omnes mortales uictores, cordibus uiuis
laetantes, uino curatos, somnus repente
in campo passim mollissimus perculit acris.
_v_
At tuba terribili sonitu taratantara dixit.
incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
fraxinus frangitur atque abies consternitur alta,
pinus proceras peruortunt: omne sonabat
arbustum fremitu siluai frondosai.
_vi_
Multa dies in bello conficit unus:
et rursus multae fortunae forte recumbunt:
haudquaquam quemquam semper fortuna secuta est.
_vii_
Vnus homo nobis cunctando restituit rem,
non enim rumores ponebat ante salutem.
ergo postque magisque uiri nunc gloria claret.
_viii_
Concurrunt ueluti uenti cum spiritus Austri
imbricitor Aquiloque suo cum flamine contra
indu mari magno fluctus extollere certant.
_ix_
Iuppiter hic risit tempestatesque serenae
riserunt omnes risu Iouis omnipotentis.
_x_
Et tum sicut equus qui de praesepibus fartus
uincla suis magnis animis abrupit et inde
fert sese campi per caerula laetaque prata,
celso pectore saepe iubam quassat simul altam,
spiritus ex anima calida spumas agit altas.
_Dramatic Fragments_
_22. Alcmaeon_
VNDE haec, unde haec flamma exoritur?
incede, adsunt, me expetit agmen.
fer mi auxilium, pestem abige a me,
flammiferam hanc uim quae me excruciat.
caerulea incinctae angui incedunt,
circumstant cum ardentibus taedis.
eccum intendit crinitus Apollo
arcum auratum luna innixus:
Diana facem iacit a laeua.
_23. Andromache_
QVID petam praesidi aut exequar, quoue nunc
auxilio exili aut fugae freta sim?
arce et urbe orba sum: quo accedam, quo applicem,
cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent,
fana flamma deflagrata, tosti alti stant parietes
deformati atque abiete crispa . . .
o pater, o patria: o Priami domus,
saeptum altisono cardine templum,
uidi ego te adstantem ope barbarica
tectis caelatis laqueatis
auro ebore instructam regifice . . .
haec omnia uidi inflammari,
Priamo ui uitam euitari,
Iouis aram sanguine turpari.
_24. Cassandra_
_i_
MATER optuma, tu multo mulier melior mulierum,
missa sum superstitiosis hariolationibus,
meque Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet.
uirgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet,
optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget:
optumam progeniem Priamo peperisti extra me; hoc dolet;
men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi.
adest, adest fax obuoluta sanguine atque incendio,
multos annos latuit, ciues, ferte opem et restinguite.
iamque mari magno classis cita
texitur, exitium examen rapit:
adueniet, fera ueliuolantibus
nauibus complebit manus litora . . .
eheu uidete:
iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis:
quo iudicio Lacedaemona mulier Furiarum una adueniet.
_25. ii_
MEA mater grauida parere se ardentem facem
uisa est in somnis Hecuba; quo facto pater
rex ipse Priamus somnio mentis metu
perculsus curis sumptus suspirantibus
exsacrificabat hostiis balantibus.
tum coniecturam postulat pacem petens
ut se edoceret obsecrans Apollinem
quo sese uertant tantae sortes somnium.
ibi ex oraclo uoce diuina edidit
Apollo puerum primus Priamo qui foret
postilla natus temperaret tollere:
eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo.
_26. Telamon_
EGO deum genus esse semper dixi et dicam caelitum,
sed eos non curare opinor quid agat humanum genus:
nam si curent, bene bonis sit, male malis, quod nunc abest . . .
sed superstitiosi uates inpudentesque harioli,
aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat,
qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant uiam,
quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt.
de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera.
_27. Telamon_
EGO cum genui tum morituros sciui et ei rei sustuli;
praeterea ad Troiam cum misi ob defendendam Graeciam,
scibam me in mortiferum bellum, non in epulas mittere.
_28. Molestum Otium_
OTIO qui nescit utier
plus negoti habet quam cum est negotium in negotio;
nam cui quod agat institutumst (is) in illo negotio
id agit, (id) studet, ibi mentem atque animum delectat suum.
otioso in otio homini animus nescit quid uelit.
hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus:
imus huc, hinc illuc, cum illuc uentum est, ire illuc lubet.
incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur.
_29. Medeae Nutrix_
VTINAM ne in nemore Pelio securibus
caesa accedisset abiegna ad terram trabes,
neue inde nauis inchoandi exordium
coepisset, quae nunc nominatur nomine
Argo, quia Argiui in ea delecti uiri
uecti petebant pellem inauratam arietis
Colchis imperio regis Peliae per dolum.
nam numquam era errans mea domo efferret pedem
Medea animo aegro amore saeuo saucia.
_30. From the Iphigenia_
AGAM.
QVID noctis uidetur in altisono
caeli clipeo?
SENEX.
Temo superat
stellas sublimen agens etiam atque
etiam noctis iter.
_31. Epitaph for Scipio Africanus_
HIC est ille situs cui nemo ciuis neque hostis
quibit pro factis reddere opis pretium.
_32. The Same_
A SOLE exoriente supra Maeotis paludes
nemo est qui factis aequiperare potest.
si fas endo plagas caelestum ascendere cuiquam est,
mi soli caeli maxima porta patet.
_33. Scipio to Ennius_
ENNI poeta, salue, qui mortalibus
uersus propinas flammeos medullitus.
_34. His own Epitaph_
ASPICITE, o ciues, senis Enni imaginis formam.
hic uestrum panxit maxima facta patrum.
nemo me lacrimis decoret nec funera fletu
faxit. cur? uolito uiuos per ora uirum.
M. PACVVIVS
220-130 B. C.
_35. Fortune_
FORTVNAM insanam esse et caecam et brutam perhibent philosophi,
saxoque instare in globoso praedicant uolubili:
id quo saxum impulerit fors, eo cadere Fortunam autumant.
insanam autem esse aiunt, quia atrox incerta instabilis siet:
caecam ob eam rem esse iterant, quia nil cernat quo sese adplicet:
brutam, quia dignum atque indignum nequeat internoscere.
sunt autem alii philosophi, qui contra Fortuna negant
ullam miseriam esse, temeritatem esse omnia autumant.
id magis ueri simile esse usus reapse experiundo edocet:
uelut Orestes modo fuit rex, factust mendicus modo.
_36. The Greeks set sail from Troy_
SIC profectione laeti piscium lasciuiam
intuemur, nec tuendi satietas capier potest.
interea prope iam occidente sole inhorrescit mare,
tenebrae conduplicantur noctisque et nimbum obcaecat nigror,
flamma inter nubes coruscat, caelum tonitru contremit,
grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit,
undique omnes uenti erumpunt, saeui existunt turbines,
feruit aestu pelagus.
_37. Genitabile Caelum_
HOC uide circum supraque quod complexu continet terram
solisque exortu capessit candorem, occasu nigret,
id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:
quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat
sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater,
indidemque eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.
_38. Speech_
O FLEXANIMA atque omnium regina rerum Oratio.
_39. Womanish Tears_
CONQVERI fortunam aduersam, non lamentari decet:
id uiri est officium, fletus muliebri ingenio additus.
_40. His Own Epitaph_
ADVLESCENS tam etsi properas, hoc te saxulum
rogat ut se aspicias, deinde, quod scriptum est, legas.
hic sunt poetae Pacuui Marci sita
ossa. hoc uolebam, nescius ne esses. uale.
L. ACCIVS
170-86 B. C.
_41. Tarquin's Dream_
TARQVINIVS
QVONIAM quieti corpus nocturno impetu
dedi sopore placans artus languidos:
uisust in somnis pastor ad me adpellere
pecus lanigerum eximia pulchritudine,
duos consanguineos arietes inde eligi
praeclarioremque alterum immolare me:
deinde eius germanum cornibus conitier,
in me arietare, eoque ictu me ad casum dari:
exin prostratum terra, grauiter saucium,
resupinum in caelo contueri maxime
mirificum facinus: dextrorsum orbem flammeum
radiatum solis linquier cursu nouo.
HARIOLVS
Rex, quae in uita ursurpant homines, cogitant curant uident,
quaeque agunt uigilantes agitantque, ea si cui in somno accidunt,
minus mirandum est, di rem tantam haut temere improuiso offerunt.
proin uide ne, quem tu esse hebetem deputas aeque ac pecus,
is sapientia munitum pectus egregie gerat
teque regno expellat: nam id quod de sole ostentum est tibi,
populo commutationem rerum portendit fore
perproquinquam. haec bene uerruncent populo! nam quod dexterum
cepit cursum ab laeua signum praepotens, pulcherrume
auguratum est rem Romanam publicam summam fore.
_42. The Argo seen by a Shepherd who has never seen a Ship_
TANTA moles labitur
fremibunda ex alto ingenti sonitu et spiritu.
prae se undas uoluit, uertices ui suscitat:
ruit prolapsa, pelagus respargit reflat.
ita dum interruptum credas nimbum uoluier,
dum quod sublime uentis expulsum rapi
saxum aut procellis, uel globosos turbines
existere ictos undis concursantibus:
nisi quas terrestris pontus strages conciet,
aut forte Triton fuscina euertens specus
supter radices penitus undante in freto
molem ex profundo saxeam ad caelum euehit.
_43. Shorter Fragments_
_i_
VIRTVTI sis par, dispar fortunis patris.
_ii_
Probae etsi in segetem sunt deteriorem datae
fruges, tamen ipsae suapte natura enitent.
_iii_
Probis probatus potius quam multis forem.
_iv_
Nam is demum miser est, cuius nobilitas miserias nobilitat.
_v_
Multi iniqui et infideles regno, pauci beniuoli.
_vi_
Oderint dum metuant.
ANONYMOUS
150 B. C. (? )
_44. Epitaph of Claudia_
HOSPES, quod deico paullum est, asta ac pellege.
heic est sepulcrum hau pulcrum pulcrai feminae:
nomen parentes nominarunt Claudiam.
suom mareitum corde deilexit souo:
gnatos duos creauit: horunc alterum
in terra linquit, alium sub terra locat.
sermone lepido, tum autem incessu commodo.
domum seruauit. lanam fecit. dixi. abei.
POMPILIVS
fl. 100 B. C.
_45. His Poetical Lineage_
PACVI discipulus dicor, porro is fuit Enni,
Ennius Musarum: Pompilius clueor.
VALERIVS AEDITVVS
fl. 100 B. C.
_46. The Lamp of Love_
QVID faculam praefers, Phileros, quae nil opus nobis?
ibimus sic: lucet pectoris flamma satis:
istam nam potis est uis saeua extinguere uenti,
aut imber caelo candidus praecipitans:
at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa,
nullast quae possit uis alia opprimere.
Q. LVTATIVS CATVLVS
Cons. 102 B. C.
_47. Lost: A Heart_
AVFVGIT mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
deuenit. sic est: perfugium illud habet.
quid? quasi non interdixem ne illunc fugitiuom
mitteret ad se intro, sed magis eiceret!
ibimus quaesitum. uerum ne ipsei teneamur
formido. quid ago? da, Venus, consilium.
_48. The Rising Sun of Roscius_
CONSTITERAM exorientem Auroram forte salutans,
cum subito a laeua Roscius exoritur.
pace mihi liceat, caelestes, dicere uestra:
mortalis uisust pulcrior esse deo.
PORCIVS LICINVS
fl. 100 B. C.
_49. Ignis Homo Est_
CVSTODES ouium tenerae propaginis, agnum,
quaeritis ignem? ite huc. quaeritis? ignis homost.
si digito attigero, incendam siluam simul omnem,
omne pecus flammast, omnia qua uideo.
_50. Terence corrupted by his Patrons_
DVM lasciuiam nobilium et laudes fucosas petit,
dum Africani uocem diuinam haurit auidis auribus,
dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat,
dum se amari ab his concredit, crebro in Albanum uenit,
suis postlatis rebus ad summam inopiam redactus est.
itaque ex conspectu omnium abit ut Graeciae in terram ultumam,
mortuost Stymphali, Arcadiae in oppido: nil Publius
Scipio profuit, nihil illei Laelius, nil Furius,
tres per id tempus qui agitabant facile nobilissumei:
eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam,
saltem ut esset quo referret obitum domini seruolus.
LAEVIVS
fl. 100 B. C.
_51. From the Erotopaegnia_
_i_
TV, Andromacha, per ludum manu
lasciuola ac tenellula
capiti meo, trepidans libens,
insolita plexti munera.
_ii_
CORPORE tenuato pectoreque
undique obeso ac mente exsensa
tardigeniclo senio obpressum.
_iii_
VENVS amoris altrix genetrix cuppiditatis, mihi
quae diem serenum hilarula praepandere cresti
opseculae tuae ac ministrae,
etsi ne utiquam, quid foret expauita grauis dura
fera asperaque famultas, potui domnio in accipere superbo.
M. FVRIVS BIBACVLVS
fl. 70 B. C.
_52. The Garden of Valerius Cato_
SI quis forte mei domum Catonis,
depictas minio assulas, et illos
custodis uidet hortulos Priapi,
miratur quibus ille disciplinis
tantam sit sapientiam assecutus,
quem tres cauliculi, selibra farris,
racemi duo tegula sub una
ad summam prope nutriant senectam.
_53. The Reward of the Scholar_
CATONIS modo, Galle, Tusculanum
tota creditor urbe uenditabat
mirati sumus unicum magistrum,
summum grammaticum, optumum poetam
omnes soluere posse quaestiones,
unum deficere expedire nomen:
en cor Zenodoti, en iecur Cratetis!
ORACVLVM
MARCIO VATI ATTRIBVTVM
76 B. C. (? )
_54. _
AMNEM, Troiugena, Cannam fuge, defuge Cannam:
neue alienigenae cogant te conserere unquam
in campo Diomedis manus. sed tu neque credes
ante mihi donec compleris sanguine campum
multaque milia caesorum tibi deferat amnis
in pontum ex gremio terrai frugiferai:
quaeque colunt terras pisces uolucresque feraeque
his fuat esca caro tua. Iuppiter haec mihi fatust.
M. TVLLIVS CICERO
106-43 B. C.
_55. De Consulatu Suo_
PRINCIPIO aetherio flammatus Iuppiter igni
uertitur et totum conlustrat lumine mundum
menteque diuina caelum terrasque petessit,
quae penitus sensus hominum uitasque retentat,
aetheris aeterni saepta atque inclusa cauernis.
et si stellarum motus cursusque uagantis
nosse uelis, qua et sint signorum in sede locatae,
quae uerbo ex falsis Graiorum uocibus errant,
re uera certo lapsu spatioque feruntur,
omnia iam cernes diuina mente notata.
nam primum astrorum uolucris te consule motus
concursusque graui stellarum ardore micantis
tu quoque, cum tumulos Albano in monte niualis
lustrasti et laeto mactasti lacte Latinas,
uidisti et claro tremulos ardore cometas;
multaque misceri nocturna strage putasti,
quod ferme dirum in tempus cecidere Latinae,
cum claram speciem concreto lumine luna
abdidit et subito stellanti nocte perempta est.
quid uero, ut Phoebi fax, tristis nuntia belli,
quae magnum ad columen flammato ardore uolabat,
praecipitis caeli partis obitusque petessit?
aut cum terribili perculsus fulmine ciuis
luce serenanti uitalia lumina liquit?
aut cum se grauido tremefecit corpore tellus?
iam uero uariae nocturno tempore uisae
terribilis formae bellum motusque monebant,
multaque per terras uates oracla furenti
pectore fundebant tristis minitantia casus:
quidue ea quae lapsu ceciderunt aera uetusto?
haec, fora perpetuis signis clarisque frequentans,
ipse deum genitor caelo terrisque canebat.
aut ea Torquato quae quondam et consule Cotta
Lydius ediderat Tyrrhenae gentis haruspex?
omnia fixa tuus glomerans determinat annus.
nam pater altitonans stellanti nixus Olympo
ipse suos quondam tumulos ac templa petiuit
et Capitolinis iniecit sedibus ignis.
tum species ex aere uetus uenerataque Nattae
concidit elapsaeque uetusto numine leges,
et diuom simulacra peremit fulminis ardor.
hic siluestris erat Romani nominis altrix,
Martia, quae paruos Mauortis semine natos
uberibus grauidis uitali rore rigabat:
quae tum cum pueris flammato fulminis ictu
concidit atque auolsa pedum uestigia liquit.
tum quis non artis scripta ac monumenta uolutans
uoces tristificas chartis promebat Etruscis?
Lucmones, genus Etrusca de stirpe profectum,
uoluier ingentem cladem pestemque monebant,
tum legum exitium constanti uoce ferebant,
templa deumque adeo flammis urbemque iubebant
eripere et stragem horribilem caedemque uereri;
atque haec fixa graui fato ac fundata teneri,
nei posta excelsum ad columen formata decore
sancta Iouis species claros spectaret in ortus:
tum fore ut occultos populus sanctusque senatus
cernere conatus posset, si solis ad ortum
conuorsa inde patrum sedes populique uideret.
haec tardata diu species multumque morata
consule te tandem celsa est in sede locata;
atque una fixi ac signati temporis hora
Iuppiter excelsa clarabat sceptra columna
et clades patriae flamma ferroque parata
uocibus Allobrogum patribus populoque patebat.
rite igitur ueteres, quorum monumenta tenetis,
qui populos urbisque modo ac uirtute regebant,
rite etiam uostri, quorum pietasque fidesque
praestitit ac longe uicit sapientia cunctos,
praecipue coluere uigenti numine diuos.
haec adeo penitus cura uidere sagaci,
otia qui stadiis laeti tenuere decoris
inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
sudarunt claras fecundi pectoris artis.
e quibus ereptum, primo iam a flore iuuentae,
te patria in media uirtutum mole locauit.
tu tamen anxiferas curas requiete relaxans,
quod patriae uacat, his studiis nobisque sacrasti.
_56. Marius_
HIC Iouis altisoni subito pinnata satelles
arboris e trunco serpentis saucia morsu
subrigit, ipsa feris transfigens unguibus, anguem
semianimum et uaria grauiter ceruice micantem;
quem se intorquentem lanians rostroque cruentans,
iam satiata animo, iam duros ulta dolores,
abicit ecflantem et laceratum adfligit in undas,
seque obitu a solis nitidos conuertit ad ortus.
hanc ubi praepetibus pinnis lapsuque uolantem
conspexit Marius, diuini numinis augur,
faustaque signa suae laudis reditusque notauit,
partibus intonuit caeli pater ipse sinistris:
sic aquilae clarum firmauit Iuppiter omen.
_Translations from the Greek_
_57. From the Odyssey_
O DECVS Argolicum, quin puppim flectis, Vlixes,
auribus ut nostros possis agnoscere cantus?
nam nemo haec umquam est transuectus caerula cursu,
quin prius adstiterit uocum dulcedine captus,
post, uariis auido satiatus pectore Musis,
doctior ad patrias lapsus peruenerit oras.
nos graue certamen belli clademque tenemus
Graecia quam Troiae diuino numine uexit,
omneque quod celat frugum uix indiga tellus.
_58. From Sophocles_
O MVLTA dictu grauia, perpessu aspera,
quae corpore exanclata atque animo pertuli!
nec mihi Iunonis terror inplacabilis
nec tantum inuexit tristis Eurystheus mali,
quantum una uaecors Oenei partu edita.
haec me inretiuit ueste furiali inscium,
quae laterei inhaerens morsu lacerat uiscera,
urgensque grauiter pulmonum haurit spiritus:
iam decolorem sanguinem omnem exsorbuit.
sic corpus clade horribili absumptum extabuit:
ipse inligatus peste interemor textili.
hos non hostilis dextra, non Terra edita
moles Gigantum, non biformato impetu
Centaurus ictus corpori inflixit meo,
non Graia uis, non barbara ulla inmanitas,
non saeua terris gens relegata ultimis,
quas peragrans undique omnem ecferitatem expuli,
sed feminae uir feminea interemor manu.
o nate, uere hoc nomen usurpa patri,
neu me occidentem matris superet caritas.
huc adripe ad me manibus abstractam piis:
iam cernam mene an illam potiorem putes.
perge, aude, nate! inlacrima patris pestibus,
miserere: gentes nostras flebunt miserias.
heu, uirginalem me ore ploratum edere,
quem uidit nemo ulli ingemescentem malo!
ecfeminata uirtus adflicta occidit.
accede, nate, adsiste, miserandum aspice
euiscerati corpus laceratum patris!
uidete, cuncti, tuque, caelestum sator,
iace, obsecro, in me uim coruscam fulminis!
nunc nunc dolorum anxiferi torquent uertices,
nunc serpit ardor. o ante uictrices manus,
o pectora, o terga, o lacertorum tori,
uestrone pressu quondam Nemeaeus leo
frendens efflauit grauiter extremum halitum?
haec dextra Lernam taetra mactata excetra
pacauit, haec bicorporem adflixit manum,
Erymanthiam haec uastificam abiecit beluam,
haec e Tartarea tenebrica abstractum plaga
tricipitem adduxit Hydra generatum canem,
haec interemit tortu multiplicabili
draconem, auriferam optutu adseruantem arborem.
multa alia uictrix nostra lustrauit manus,
nec quisquam e nostris spolia cepit laudibus.
_59. From Euripides_
MORTALIS nemo est quem non attingit dolor
morbique multi: sunt humandi liberi,
rursum creandi, morsque est finita omnibus.
quae generei humano angorem nequicquam adferunt:
reddenda terrae est terra, tum uita omnibus
metenda, ut fruges: sic iubet necessitas.
C. HELVIVS CINNA
fl. 50 B. C.