J*
Hle mi par esse Deo videtur,
Me (si fas est) superare Divos,
Qui, sedens adversus, identidem te
Spectat et audit
'
?
Hle mi par esse Deo videtur,
Me (si fas est) superare Divos,
Qui, sedens adversus, identidem te
Spectat et audit
'
?
Catullus - Hubbard - Poems
XXI.
21
Idemque, Thalle, turbida rapacior procella,
Cum diva mulier aves ostendit occinentes!
Remitte pallium mihi, meum quod involasti, 5
Sudariumque Setabum, catagraphosque Thynos,
Inepte, quae palam soles habere, tanquam avita;
Quae nunc tuis ab unguibus reglutina, et remitte,
Ne laneum latusculum, manusque mollicellas,
Inusta turpiter tibi flagella conscribillent, 10
Et insolenter aestues, velut minuta magno
Deprensa navis in mari, vesaniente vento.
CARMEN XX.
Ad Furium.
Furi, villula [nostra] non ad Austri
Flatus opposita est, nec ad Favoni,
Nec saevi Bores, aut Apeliotae,
Verum ad millia quindecim et ducentos.
O ventum horribilem atque pes tile n tem! 5
CARMEN XXI.
Ad Pocillatorem Puerum.
Minister vetuli, puer, Falerni,
Inger' mi calices amariores,
2*
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 22 CATULLUS. XXII.
Ut lex Postumia e jubet magistrae,
Eb'riosa acina ebriosioris.
At vos, quo lubet, hinc abite, lymphae, 5
Vini pernicies, et ad severos
Migrate: hic merus est Thyonianus.
CARMEN XXII.
Ad Alphenum.
Alphene immemor, atque unanimis false sodal-
ibus!
Jam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi:
Jam me prodere, jam non dubitas fallere, perfide!
Nec facta impia fallacum hominum Coelicolis
placent;
Quae tu negligis, ac me miserum deseris in
malis. 5
Eheu! quid faciant dehinc homines, quoive hab-
eant fidem?
Certe tute jubebas animam tradere, inique, me
Inducens in amorem, quasi tuta omnia mi forent.
Idem nunc retrahis te; ac tua dicta omnia fac-
taque
Ventos irrita ferre, et nebulas aerias, sinis. 10
Si tu oblitus es, at Di meminerunt, meminit
Fides,
Quae, te ut poeniteat postmodo facti, faciet, tui.
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXIV. 23
CARMEN XXIII.
Ad Sirmionem Peeninsulam.
Paeninsularum, Sirmio, insularumque
Ocelle, quascumque in liquentibus stagnis,
Marique vasto, fert uterque Neptunus!
Quam te libenter, quamque laetus, inviso!
Vix mi ipse credens, Thyniam atque Bithynos 5
Liquisse campos, et videre te in tuto.
O! quid solutis est beatiirs curis?
Cum mens onus reponit, ac peregrino
Lahore fessi venimus larem ad nostrum,
Desideratoque acquiescimus lecto. 10
Hoc est, quod unum est pro laboribus tantis.
Salve, o venusta Sirmio! atque hero gaude:
Gaudete vosque, Lydiae lacus uudiu:
Ridete, quidquid est domi cachinnorum.
CARMEN XXIV. '
Ad Dianam.
Dianae sumus in fide
Puellae, et pueri integri:
Dianam pueri integri,
Puellaeque, canamus.
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 24 CATULLUS. XXV.
O Latonia, maxirai 5
Magna progenies Jovis!
Quam mater prope Deliam
Deposivit olivam;
Montium domina ut fores,
Silvarumque virentium, 10
Saltuumque reconditorum,
Amniumque son an tum.
Tu Lucina dolentibus
Juno dicta puerperis:
Tu potens Trivia, et notho es 15
Dicta lumine Luna.
Tu, cursu, Dea, menstruo
Metiens iter annuum,
Rustica agricolae bonis
Tecta frugibus exples. 20
Sis quocumque placet tibi
Sancta nomine; Romulique
Antiquam, ut solita es, bona
Sospites ope gentem.
CARMEN XXV.
CtBcilium invitat.
Poetss tenero, meo sodali,
Velim Csecilio, papyre, dicas,
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXVI. 25
Veronam veniat, Novi relinquens
Comi moenia, Lariumque litus:
Nam quasdam volo cogitationes 5
Amici accipiat sui, meique.
Quare, si sapiet, viam vorabit,
Quamvis candida millies puella
Euntem revocet, manusque collo
Ambas injiciens, roget morari; 10
Quai nunc (si mihi vera nuntiantur)
Illum deperit impotente amore.
Nam, quo tempore legit inchoatam
Dindymi dominani, ex eo misellae
Ignes interiorem edunt medullam. 15
Ignosco tibi, Sapphica puella
Musa doctior; est enim venuste
Magna Caecilio inchoata Mater.
CARMEN XXVI.
In Annales Volusii.
Annales Volusi,
Votum solvite pro mea puella:
Nam sanctae Veneri Cupidinique
Vovit, si sibi restitutus essem,
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 26 CATULLUS. XXVII.
Desissemque truces vibrare iambos, 5
Electissima pessimi poetae
Scripta tardipedi Deo daturam
Infelicibus ustulanda lignis:
Et haec pessima se puella vidit
Jocose et lepide vovere Divis. 10
Nunc, o cceruleo creata ponto!
Quae sanctum Idalium, Syrosque apertos,
Quaeque Ancona, Cnidumque arundinosara
Colis, quaeque Amathunta, quaeque Golgos,
Quaeque Dyrrhachium Adri>> tabernam; 15
Acceptum face, redditumque votum,
Si non illepidum, neque invenustum est.
At vos interea venite in ignem,
Pleni ruris et inficetiarum,
Annales Volusi. 20
CARMEN XXVII.
Ad Cornificium.
Male est, Cornifici, tuo Catullo:
Male est, mehercule, et laboriose,
Et magis magis in dies et horas:
Quem tu, quod minimum facillimumque est,
Qua solatus es allocutione? 5
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXVIII. 27
Irascor tibi. Sic meos amores?
Paulum quid lubet allocutionis,
Mcestius lacrymis Simonideis.
CARMEN XXVIII.
In Egnatium.
Egnatius, quod candidos habet dentes,
Renidet usquequaque. Seu ad rei ventum est
Subsellium, cum orator excitat fletum,
Renidet ille; seu pii ad rogum fill
Lugetur, orba cum flet unicum mater, 5
Renidet ille: quidquid est, ubicumque est,
Quodcumque agit, renidet. Hunc habet morbum,
Neque elegantem, ut arbitror, neque urbanum.
Quare monendus es mihi, bone Egnati:
Si urbanus esses, aut Sabinus, aut Tiburs, 10
Aut pastus Umber, aut obesus Etruscus,
Aut Lanuvinus ater atque dentatus,
Aut Transpadanus, (ut meos quoque attingam)
Aut quilibet, qui puriter lavit dentes;
Tamen renidere usquequaque te nollem: 15
Nam risu inepto res ineptior nulla est.
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 28 CATULLUS. XXIX.
CARMEN XXIX.
Ad Fundum suum.
O funde noster, seu Sabine, seu Tiburs,
Nam te esse Tiburtem autumant, quibus non est
Cordi Catullum laedere; at, quibus cordi est,
Quovis Sabinum pignore esse contendunt.
Sed, seu Sabine, sive verius Tiburs, 5
Fui libenter in tua suburbana
Villa, malamque pectore expuli tussim;
Non immerenti quam mihi meus venter,
Dum sumtuosas appeto, dedit, coenas.
Nam, Sextianus dum volo esse conviva, 10
Orationem in Antium petitorem,
Plenam veneni et pestilential, legit.
Hic me gravedo frigida, et frequens tussis
Quassavit, usquedum in tuum sinum fugi,
Et me recuravi otioque et urlica. 15
Quare refectus maximas tibi grates
Ago, meum quod non es ulta peccatum.
Nec deprecor jam, si nefaria scripta
Sexti recepso, quin gravedinem et tussim,
Non mi, sed ipsi Sextio, ferat frigus, 20
Qui tunc vocat me, cum malum legit librum.
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXI. 29
CARMEN XXX.
Ad se ipsum, de Adventu Veris.
Jam ver egelidos refert tepores;
Jam coeli furor aequinoctialis
Jucundis Zephyri silescit auris.
Linquantur Phrygii, Catulle, campi,
Nicaeaeque ager uber aestuosae. 5
Ad claras Asiae volemus urbes.
Jam mens praetrepidans avet vagari;
Jam ItEti studio pedes vigescunt.
O dulces comitum valete coetus,
Longe quos simul a domo profectos 10
Diverse variae viae reportant.
CARMEN XXXI.
Ad Porcium et Socrationem.
Porci et Socration, duaesinistrae
Pisonis, scabies famesque Memmi,
Vos Veranniolo meo et Fabullo
Verpus praeposuit Priapus ille 1
Vos convivia lauta sumtuose 5
De die facitis; mei sodales
Quaerunt in triviis vocationes?
3
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? tO CATULLUS. XXXIV.
CARMEN XXXII. "
. Ad Juventium.
Mellitos oculos tuos, Juventi,
Siquis me sinat usque basiare,
Usque ad millia basiem trecenta;
Nec unquam saturum inde cor futurum est;
Non, si densior aridis aristis 5
Sit nostra: seges osculationis.
CARMEN XXXIII.
Ad M. T. Ciceronem.
Disertissirue Romuli nepotum,
Quot sunt, quotque fuere, Marce TuIIi,
Quotque post aliis erunt in annis;
Gratias tibi maximas Catullus
Agit, pessimus omnium poeta; 5
Tanto pessimus omnium poeta,
Quanta tu optimus omnium patronus. .
CARMEN XXXIV.
Ad Licinium.
Hesterno, Licini, die otiosi
Multum lusimus in meis tabellia,
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXV. 31
Ut convenerat esse; delicatos
Scribens versiculos, uterque nostrum
Ludebat numero modo hoc, modo illoc, 5
Reddens mutua per jocum atque vinum.
Atque illinc abii, tuo lepore
Incensus, Licini, facetiisque,
Ut nec me miserum cibus juvaret,
Nec somnus tegeret quiete ocellos; 10
Sed toto indomitus furore lecto
Versarer, cupiens videre lucem,
Ut tecum loquerer, simulque ut essem.
At, defessa labore membra postquam
Semimortua lectulo jacebant, 15
Hoc, jucunde, tibi poema feci,
Ex quo perspiceres ineum dolorem.
Nunc audax, cave, sis; precesque nostras,
Oramus, cave, despuas, ocelle,
Ne poenas Nemesis reposcat a te: 20
Est vehemens Dea; lasdere hanc caveto.
CARMEN XXXV.
Ad Lesbiam.
J*
Hle mi par esse Deo videtur,
Me (si fas est) superare Divos,
Qui, sedens adversus, identidem te
Spectat et audit
'
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 32 CATULLUS. XXXVII.
Dulce ridentem; misero quod omnes 5
Eripit sensus mihi: nam, simul te,
Lesbia, adspexi, nihil est super mi
[* Vocis in ore: *]
Lingua sed torpet: tenuis sub artus
Flamma dimanat: sonitu suopte 10
Tintinant aures: gemina teguntur
Lumina nocte.
[ Otium, Catulle, tibi molestum est;
Otio exsultas, nimiumque gestis:
Otium et reges prius, et beatas 15
Perdidit urbes. ]
CARMEN XXXVI.
Ad se ipsum, de Struma et Vatinio.
Quid est, Catulle, quid moraris emori?
Sella in curuli Struma Nonius sedet:
Per consulatum pejerat Vatinius.
Quid est, Catulle, quid moraris emori 1
CARMEN XXXVII. "
Ad Camerium.
Oramus, si forte non molestum est,
Demonstres ubi sint tuae tenebrae.
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXVII. 33
Te quaesivimus in minore Campo,
Te in Circo, te in omnibus libellis,
Te in templo superi Jovis sacrato, 5
In Magni simul ambulations:
Femellas omnes, amice, prendi,
Quas voltu vidi tamen sereno;
Has [vel te sic] ipse flagitabam:
Camerium mihi, pessimae puellae. 10
Quaedam inquit, nudum sinum reducens:
En hic in roseis latet papillis.
Sed te jam ferre Herculei Iabos est:
Tanto te in fastu negas, amice.
Dic nobis, ubi sis futurus: ede, 15
Audacter committe, crede luci.
Num te lacteolae tenent puellae 1
Si linguam clauso tenes in ore,
Fructus projicies amoris omnes:
Verbosa gaudet Venus Ioquela. 20
Vel, si vis, licet obseres palatum,
Dum vostri sim particeps amoris.
Non, custos si fingar ille Cretum,
Non si Pegaseo ferar volatu,
Non Ladas si ego, pennipesve Perseus, 25
Non Rhesi niveae citaeque bigae;
Adde huc plumipedes volatilesque,
Ventorumque simul require cursum,
3>>
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 34 CATULLUS. XXXIX.
Quos junctos, Cameri, mihi dicares;
Defessus tamen omnibus medullis, 30
Et multis languoribus peresus
Essem, te, mi amice, quaeritando.
CARMEN XXXVIII.
Num te leaena montibus Libyssinis,
Aut Scylla latrans infima inguinum parte,
Tam mente dura procreavit ac tetra,
Ut supplicis vocem in novissimo casu
Contemtam haberes? O nimis fero corde! 5
CARMEN XXXIX.
In Nuptias Julia et Manlii.
Collis o Heliconei
Cultor, Uraniae genus,
Qui rapis teneram ad virum
Virginem, o Hymenaee Hymen!
Hymen o Hymenaee! 5
Cinge tempora floribus
Suaveolentis amaraci:
Flammeum cape: lastus huc,
Huc veni, niveo gerens
Luteum pede soccum: 10
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXIX. 35
Excitusque hilari die,
Nuptialia concinens
Voce carmina tinnula,
Pelle humum pedibus; manu
Pineam quate taedam. 15
Namque Julia Manlio
(Qualis Idaliuna colons
Venit ad Phrygium Venus
Judicem) bona cum bona
Nubit alite virgo; 20
Floridis velut enitens
Myrtus Asia ramulis,
Quos Hamadryades Deae
Ludicrum sibi roscido
Nutriunt humore. 25
Quare age, huc aditum ferens,
Perge linquere Thespiae
Rupis Aonios specus,
Lympha quos super irrigat
Frigerans Aganippe: 30
Ac domum dominam voca,
Conjugis cupidam novi,
Mentem amore revinciens,
Ut tenax hedera hue et huc
Arborem implicat errans. 35
Vos item simul, integral
-
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXIX.
Virgines, quibus advenit
Par dies, agite, in modum
Dicite, O Hymenal Hymen!
Hymen o Hymenaee! 40
Ut lubentius, audiens
Se citarier ad suum
Munus, huc adituin ferat
Dux bonae Veneris, boni
Conjugator amoris. 45
Quis Deus magis, ah! magis
Est petendus amantibus 1
Quem colent homines magis
Coelitum? O Hymenaee Hymen!
Hymen o Hymenaee! 50
Te suis tremulus parens
Invocat: tibi virgines
Zonula soliiunt sinus:
Te, timens, cupida novus
Captat aure maritus. 55
Tu ferojuveni in manus
Floridam ipse puellulam
Matris e gremio suae
Dedis, o Hymen aee Hymen!
Hymen o Hymenaee! 60
Nil potest sine te Venus,
Fama quod bona comprobet,
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXIX. 37
Commodi capere: at potest,
Te volente. Quis huic Deo
Compararier ausit? 65
Nulla quit sine te domus
Liberos dare, nec parens
Stirpe jungier: at potest,
Te volente. Quis huic Deo
Compararier ausit? 70
Quae tuis careat sacris,
Non queat dare praesides
Terra finibus: at queat,
Te volente. Quis huic Deo
Compararier ausit? 75
Claustra pandite januae:
Virgo adest. Vide'n', ut faces
Splendidas quatiunt comas 1
Sed moraris; abit dies:
Prodeas, nova nupta. 80
Tardat ingenuus pudor,
Quae tamen magis audiens
Flet, quod ire necesse sit.
Sed moraris; abit dies:
Prodeas, nova nupta. 85
Flere desine. Non tibi, Au-
runculeia, periculum est,
Nequa femina pulchrior

m,
Clarum ab Oceano diem
Viderit venientem. go
Talis in vario solet
Divitis domini hortulo
Stare flos hyacinthinus.
Sed moraris; abit dies:
Prodeas, nova nupta. 95
Prodeas, nova nupta, sis,
(Jam videtur) et audias
Nostra verba. Vide'n'? faces
Aureas quatiunt comas.
Prodeas, nova nupta. iqo
Non tuus levis in mala
Deditus vir adultera,
Probra turpia persequens,
A tuis teneris volet
Secubare papillis; 105
Lenta, qui, velut assitas
Vitis implicat arbores,
Implicabitur in tuum
Complexum. Sed abit dies:
Prodeas, nova nupta. no
*# #
** #
** *
O cubile! quot [o nimis
Candido pede lecti] 115
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXIX. 39
Quae tuo veniunt hero,
Quanta gaudia, quae vaga
Nocte, quae media die
Gaudeat. Sed abit dies:
Prodeas, nova mipta. igo
Tollite, o pueri, faces:
Flammeum video venire.
Ite, concinite in modum,
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaje! 125
Neu diu taceat procax
Fescennina locutio;
Neu nuces pueris neget,
Desertum domini audiens
Concubinus amorem. 130
Da nuces pueris, iners
Concubine. Satis diu
Lusisti nucibus. Lubet
Jam servire Thalassio.
Concubine, nuces da. 135
Sordebant tibi villuli,
Concubine, hodie atque heri:
Nunc tuum cinerarius
Tondet os. Miser, ah! miser
Concubine, nuces da. 140
Diceris male te a tuis,
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? 40 CATULLUS. XXXIX.
Unguentate, glabris, marite
Abstinere: sed abstine.
Io Hymen Hymenal, io!
Io Hymen Hymenaee! 145
Scimus haec tibi, qua; licent,
Sola cognita: sed marito
Ista non eadem licent.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! 150
Nupta, tu quoque, quae tuus
Vir petet, cave ne neges;
Ne petitum aliunde eat.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! 155
En tibi domus ut potens
Et beata viri tui,
Quae tibi, sine, serviat,
(Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee ! ) 160
Usque dum tremulum movens
Cana tempus anilitas
Omnia omnibus annuit.
Io Hymen Hymenal, io!
Io Hymen Hymenaee! 165
Transfer, omine cum bono,
Limen aureolos pedes,
? ? Generated for (University of Chicago) on 2015-01-02 09:07 GMT / http://hdl. handle. net/2027/hvd. 32044085188480 Public Domain, Google-digitized / http://www. hathitrust. org/access_use#pd-google
? CATULLUS. XXXIX. 41
Rasilemque subi forem.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! 170
Adspice, intus ut accubans
Vir tuus Tyrio in toro,
Totus immineat tibi.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! 175
Illi, non minus ac tibi,
Pectore uritur intimo
Flamma, sed penite magis.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! iso
Mitte brachiolum teres,
Praetextate, puellulae;
Jam cubile adeant viri.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! 185
Vos bonae, senibus viris
Cognitae bene feminae,
Collocate puellulam.
Io Hymen Hymenaee, io!
Io Hymen Hymenaee! 190
Jam licet venias, marite:
Uxor in thalamo est tibi
Ore floridulo nitens;
4
? ?