nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas
gestit et audacis perdomuisse uiros.
gestit et audacis perdomuisse uiros.
Oxford Book of Latin Verse
te decem tauri totidemque uaccae,
me tener soluet uitulus, relicta
matre qui largis iuuenescit herbis
in mea uota,
fronte curuatos imitatus ignis
tertium lunae referentis ortum,
qua notam duxit, niueus uideri,
cetera fuluos.
_148. The Daughters of Danaus_
MERCVRI, nam te docilis magistro
mouit Amphion lapides canendo,
tuque, testudo, resonare septem
callida neruis,
nec loquax olim neque grata. nunc et
diuitum mensis et amica templis,
dic modos, Lyde quibus obstinatas
adplicet auris,
quae uelut latis equa trima campis
ludit exsultim metuitque tangi
nuptiarum expers et adhuc proteruo
cruda marito.
tu potes tigris comitesque siluas
ducere et riuos celeris morari;
cessit immanis tibi blandienti
ianitor aulae
Cerberus, quamuis furiale centum
muniant angues caput eius atque
spiritus taeter saniesque manet
ore trilingui;
quin et Ixion Tityosque uoltu
risit inuito, stetit urna paulum
sicca, dum grato Danai puellas
carmine mulces.
audiat Lyde scelus atque notas
uirginum poenas et inane lymphae
dolium fundo pereuntis imo
seraque fata,
quae manent culpas etiam sub Orco.
inpiae nam (quid potuere maius? ),
inpiae sponsos potuere duro
perdere ferro.
una de multis face nuptiali
digna periurum fuit in parentem
splendide mendax et in omne uirgo
nobilis aeuom,
'surge,' quae dixit iuueni marito,
'surge, ne longus tibi somnus unde
non times detur; socerum et scelestas
falle sorores;
quae uelut nactae uitulos leaenae
singulos, eheu, lacerant: ego illis
mollior nec te feriam neque intra
claustra tenebo.
me pater saeuis oneret catenis,
quod uiro clemens misero peperci,
me uel extremos Numidarum in agros
classe releget:
i pedes quo te rapiunt et aurae,
dum fauet nox et Venus, i secundo
omine et nostri memorem sepulcro
scalpe querelam. '
_149. To Vergil: on the Death of Quintilius_
QVIS desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? praecipe lugubris
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
uocem cum cithara dedit.
ergo Quintilium perpetuos sopor
urget? cui Pudor et Iustitiae soror,
incorrupta Fides, nudaque Veritas
quando ullum inueniet parem?
multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili.
tu frustra pius heu non ita creditum
poscis Quintilium deos.
quid? si Threicio blandius Orpheo
auditam moderere arboribus fidem,
num uanae redeat sanguis imagini,
quam uirga semel horrida
non lenis precibus fata recludere
nigro conpulerit Mercurius gregi?
durum: sed leuius fit patientia
quidquid corrigere est nefas.
_150. Beatus unicis Sabinis_
NON ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar,
non trabes Hymettiae
premunt columnas ultima recisas
Africa, neque Attali
ignotus heres regiam occupaui,
nec Laconicas mihi
trahunt honestae purpuras clientae.
at fides et ingeni
benigna uena est pauperemque diues
me petit: nihil supra
deos lacesso nec potentem amicum
largiora flagito,
satis beatus unicis Sabinis.
truditur dies die
nouaeque pergunt interire lunae:
tu secanda marmora
locas sub ipsum funus et sepulcri
inmemor struis domos
marisque Bais obstrepentis urges
summouere litora,
parum locuples continente ripa;
quid quod usque proximos
reuellis agri terminos et ultra
limites clientium
salis auarus? pellitur paternos
in sinu ferens deos
et uxor et uir sordidosque natos.
nulla certior tamen
rapacis Orci sede destinata
aula diuitem manet
erum. quid ultra tendis? aequa tellus
pauperi recluditur
regumque pueris, nec satelles Orci
callidum Promethea
reuexit auro captus: hic superbum
Tantalum atque Tantali
genus coercet, hic leuare functum
pauperem laboribus
uocatus atque non uocatus audit.
_151. A Hard Winter_
HORRIDA tempestas caelum contraxit et imbres
niuesque deducunt Iouem; nunc mare, nunc siluae
Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici,
occasionem de die: dumque uirent genua
et decet, obducta soluatur fronte senectus.
tu uina Torquato moue consule pressa meo.
cetera mitte loqui: deus haec fortasse benigna
reducet in sedem uice. nunc et Achaemenio
perfundi nardo iuuat et fide Cyllenea
leuare diris pectora sollicitudinibus,
nobilis ut grandi cecinit Centaurus alumno:
'inuicte, mortalis dea nate puer Thetide,
te manet Assaraci tellus, quam frigida parui
findunt Scamandri flumina lubricus et Simois,
unde tibi reditum certo subtemine Parcae
rupere, nec mater domum caerula te reuehet:
illic omne malum uino cantuque leuato,
deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis. '
_152. Two Poems on the Return of Spring_
_i_
SOLVITVR acris hiems grata uice ueris et Fauoni
trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
nec prata canis albicant pruinis.
iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna
iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum
Volcanus ardens uisit officinas.
nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto
aut flore terrae quem ferunt solutae,
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
seu poscat agna siue malit haedo.
pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
regumque turris. o beate Sesti,
uitae summa breuis spem nos uetat incohare longam;
iam te premet nox fabulaeque Manes
et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
nec regna uini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus
nunc omnis et mox uirgines tepebunt.
_ii_
Diffugere niues, redeunt iam gramina campis
arboribusque comae;
mutat terra uices et decrescentia ripas
flumina praetereunt;
Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
ducere nuda choros:
inmortalia ne speres, monet annus et almum
quae rapit hora diem.
frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas
interitura, simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
bruma recurrit iners.
damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
nos ubi decidimus
quo pius Aeneas, quo Tullus diues et Ancus,
puluis et umbra sumus.
quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
tempora di superi?
cuncta manus auidas fugient heredis amico
quae dederis animo.
cum semel occideris et de te splendida Minos
fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
restituet pietas;
infernis neque enim tenebris Diana pudicum
liberat Hippolytum
nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro
uincula Perithoo.
_153. Horace's Monument_
EXEGI monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum:
non omnis moriar multaque pars mei
uitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita uirgine pontifex;
dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnauit populorum, ex humili potens,
princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge uolens, Melpomene, comam.
ALBIVS TIBVLLVS
55-19 B. C.
_154. Love in the Valley_
DIVITIAS alius fuluo sibi congerat auro
et teneat culti iugera multa soli,
quem labor adsiduus uicino terreat hoste,
Martia cui somnos classica pulsa fugent:
me mea paupertas uita traducat inerti,
dum meus adsiduo luceat igne focus.
ipse seram teneras maturo tempore uites
rusticus et facili grandia poma manu:
nec Spes destituat sed frugum semper aceruos
praebeat et pleno pinguia musta lacu.
nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris
seu uetus in triuio florida serta lapis:
et quodcumque mihi pomum nouus educat annus,
libatum agricolae ponitur ante deo.
flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona
spicea, quae templi pendeat ante fores;
pomosisque ruber custos ponatur in hortis
terreat ut saeua falce Priapus auis.
uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri
custodes, fertis munera uestra, Lares.
tunc uitula innumeros lustrabat caesa iuuencos:
nunc agna exigui est hostia parua soli.
agna cadet uobis, quam circum rustica pubes
clamet 'io messes et bona uina date. '
iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo
nec semper longae deditus esse uiae,
sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra
arboris ad riuos praetereuntis aquae.
nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem
aut stimulo tardos increpuisse boues;
non agnamue sinu pigeat fetumue capellae
desertum oblita matre referre domum.
at uos exiguo pecori, furesque lupique,
parcite: de magno praeda petenda grege.
hinc ego pastoremque meum lustrare quot annis
et placidam soleo spargere lacte Palem.
adsitis, diui, neu uos e paupere mensa
dona nec e puris spernite fictilibus. --
fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis
pocula, de facili composuitque luto. --
non ego diuitias patrum fructusque requiro,
quos tulit antiquo condita messis auo:
parua seges satis est; satis est requiescere lecto
si licet et solito membra leuare toro.
quam iuuat immitis uentos audire cubantem
et dominam tenero continuisse sinu:
aut, gelidas hibernus aquas cum fuderit Auster,
securum somnos imbre iuuante sequi!
hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem
qui maris et tristis ferre potest pluuias.
o quantum est auri pereat prius atque smaragdi,
quam fleat ob nostras ulla puella uias.
te bellare decet terra, Messalla, marique,
ut domus hostilis praeferat exuuias:
me retinent uinctum formosae uincla puellae,
et sedeo duras ianitor ante fores.
non ego laudari curo, mea Delia: tecum
dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer:
te spectem, suprema mihi cum uenerit hora,
te teneam moriens deficiente manu.
flebis in arsuro positum me, Delia, lecto,
tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.
flebis: non tua sunt duro praecordia ferro
uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.
illo non iuuenis poterit de funere quisquam
lumina, non uirgo sicca referre domum.
tu manis ne laede meos, sed parce solutis
crinibus et teneris, Delia, parce genis.
interea, dum fata sinunt, iungamus amores:
iam ueniet tenebris Mors adoperta caput;
iam subrepet iners aetas, nec amare decebit
dicere nec cano blanditias capite.
nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postis
non pudet et rixas inseruisse iuuat.
hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque,
ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,
ferte et opes: ego composito securus aceruo
dites despiciam despiciamque famem.
_155. Lines Written in Sickness at Corcyra_
IBITIS Aegaeas sine me, Messalla, per undas,
o utinam memores ipse cohorsque mei!
me tenet ignotis aegrum Phaeacia terris:
abstineas auidas Mors modo nigra manus.
abstineas, Mors atra, precor: non hic mihi mater
quae legat in maestos ossa perusta sinus,
non soror, Assyrios cineri quae dedat odores
et fleat effusis ante sepulcra comis,
Delia non usquam quae, me cum mitteret urbe,
dicitur ante omnis consuluisse deos.
illa sacras pueri sortis ter sustulit: illi
rettulit e trinis omnia certa puer.
cuncta dabant reditus: tamen est deterrita numquam
quin fleret nostras respiceretque uias.
ipse ego solator, cum iam mandata dedissem,
quaerebam tardas anxius usque moras.
aut ego sum causatus auis aut omina dira
Saturniue sacram me tenuisse diem.
o quotiens ingressus iter mihi tristia dixi
offensum in porta signa dedisse pedem!
audeat inuito ne quis discedere Amore,
aut sciat egressum se prohibente deo.
quid tua nunc Isis mihi, Delia, quid mihi prosunt
illa tua totiens aera repulsa manu,
quidue, pie dum sacra colis, pureque lauari
te, memini, et puro secubuisse toro?
nunc, dea, nunc succurre mihi (nam posse mederi
picta docet templis multa tabella tuis),
ut mea uotiuas persoluens Delia uoces
ante sacras lino tecta fores sedeat,
bisque die resoluta comas tibi dicere laudes
insignis turba debeat in Pharia.
at mihi contingat patrios celebrare Penatis
reddereque antiquo menstrua tura Lari.
quam bene Saturno uiuebant rege, priusquam
tellus in longas est patefacta uias!
nondum caeruleas pinus contempserat undas,
effusum uentis praebueratque sinum,
nec uagus ignotis repetens compendia terris
presserat externa nauita merce ratem.
illo non ualidus subiit iuga tempore taurus,
non domito frenos ore momordit equus,
non domus ulla fores habuit, non fixus in agris,
qui regeret certis finibus arua, lapis.
ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant
obuia securis ubera lactis oues.
non acies, non ira fuit, non tela nec ensem
immiti saeuus duxerat arte faber.
nunc Ioue sub domino caedes et uulnera semper,
nunc mare, nunc leti mille repente uiae.
parce, pater. timidum non me periuria terrent,
non dicta in sanctos impia uerba deos.
quod si fatalis iam nunc expleuimus annos,
fac lapis inscriptis stet super ossa notis:
HIC IACET IMMITI CONSVMPTVS MORTE TIBVLLVS,
MESSALLAM TERRA DVM SEQVITVRQVE MARI.
sed me, quod facilis tenero sum semper Amori,
ipsa Venus campos ducet in Elysios.
hic choreae cantusque uigent, passimque uagantes
dulce sonant tenui gutture carmen aues;
fert casiam non culta seges, totosque per agros
floret odoratis terra benigna rosis;
ac iuuenum series teneris immixta puellis
ludit, et adsidue proelia miscet amor.
illic est, cuicumque rapax Mors uenit amanti,
et gerit insigni myrtea serta coma.
at scelerata iacet sedes in nocte profunda
abdita, quam circum flumina nigra sonant:
Tisiphoneque impexa feros pro crinibus anguis
saeuit et huc illuc impia turba fugit;
tum niger in porta per centum Cerberus ora
stridet et aeratas excubat ante fores.
illic Iunonem temptare Ixionis ausi
uersantur celeri noxia membra rota;
porrectusque nouem Tityos per iugera terrae
adsiduas atro uiscere pascit auis.
Tantalus est illic, et circum stagna: sed acrem
iam iam poturi deserit unda sitim;
et Danai proles, Veneris quod numina laesit,
in caua Lethaeas dolia portat aquas.
illic sit quicumque meos uiolauit amores,
optauit lentas et mihi militias.
at tu casta precor maneas, sanctique pudoris
adsideat custos sedula semper anus.
haec tibi fabellas referat positaque lucerna
deducat plena stamina longa colu;
at circa grauibus pensis adfixa puella
paulatim somno fessa remittat opus.
tunc ueniam subito, nec quisquam nuntiet ante,
sed uidear caelo missus adesse tibi.
tunc mihi, qualis eris longos turbata capillos,
obuia nudato, Delia, curre pede.
hoc precor, hunc illum nobis Aurora nitentem
Luciferum roseis candida portet equis.
_156. A Shattered Dream of Love_
ASPER eram et bene discidium me ferre loquebar:
at mihi nunc longe gloria fortis abest.
namque agor ut per plana citus sola uerbere turben
quem celer adsueta uersat ab arte puer.
ure ferum et torque, libeat ne dicere quicquam
magnificum post haec: horrida uerba doma.
parce tamen, per te furtiui foedera lecti,
per uenerem quaeso compositumque caput.
ille ego cum tristi morbo defessa iaceres
te dicor uotis eripuisse neci:
ipseque te circum lustraui sulpure puro,
carmine cum magico praecinuisset anus;
ipse procuraui ne possent saeua nocere
somnia, ter sancta deueneranda mola;
ipse ego uelatus filo tunicisque solutis
uota nouem Triuiae nocte silente dedi.
omnia persolui: fruitur nunc alter amore,
et precibus felix utitur ille meis.
at mihi felicem uitam, si salua fuisses,
fingebam demens et renuente deo:
'rura colam, frugumque aderit mea Delia custos,
area dum messis sole calente teret,
aut mihi seruabit plenis in lintribus uuas
pressaque ueloci candida musta pede.
consuescet numerare pecus; consuescet amantis
garrulus in dominae ludere uerna sinu.
illa deo sciet agricolae pro uitibus uuam,
pro segete spicas, pro grege ferre dapem.
illa regat cunctos, illi sint omnia curae:
at iuuet in tota me nihil esse domo.
huc ueniet Messalla meus, cui dulcia poma
Delia selectis detrahat arboribus:
et, tantum uenerata uirum, bene edulia curet,
huic paret atque epulas ipsa ministra gerat. '
haec mihi fingebam, quae nunc Eurusque Notusque
iactat odoratos uota per Armenios.
saepe ego temptaui curas depellere uino:
at dolor in lacrimas uerterat omne merum.
saepe aliam tenui: sed iam cum gaudia adirem,
admonuit dominae deseruitque Venus.
tunc me discedens deuotum femina dixit,
a pudet, et narrat scire nefanda meam.
non facit hoc uerbis, facie tenerisque lacertis
deuouet et flauis nostra puella comis.
talis ad Haemonium Nereis Pelea quondam
uecta est frenato caerula pisce Thetis.
haec nocuere mihi. quod adest huic diues amator
uenit in exitium callida lena meum.
sanguineas edat illa dapes atque ore cruento
tristia cum multo pocula felle bibat:
hanc uolitent animae circum sua fata querentes
semper, et e tectis strix uiolenta canat:
ipsa fame stimulante furens herbasque sepulcris
quaerat et a saeuis ossa relicta lupis;
currat et inguinibus nudis ululetque per urbes,
post agat e triuiis aspera turba canum.
eueniet; dat signa deus: sunt numina amanti,
saeuit et iniusta lege relicta Venus.
at tu quam primum sagae praecepta rapacis
desere: num donis uincitur omnis amor?
pauper erit praesto tibi semper: pauper adibit
primus et in tenero fixus erit latere;
pauper in angusto fidus comes agmine turbae
subicietque manus efficietque uiam:
pauper ad occultos furtim deducet amicos
uinclaque de niueo detrahet ipse pede.
heu canimus frustra nec uerbis uicta patescit
ianua sed plena est percutienda manu.
at tu, qui potior nunc es, mea furta timeto:
uersatur celeri Fors leuis orbe rotae.
non frustra quidam iam nunc in limine perstat
sedulus ac crebro prospicit ac refugit
et simulat transire domum, mox deinde recurrit
solus et ante ipsas exscreat usque fores.
nescio quid furtiuus amor parat. utere quaeso,
dum licet: in liquida nat tibi linter aqua.
_157. The Blessings of Peace_
QVIS fuit horrendos primus qui protulit ensis?
quam ferus et uere ferreus ille fuit!
tum caedes hominum generi, tum proelia nata,
tum breuior dirae mortis aperta uia est.
an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra
uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?
diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,
faginus astabat cum scyphus ante dapes.
non arces, non uallus erat, somnumque petebat
securus uarias dux gregis inter ouis.
tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem
arma nec audissem corde micante tubam.
nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis
haesura in nostro tela gerit latere.
sed patrii seruate Lares: aluistis et idem,
cursarem uestros cum tener ante pedes.
neu pudeat prisco uos esse e stipite factos:
sic ueteris sedis incoluistis aui.
tunc melius tenuere fidem, cum paupere cultu
stabat in exigua ligneus aede deus.
hic placatus erat, seu quis libauerat uuam
seu dederat sanctae spicea serta comae:
atque aliquis uoti compos liba ipse ferebat
postque comes purum filia parua fauum.
stat uobis (aerata, Lares, depellite tela)
hostia de plena rustica porcus hara.
hanc pura cum ueste sequar myrtoque canistra
uincta geram, myrto uinctus et ipse caput.
sic placeam uobis: alius sit fortis in armis,
sternat et aduersos Marte fauente duces,
ut mihi potanti possit sua dicere facta
miles et in mensa pingere castra mero.
quis furor est atram bellis accersere Mortem?
imminet et tacito clam uenit illa pede.
non seges est infra, non uinea culta, sed audax
Cerberus et Stygiae nauita turpis aquae:
illic percussisque genis ustoque capillo
errat ad obscuros pallida turba lacus.
quin potius laudandus hic est quem prole parata
occupat in parua pigra senecta casa!
ipse suas sectatur ouis, at filius agnos,
et calidam fesso comparat uxor aquam.
sic ego sim, liceatque caput candescere canis
temporis et prisci facta referre senem.
interea pax arua colat. pax candida primum
duxit araturos sub iuga curua boues:
pax aluit uitis et sucos condidit uuae,
funderet ut nato testa paterna merum:
pace bidens uomerque nitent, at tristia duri
militis in tenebris occupat arma situs.
rusticus e luco reuehit, male sobrius ipse,
uxorem plaustro progeniemque domum.
sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos
femina, perfractas conqueriturque fores;
flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse
flet sibi dementes tam ualuisse manus.
at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,
inter et iratum lentus utrumque sedet.
a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam
uerberat: e caelo deripit ille deos.
sit satis e membris tenuem rescindere uestem,
sit satis ornatus dissoluisse comae,
sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus
quo tenera irato flere puella potest.
sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque
is gerat et miti sit procul a Venere.
at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,
profluat et pomis candidus ante sinus.
_158. A Rural Festival_
QVISQVIS adest, faueat: fruges lustramus et agros,
ritus ut a prisco traditus exstat auo.
Bacche, ueni, dulcisque tuis e cornibus uua
pendeat; et spicis tempora cinge, Ceres.
luce sacra requiescat humus, requiescat arator,
et graue suspenso uomere cesset opus.
soluite uincla iugis: nunc ad praesepia debent
plena coronato stare boues capite.
omnia sint operata deo: non audeat ulla
lanificam pensis imposuisse manum.
uos quoque abesse procul iubeo, discedat ab aris.
cui tulit hesterna gaudia nocte Venus.
casta placent superis: pura cum ueste uenite
et manibus puris sumite fontis aquam.
cernite fulgentis ut eat sacer agnus ad aras,
uinctaque post olea candida turba comas.
di patrii, purgamus agros, purgamus agrestis:
uos mala de nostris pellite limitibus,
neu seges eludat messem fallacibus herbis,
neu timeat celeris tardior agna lupos.
tunc nitidus plenis confisus rusticus agris
ingeret ardenti grandia ligna foco,
turbaque uernarum, saturi bona signa coloni,
ludet et ex uirgis exstruet ante casas.
euentura precor: uiden ut felicibus extis
significet placidos nuntia fibra deos?
nunc mihi fumosos ueteris proferte Falernos
consulis et Chio soluite uincla cado.
uina diem celebrent: non festa luce madere
est rubor, errantis et male ferre pedes.
sed 'bene Messallam' sua quisque ad pocula dicat,
nomen et absentis singula uerba sonent.
gentis Aquitanae celeber, Messalla, triumphis
et magna intonsis gloria uictor auis,
huc ades aspiraque mihi, dum carmine nostro
redditur agricolis gratia caelitibus.
rura cano rurisque deos: his uita magistris
desueuit querna pellere glande famem:
illi compositis primum docuere tigillis
exiguam uiridi fronde operire domum:
illi etiam tauros primi docuisse feruntur
seruitium et plaustro supposuisse rotam.
tum uictus abiere feri, tum consita pomus,
tum bibit inriguas fertilis hortus aquas,
aurea tum pressos pedibus dedit uua liquores
mixtaque securo est sobria lympha mero.
rure terunt messis, calidi cum sideris aestu
deponit flauas annua terra comas.
rure leuis uerno flores apis ingerit alueo,
compleat ut dulci sedula melle fauos.
agricola adsiduo primum satiatus aratro
cantauit certo rustica uerba pede,
et satur arenti primum est modulatus auena
carmen ut ornatos diceret ante deos;
agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti
primus inexperta duxit ab arte choros.
huic datus a pleno memorabile munus ouili
dux pecoris curtas auxerat hircus opes.
rure puer uerno primum de flore coronam
fecit et antiquis imposuit Laribus.
rure etiam teneris curam exhibitura puellis
molle gerit tergo lucida uellus ouis.
hinc et femineus labor est, hinc pensa colusque,
fusus et adposito pollice uersat opus:
atque aliqua adsiduae textrix operata Mineruae
cantat, et applauso tela sonat latere.
ipse interque agnos interque armenta Cupido
natus et indomitas dicitur inter equas.
illic indocto primum se exercuit arcu:
ei mihi, quam doctas nunc habet ille manus!
nec pecudes, uelut ante, petit: fixisse puellas
gestit et audacis perdomuisse uiros.
hic iuueni detraxit opes, hic dicere iussit
limen ad iratae uerba pudenda senem:
hoc duce custodes furtim transgressa iacentis
ad iuuenem tenebris sola puella uenit,
et pedibus praetemptat iter suspensa timore,
explorat caecas cui manus ante uias.
a miseri, quos hic grauiter deus urget! at ille
felix, cui placidus leniter adflat Amor.
sancte, ueni dapibus festis, sed pone sagittas
et procul ardentis hinc precor abde faces.
uos celebrem cantate deum pecorique uocate
uoce: palam pecori, clam sibi quisque uocet.
aut etiam sibi quisque palam: nam turba iocosa
obstrepit et Phrygio tibia curua sono.
ludite: iam Nox iungit equos, currumque sequuntur
matris lasciuo sidera fulua choro,
postque uenit tacitus furuis circumdatus alis
Somnus et incerto Somnia nigra pede.
_159. In Honour of Messalinus, elected Guardian of the Sibylline
Oracles_
PHOEBE, faue: nouus ingreditur tua templa sacerdos:
huc, age, cum cithara carminibusque ueni.
nunc te uocalis impellere pollice chordas,
nunc precor ad laudes flectere uerba nouas.
ipse triumphali deuinctus tempora lauro,
dum cumulant aras, ad tua sacra ueni.
sed nitidus pulcerque ueni: nunc indue uestem
sepositam, longas nunc bene pecte comas,
qualem te memorant Saturno rege fugato
uictori laudes concinuisse Ioui.
tu procul euentura uides, tibi deditus augur
scit bene quid fati prouida cantet auis;
tuque regis sortis, per te praesentit haruspex,
lubrica signauit cum deus exta notis;
te duce Romanos numquam frustrata Sibylla,
abdita quae senis fata canit pedibus.
Phoebe, sacrae Messalinum sine tangere chartas
uatis, et ipse precor quid canat illa doce.
haec dedit Aeneae sortis, postquam ille parentem
dicitur et raptos sustinuisse deos,
nec fore credebat Romam, cum maestus ab alto
Ilion ardentis respiceretque Lares.
Romulus aeternae nondum formauerat urbis
moenia, consorti non habitanda Remo;
sed tunc pascebant herbosa Palatia uaccae
et stabant humiles in Iouis arce casae.
lacte madens illic suberat Pan ilicis umbrae
et facta agresti lignea falce Pales,
pendebatque uagi pastoris in arbore uotum,
garrula siluestri fistula sacra deo,
fistula cui semper decrescit harundinis ordo:
nam calamus cera iungitur usque minor.
at qua Velabri regio patet, ire solebat
exiguus pulsa per uada linter aqua.
illa saepe gregis diti placitura magistro
ad iuuenem festa est uecta puella die,
cum qua fecundi redierunt munera ruris,
caseus et niueae candidus agnus ouis.
'Impiger Aenea, uolitantis frater Amoris,
Troica qui profugis sacra uehis ratibus,
iam tibi Laurentis adsignat Iuppiter agros,
iam uocat errantis hospita terra Lares.
illic sanctus eris cum te ueneranda Numici
unda deum caelo miserit indigitem.
ecce super fessas uolitat Victoria puppis;
tandem ad Troianos diua superba uenit.
ecce mihi lucent Rutulis incendia castris:
iam tibi praedico, barbare Turne, necem.
ante oculos Laurens castrum murusque Lauini est
Albaque ab Ascanio condita Longa duce.
te quoque iam uideo, Marti placitura sacerdos
Ilia, Vestalis deseruisse focos,
concubitusque tuos furtim uittasque iacentis
et cupidi ad ripas arma relicta dei.
carpite nunc, tauri, de septem montibus herbas
dum licet: hic magnae iam locus urbis erit.
Roma, tuum nomen terris fatale regendis,
qua sata de caelo prospicit arua Ceres,
quaque patent ortus et qua fluitantibus undis
Solis anhelantis abluit amnis equos.
Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet
uos bene tam longa consuluisse uia.
uera cano: sic usque sacras innoxia laurus
uescar, et aeternum sit mihi uirginitas. '
haec cecinit uates et te sibi, Phoebe, uocauit,
iactauit fusas et caput ante comas.
quidquid Amalthea, quidquid Marpesia dixit
Herophile, Phyto Graia quod admonuit,
quaeque Aniena sacras Tiburs per flumina sortis
portarat sicco pertuleratque sinu--
haec fore dixerunt belli mala signa cometen,
multus ut in terras deplueretque lapis:
atque tubas atque arma ferunt strepitantia caelo
audita et lucos praecinuisse fugam:
ipsum etiam Solem defectum lumine uidit
iungere pallentis nubilus annus equos,
et simulacra deum lacrimas fudisse tepentis
fataque uocalis praemonuisse boues.
haec fuerant olim: sed tu iam mitis, Apollo,
prodigia indomitis merge sub aequoribus,
et succensa sacris crepitet bene laurea flammis,
omine quo felix et sacer annus erit.
laurus ubi bona signa dedit, gaudete coloni;
distendet spicis horrea plena Ceres,
oblitus et musto feriet pede rusticus uuas,
dolia dum magni deficiantque lacus:
ac madidus baccho sua festa Palilia pastor
concinet: a stabulis tunc procul este lupi.
ille leuis stipulae sollemnis potus aceruos
accendet, flammas transilietque sacras.
et fetus matrona dabit, natusque parenti
oscula comprensis auribus eripiet,
nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti
balbaque cum puero dicere uerba senem.
tunc operata deo pubes discumbet in herba,
arboris antiquae qua leuis umbra cadit;
aut e ueste sua tendent umbracula sertis
uincta, coronatus stabit et ipse calix.
at sibi quisque dapes et festas exstruet alte
caespitibus mensas caespitibusque torum.
ingeret hic potus iuuenis maledicta puellae,
postmodo quae uotis inrita facta uelit:
nam ferus ille suae plorabit sobrius idem
et se iurabit mente fuisse mala.
pace tua pereant arcus pereantque sagittae,
Phoebe, modo in terris erret inermis Amor.
ars bona: sed postquam sumpsit sibi tela Cupido,
heu, heu, quam multis ars dedit ista malum!
et mihi praecipue, iaceo cum saucius annum
et (faueo morbo cum iuuat ipse dolor)
usque cano Nemesin, sine qua uersus mihi nullus
uerba potest iustos aut reperire pedes.
at tu, nam diuum seruat tutela poetas,
praemoneo, uati parce, puella, sacro,
ut Messalinum celebrem, cum, praemia belli,
ante suos currus oppida uicta feret,
ipse gerens laurus: lauro deuinctus agresti
miles 'io' magna uoce 'triumphe' canet.
tunc Messalla meus pia det spectacula turbae
et plaudat curru praetereunte pater.
adnue: sic tibi sint intonsi, Phoebe, capilli,
sic tua perpetuo sit tibi casta soror.
_160. He appeals to Nemesis by the Memory of her dead Sister_
CASTRA Macer sequitur: tenero quid fiet Amori?
sit comes et collo fortiter arma gerat?
et seu longa uirum terrae uia seu uaga ducent
aequora, cum telis ad latus ire uolet?
ure, puer, quaeso, tua qui ferus otia liquit,
atque iterum erronem sub tua signa uoca.
quod si militibus parces, erit hic quoque miles.
ipse leuem galea qui sibi portet aquam.
castra peto, ualeatque Venus ualeantque puellae:
et mihi sunt uires et mihi laeta tuba est.
magna loquor, sed magnifice mihi magna locuto
excutiunt clausae fortia uerba fores.
iuraui quotiens rediturum ad limina numquam!
cum bene iuraui, pes tamen ipse redit.
acer Amor, fractas utinam tua tela sagittas,
si licet, exstinctas aspiciamque faces!
tu miserum torques, tu me mihi dira precari
cogis et insana mente nefanda loqui.
iam mala finissem leto, sed credula uitam
spes fouet et fore cras semper ait melius.
spes alit agricolas, spes sulcis credit aratis
semina quae magno faenore reddat ager:
haec laqueo uolucres, haec captat harundine piscis,
cum tenuis hamos abdidit ante cibus:
spes etiam ualida solatur compede uinctum:
crura sonant ferro, sed canit inter opus:
spes facilem Nemesim spondet mihi, sed negat illa.
ei mihi, ne uincas, dura puella, deam.
parce, per immatura tuae precor ossa sororis:
sic bene sub tenera parua quiescat humo.
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro
et madefacta meis serta feram lacrimis,
illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo
et mea cum muto fata querar cinere.
non feret usque suum te propter flere clientem:
illius uerbis, sis mihi lenta ueto:
ne tibi neglecti mittant mala somnia manes,
maestaque sopitae stet soror ante torum,
qualis ab excelsa praeceps delapsa fenestra
uenit ad infernos sanguinolenta lacus.
desino, ne dominae luctus renouentur acerbi:
non ego sum tanti, ploret ut illa semel.
nec lacrimis oculos digna est foedare facetos:
lena nocet nobis, ipsa puella bona est.
lena necat miserum Phryne furtimque tabellas
occulto portans itque reditque sinu:
saepe, ego cum dominae dulcis a limine duro
agnosco uoces, haec negat esse domi:
saepe, ubi nox mihi promissa est, languere puellam
nuntiat aut aliquas extimuisse minas.
tunc morior curis, tunc mens mihi perdita fingit,
quisue meam teneat, quot teneatue modis:
tunc tibi, lena, precor diras: satis anxia uiuas,
mouerit e uotis pars quotacumque deos.
DOMITIVS MARSVS
circa 19 B. C.
_161. On the Death, in the same year, of Vergil and Tibullus_
TE quoque Vergilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuuenem campos misit ad Elysios,
ne foret aut elegis mollis qui fleret amores
aut caneret forti regia bella pede.
SEXTVS PROPERTIVS
47-15 B. C.
_162. His Birthplace_
QVALIS et unde genus, qui sint mihi, Tulle, Penates
quaeris pro nostra semper amicitia.
si, Perusine, tibi patriae sunt nota sepulcra,
Italiae duris funera temporibus,
cum Romana suos egit discordia ciuis;
(sic, mihi praecipue, puluis Etrusca, dolor,
tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,
tu nullo miseri contegis ossa solo)
proxima supposito contingens Vmbria campo
me genuit terris fertilis uberibus.
_163. His Place in Poetry_
CALLIMACHI Manes et Coi sacra Philetae,
in uestrum quaeso me sinite ire nemus.
primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.
dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro?
quoue pede ingressi? quamue bibistis aquam?
a ualeat, Phoebum quicumque moratur in armis!
exactus tenui pumice uersus eat,--
quo me Fama leuat terra sublimis, et a me
nata coronatis Musa triumphat equis,
et mecum in curru parui uectantur Amores,
scriptorumque meas turba secuta rotas.
quid frustra missis in me certatis habenis?
non datur ad Musas currere lata uia.
multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
qui finem imperii Bactra futura canent.
sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum
detulit intacta pagina nostra uia.
mollia, Pegasides, date uestro serta poetae:
non faciet capiti dura corona meo.
at mihi quod uiuo detraxerit inuida turba,
post obitum duplici faenore reddet Honos;
omnia post obitum fingit maiora uetustas:
maius ab exsequiis nomen in ora uenit.
nam quis equo pulsas abiegno nosceret arces,
fluminaque Haemonio comminus isse uiro,
Idaeum Simoenta, Iouis cum prole Scamandro,
Hectora per campos ter maculasse rotas?
Deiphobumque Helenumque et Polydamanta et in armis
qualemcumque Parin uix sua nosset humus.
exiguo sermone fores nunc, Ilion, et tu
Troia bis Oetaei numine capta dei.
nec non ille tui casus memorator Homerus
posteritate suum crescere sensit opus.
meque inter seros laudabit Roma nepotes:
illum post cineres auguror ipse diem.
ne mea contempto lapis indicet ossa sepulcro
prouisum est Lycio uota probante deo.
_164. The Power of Song_
ORPHEA delenisse feras et concita dicunt
flumina Threiciae succinuisse lyrae:
saxa Cithaeronis Thebas agitata per artem
sponte sua in muri membra coisse ferunt;
quin etiam, Polypheme, fera Galatea sub Aetna
ad tua rorantis carmina flexit equos:
miremur, nobis et Baccho et Apolline dextro,
turba puellarum si mea uerba colit?
quod non Taenariis domus est mihi fulta columnis,
nec camera auratas inter eburna trabes,
nec mea Phaeacas aequant pomaria siluas,
non operosa rigat Marcius antra liquor;
at Musae comites, et carmina cara legenti,
et defessa choris Calliopea meis.
fortunata, meo si qua est celebrata libello!
carmina erunt formae tot monumenta tuae.
nam neque Pyramidum sumptus ad sidera ducti,
nec Iouis Elei caelum imitata domus,
nec Mausolei diues fortuna sepulcri
mortis ab extrema condicione uacant:
aut illis flamma aut imber subducit honores,
annorum aut ictus pondere uicta ruent.
at non ingenio quaesitum nomen ab aeuo
excidet: ingenio stat sine morte decus.
_165. The first Onset of Love_
CYNTHIA prima suis miserum me cepit ocellis,
contactum nullis ante cupidinibus.
tum mihi constantis deiecit lumina fastus
et caput impositis pressit Amor pedibus,
donec me docuit castas odisse puellas
improbus, et nullo uiuere consilio.
et mihi iam toto furor hic non deficit anno,
cum tamen aduersos cogor habere deos.
Milanion nullos fugiendo, Tulle, labores
saeuitiam durae contudit Iasidos.
nam modo Partheniis amens errabat in antris,
ibat et hirsutas ille uidere feras;
ille etiam Hylaei percussus uerbere rami
saucius Arcadiis rupibus ingemuit.
ergo uelocem potuit domuisse puellam:
tantum in amore preces et benefacta ualent.
in me tardus Amor non ullas cogitat artis,
nec meminit notas, ut prius, ire uias.
at uos, deductae quibus est fallacia lunae
et labor in magicis sacra piare focis,
en agedum dominae mentem conuertite nostrae,
et facite illa meo palleat ore magis!
tunc ego crediderim uobis et sidera et amnis
posse Cytaeinis ducere carminibus.
et uos, qui sero lapsum reuocatis, amici,
quaerite non sani pectoris auxilia.
fortiter et ferrum saeuos patiemur et ignis,
sit modo libertas quae uelit ira loqui.
ferte per extremas gentis et ferte per undas,
qua non ulla meum femina norit iter:
uos remanete, quibus facili deus annuit aure,
sitis et in tuto semper amore pares.
in me nostra Venus noctis exercet amaras,
et nullo uacuus tempore defit Amor.
hoc, moneo, uitate malum: sua quemque moretur
cura, neque assueto mutet amore locum.
quod si quis monitis tardas aduerterit auris,
heu referet quanto uerba dolore mea!
_166. Portrait of the Love God_
QVICVMQVE ille fuit, puerum qui pinxit Amorem,
nonne putas miras hunc habuisse manus?
is primum uidit sine sensu uiuere amantis,
et leuibus curis magna perire bona.
idem non frustra uentosas addidit alas,
fecit et humano corde uolare deum:
scilicet alterna quoniam iactamur in unda,
nostraque non ullis permanet aura locis.
et merito hamatis manus est armata sagittis,
et pharetra ex umero Gnosia utroque iacet:
ante ferit quoniam, tuti quam cernimus hostem,
nec quisquam ex illo uulnere sanus abit.
in me tela manent, manet et puerilis imago:
sed certe pennas perdidit ille suas;
euolat ei nostro quoniam de pectore nusquam,
assiduusque meo sanguine bella gerit.
quid tibi iucundum est siccis habitare medullis?
si pudor est, alio traice duella tua!
intactos isto satius temptare ueneno:
non ego, sed tenuis uapulat umbra mea.
quam si perdideris, quis erit qui talia cantet
(haec mea Musa leuis gloria magna tua est),
qui caput, et digitos, et lumina nigra puellae,
et canat ut soleant molliter ire pedes?
_167. To one who despised Love, and is now enslaved_
DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores,
nec tibi perpetuo libera uerba fore:
ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae,
et tibi nunc quaeuis imperat empta modo.
non me Chaoniae uincant in amore columbae
dicere, quos iuuenes quaeque puella domet.
me dolor et lacrimae merito fecere peritum:
atque utinam posito dicar amore rudis!
quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen
aut Amphioniae moenia flere lyrae?
plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero:
carmina mansuetus lenia quaerit Amor.
i, quaeso, et tristis istos combure libellos,
et cane quod quaeuis nosse puella uelit!
quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu
insanus medio flumine quaeris aquam.
necdum etiam palles, uero nec tangeris igni:
haec est uenturi prima fauilla mali.
tum magis Armenias cupies accedere tigris
et magis infernae uincula nosse rotae,
quam pueri totiens arcum sentire medullis
et nihil iratae posse negare tuae.
nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas,
ut non alterna presserit ille manu.
nec te decipiat, quod sit satis illa parata:
acrius illa subit, Pontice, si qua tua est.
quippe ubi non liceat uacuos seducere ocellos,
nec uigilare alio nomine, cedat Amor?
qui non ante patet, donec manus attigit ossa:
quisquis es, assiduas a fuge blanditias!
illis et silices et possint cedere quercus,
nedum tu par sis, spiritus iste leuis.
quare, si pudor est, quam primum errata fatere:
dicere quo pereas saepe in amore leuat.
_168. To the same: Poets of Epic and Poets of Love_
DVM tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae
armaque fraternae tristia militiae,
atque, ita sim felix, primo contendis Homero
(sint modo fata tuis mollia carminibus),
nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,
atque aliquid duram quaerimus in dominam;
nec tantum ingenio quantum seruire dolori
cogor et aetatis tempora dura queri.
hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est,
hinc cupio nomen carminis ire mei.
me laudent doctae solum placuisse puellae,
Pontice, et iniustas saepe tulisse minas;
me legat assidue post haec neglectus amator,
et prosint illi cognita nostra mala.
te quoque si certo puer hic concusserit arcu,
quam nolis nostros te uiolasse deos!
longe castra tibi, longe miser agmina septem
flebis in aeterno surda iacere situ;
et frustra cupies mollem componere uersum,
nec tibi subiciet carmina serus Amor.
tum me non humilem mirabere saepe poetam,
tunc ego Romanis praeferar ingeniis;
nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro
'Ardoris nostri magne poeta, iaces. '
tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu:
saepe uenit magno faenore tardus Amor.
_169. Cynthia's Birthday_
MIRABAR quidnam misissent mane Camenae,
ante meum stantes sole rubente torum.
natalis nostrae signum misere puellae
et manibus faustos ter crepuere sonos.
transeat hic sine nube dies, stent aere uenti,
ponat et in sicco molliter unda minas.
aspiciam nullos hodierna luce dolentis:
et Niobae lacrimas supprimat ipse lapis:
alcyonum positis requiescant ora querelis,
increpet absumptum nec sua mater Ityn.
tuque, o cara mihi, felicibus edita pennis,
surge et praesentis iusta precare deos.
ac primum pura somnum tibi discute lympha,
et nitidas presso pollice finge comas:
dein qua primum oculos cepisti ueste Properti
indue, nec uacuum flore relinque caput;
et pete, qua polles, ut sit tibi forma perennis,
inque meum semper stent tua regna caput.
inde coronatas ubi ture piaueris aras,
luxerit et tota flamma secunda domo,
sit mensae ratio, noxque inter pocula currat,
et crocino naris murrea pungat onyx.
tibia nocturnis succumbat rauca choreis,
et sint nequitiae libera uerba tuae,
dulciaque ingratos adimant conuicia somnos,
publica uicinae perstrepat aura uiae:
sit sors et nobis talorum interprete iactu,
quem grauius pennis uerberet ille puer.
cum fuerit multis exacta trientibus hora,
noctis et instituet sacra ministra Venus,
annua soluamus thalamo sollemnia nostro,
natalisque tui sic peragamus iter.
_170. Cynthia's Sickness_
DEFICIVNT magico torti sub carmine rhombi,
et iacet exstincto laurus adusta foco;
et iam Luna negat totiens descendere caelo,
nigraque funestum concinit omen auis.
una ratis fati nostros portabit amores
caerula ad infernos uelificata lacus.
si non unius, quaeso, miserere duorum!
uiuam, si uiuet; si cadet illa, cadam.
pro quibus optatis sacro me carmine damno:
scribam ego 'Per magnum est salua puella Iouem';
ante tuosque pedes illa ipsa operata sedebit,
narrabitque sedens longa pericla sua.
haec tua, Persephone, maneat clementia, nec tu,
Persephonae coniunx, saeuior esse uelis.
sunt apud infernos tot milia formosarum;
pulcra sit in superis, si licet, una locis!
uobiscum est Iope, uobiscum candida Tyro,
uobiscum Europe nec proba Pasiphae,
et quot Creta tulit uetus et quot Achaia formas,
et Thebae et Priami diruta regna senis:
et quaecumque erat in numero Romana puella,
occidit: has omnis ignis auarus habet.
nec forma aeternum aut cuiquam est fortuna perennis:
longius aut propius mors sua quemque manet.
tu quoniam es, mea lux, magno dimissa periclo,
munera Dianae debita redde choros.
_171. A Dream about Cynthia_
VIDI te in somnis fracta, mea uita, carina
Ionio lassas ducere rore manus,
et quaecumque in me fueras mentita fateri,
nec iam umore grauis tollere posse comas,
qualem purpureis agitatam fluctibus Hellen,
aurea quam molli tergore uexit ouis.
quam timui ne forte tuum mare nomen haberet,
teque tua labens nauita fleret aqua!
quae tum ego Neptuno, quae tum cum Castore fratri,
quaeque tibi excepi tum, dea Leucothoe!
at tu uix primas extollens gurgite palmas
saepe meum nomen iam peritura uocas.
quod si forte tuos uidisset Glaucus ocellos,
esses Ionii facta puella maris,
et tibi ob inuidiam Nereides increpitarent,
candida Nesaee, caerula Cymothoe.
sed tibi subsidio delphinum currere uidi,
qui, puto, Arioniam uexerat ante lyram.
iamque ego conabar summo me mittere saxo,
cum mihi discussit talia uisa metus.
_172. Warning to a Rival_
INVIDE, tu tandem uoces compesce molestas
et sine nos cursu, quo sumus, ire pares!
quid tibi uis, insane? meos sentire furores?
infelix, properas ultima nosse mala,
et miser ignotos uestigia ferre per ignis,
et bibere e tota toxica Thessalia.
non est illa uagis similis collata puellis:
molliter irasci non sciet illa tibi.
quod si forte tuis non est contraria uotis,
at tibi curarum milia quanta dabit!
non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:
illa feros animis alligat una uiros.
a, mea contemptus quotiens ad limina curres.
quo tibi singultu fortia uerba cadent!
et tremulus maestis orietur fletibus horror,
et timor informem ducet in ore notam,
et quaecumque uoles fugient tibi uerba querenti,
nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser!
tum graue seruitium durae cogere puellae
discere et exclusum quid sit abire domum;
nec iam pallorem totiens mirabere nostrum,
aut cur sim toto corpore nullus ego.
nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti:
nescit Amor priscis cedere imaginibus.
quod si parua tuae dederis uestigia culpae,
quam cito de tanto nomine rumor eris!
non ego tum potero solacia ferre roganti,
cum mihi nulla mei sit medicina mali;
sed pariter miseri socio cogemur amore
alter in alterius mutua flere sinu.
quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle,
quaerere: non impune illa rogata uenit.
_173.
