non aliter fleui quam me
fleturus
ademptum
ille fuit.
ille fuit.
Oxford Book of Latin Verse
denique sic pecudes et muta animalia terris,
cum maneant ignara sui legisque per aeuum,
natura tamen ad mundum reuocante parentem
attollunt animos caelumque et sidera seruant
corporaque ad lunae nascentis cornua lustrant
uenturasque uident hiemes, reditura serena:
quis dubitet post haec hominem coniungere caelo?
consilium natura dedit linguamque capaxque
ingenium uolucremque animum, quem denique in unum
descendit deus atque habitat seque ipse requirit.
mitto alias artis, quarum est permissa facultas,
infidas adeo nec nostri munera census,
mitto, quod aequali nihil est sub lege tributum,
quod patet auctores summi non pectoris esse,
mitto quod et certum est et ineuitabile fatum,
materiaeque datum est cogi, sed cogere mundo.
quis caelum possit nisi caeli munere nosse
et reperire deum nisi qui pars ipse deorum est?
quisue hanc conuexi molem sine fine patentis
signorumque choros ac mundi flammea templa
aeternum et stellis aduersus sidera bellum
cernere et angusto sub pectore claudere posset,
ni tantos animis oculos natura dedisset
cognatamque sui mentem uertisset ad ipsam
et tantum dictasset opus, caeloque ueniret
quod uocat in caelum sacra ad commercia rerum
et primas quas dant leges nascentibus astra?
quis neget esse nefas inuitum prendere mundum
et uelut in semet captum deducere in orbem?
sed ne circuitu longo manifesta probentur,
ipsa fides operi faciet pondusque fidemque.
nam neque decipitur ratio nec decipit umquam;
rite sequenda uia est ueris accredita causis,
euentusque datur qualis praedicitur ante.
quod fortuna ratum faciat, quis dicere falsum
audeat et tantae suffragia uincere sortis?
haec ego diuino cupiam cum ad sidera flatu
ferre, nec in turba nec turbae carmina condam,
sed solus uacuo ueluti uectatus in orbe
liber agam currus, non occursantibus ullis
nec per iter socios commune gerentibus actus,
sed caelo noscenda canam mirantibus astris
et gaudente sui mundo per carmina uatis:
uel quibus illa sacros non inuidere meatus
notitiamque sui, minima est quae turba per orbem.
illa fluit, quae diuitias, quae diligit aurum,
imperia et fascis mollemque per otia luxum
et blandis diuersa sonis dulcemque per auris
affectum, ut modico noscenda ad fata labore.
hoc quoque fatorum est, legem perdiscere fati.
_199. The Rarity of True Friendship_
PER tot signorum species contraria surgunt
corpora totque modis quotiens inimica creantur.
idcirco nihil ex semet natura creauit
pectore amicitiae maius nec rarius umquam.
unus erat Pylades, unus qui mallet Orestes
ipse mori; lis una fuit per saecula mortis:
optauitque reum sponsor non posse reuerti,
sponsoremque reus timuit, ne solueret ipsum.
perque tot aetates hominum, tot tempora et annos,
tot bella et uarios etiam sub pace labores,
cum fortuna fidem quaerat, uix inuenit usquam.
at quanta est scelerum moles per saecula cuncta,
quamque onus inuidiae non excusabile terris!
quid loquar infectos fraterno sanguine fratres,
uenalis ad fata patres matrumque sepulcra?
quid loquar ut subitam sceleratis gentibus olim
imposuit Phoebus noctem terrasque reliquit?
quid loquar euersas urbis et prodita templa
et uarias pacis cladis et mixta uenena,
insidiasque fori, caedis in moenibus ipsis
et sub amicitiae grassantem nomine turbam?
in populo scelus est, et abundant cuncta furoris,
et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas
saeuit nequities; poenas iam noxia uincit.
scilicet in multis quoniam discordia signis
corpora nascuntur, pax est sublata per orbem,
et fidei rarum foedus paucisque tributum;
utque sibi caelum, sic tellus dissidet ipsa,
atque hominum gentes inimica sorte feruntur.
_200. Line upon Line_
VT rudibus pueris monstratur littera primum
per faciem nomenque suum, tum ponitur usus;
tunc coniuncta suis formatur syllaba nodis;
hinc uerbis structura uenit per membra ligandis,
tunc rerum uires atque artis traditur usus,
perque pedes proprios nascentia carmina surgunt;
singulaque in summa prodest didicisse priora;
quae nisi constiterint primis fundata elementis,
effluat in uanum rerum praeposterus ordo,
uersaque, quae propere dederint praecepta magistri:
sic mihi per totum uolitanti carmine mundum
erutaque abstrusa penitus caligine fata
Pieridum numeris etiam modulata canenti,
quoque deus regnat reuocanti numen in arte
per partis ducenda fides, et singula rerum
sunt gradibus tradenda suis, ut cum omnia certa
notitia steterint, proprios reuocentur ad usus.
ac uelut in nudis cum surgunt montibus urbes,
conditor et uacuos muris circumdare collis
destinat, ante manus quam temptet scindere fossas,
quaerit opes: ruit ecce nemus, saltusque uetusti
procumbunt solemque nouum, noua sidera cernunt;
pellitur omne loco uolucrum genus atque ferarum,
antiquasque domos et nota cubilia linquunt.
ast alii silicem in muros et marmora templis
rimantur, ferrique rigor per tempora nota
quaeritur; hinc artes, hinc omnis conuenit usus.
tunc demum consurgit opus, cum cuncta supersunt,
ne medios rumpat cursus praepostera cura:
sic mihi cunctanti tantae succedere moli
materies primum rerum, ratione remota,
tradenda est, ratio sit ne post irrita, neue
argumenta nouis stupeant nascentia rebus.
_201. A New Poetry_
IN noua surgentem maioraque uiribus ausum
nec per inaccessos metuentem uadere saltus
ducite, Pierides. uestios extendere finis
conor et inriguos in carmina ducere fontis.
non ego in excidium caeli nascentia bella
fulminis et flammis partus in matre sepultos,
non coniuratos reges Troiaque cadente
Hectora uenalem cineri Priamumque ferentem,
Colchida nec referam uendentem regna parentis
et lacerum fratrem stupro segetesque uirorum
taurorumque trucis flammas uigilemque draconem
et reducis annos auroque incendia facta
et male conceptos partus peiusque necatos;
septenosque duces ereptaque fulmine flammis
moenia Thebarum et uictam, quia uicerat, urbem
germanosque patris referam matrisque nepotis
natorumque epulas conuersaque sidera retro
ereptumque diem; nec Persica bella profundo
indicta et magna pontum sub classe latentem
inuersumque fretum terris, iter aequoris undis.
non annosa canam Messanae bella nocentis;
non regis magni spatio maiore canenda,
quam sunt acta, loquar; Romanae gentis origo
totque duces urbis, tot bella atque otia, et omnis
in populi unius leges ut cesserit orbis,
differtur. facile est, uentis dare uela secundis
fecundumque solum uarias agitare per artis
auroque atque ebori decus addere, cum rudis ipsa
materies niteat. speciosis condere rebus
carmina uulgatum est opus et componere simplex.
at mihi per numeros ignotaque nomina rerum
temporaque et uarios casus momentaque mundi
signorumque uices partisque in partibus ipsis
luctandum est, quae nosse nimis, quid? dicere quantum est
carmine quid proprio? pedibus quid iungere certis?
huc ades, o quicumque meis aduertere coeptis
aurem oculosque potes, ueras et percipe uoces.
impendas animum; nec dulcia carmina quaeras.
ornari res ipsa negat contenta doceri.
_202. The Rule of Fate_
QVID tam sollicitis uitam consumimus annis
torquemurque metu caecaque cupidine rerum
aeternisque senes curis, dum quaerimus aeuum,
perdimus et nullo uotorum fine beati
uicturos agimus semper nec uiuimus umquam?
pauperiorque bonis quisque est quo plura requirit,
nec quod habet numerat, tantum quod non habet optat:
cumque sui paruos usus natura reposcat,
materiam struimus magnae per uota ruinae
luxuriamque lucris emimus luxuque rapinas,
et summum census pretium est effundere censum?
soluite, mortales, animos curasque leuate
totque superuacuis uitam deplete querelis.
fata regunt orbem, certa stant omnia lege,
longaque per certos signantur tempora casus.
nascentes morimur, finisque ab origine pendet.
hinc et opes et regna fluunt, et saepius orta
paupertas, artesque datae moresque creatis
et uitia et clades, damna et compendia rerum.
nemo carere dato poterit nec habere negatum
fortunamue suis inuitam prendere uotis
aut fugere instantem. sors est sua cuique ferenda.
an, nisi fata darent leges uitaeque necisque,
fugissent ignes Aenean, Troia sub uno
non euersa uiro fatis uicisset in ipsis?
aut lupa proiectos nutrisset Martia fratres?
Roma casis enata foret, pecudumque magistri
in Capitolino sanxisset fulmina monte,
includiue sua potuisset Iuppiter arce,
captus et a captis orbis foret? igne sepulto
uulneribus uictor repetisset Mucius urbem?
solus et oppositis clausisset Horatius armis
pontem urbemque simul? rupisset foedera uirgo?
tresque sub unius fratres uirtute iacerent?
nulla acies tantum uicit. pendebat ab uno
Roma uiro regnumque orbis sortita iacebat.
quid referam Cannas admotaque moenibus arma,
postque tuos, Trasimene, lacus Fabiumque morantem
Varronemque fuga magnum? quid dicere prosit
accepisse iugum uictae Carthaginis arces,
sperantem Hannibalem nostris cecidisse catenis
consilium regni furtiua morte luisse?
adde etiam uiris Italas Romamque suismet
pugnantem membris, adice et ciuilia bella
et Cinnam in Mario Mariumque in carcere uictum:
quod consul totiens exsul, quod de exsule consul
adiacuit Libycis compar iactura ruinis
eque crepidinibus cepit Carthaginis urbem.
hoc nisi fata darent, numquam fortuna tulisset.
quis te Niliaco periturum litore, Magne,
post uictas Mithridatis opes pelagusque receptum
et tris emenso meritos ex orbe triumphos,
crederet, ut corpus sepeliret naufragus ignis,
eiectaeque rogum facerent fragmenta carinae?
quis tantum mutare potest sine numine fati?
ille etiam caelo genitus caeloque receptus,
cum bene compositis uictor ciuilibus armis
iura togae regeret, totiens praedicta cauere
uulnera non potuit, toto spectante senatu
indicium dextra retinens, monitumque cruore
deleuit proprio, possent ut uincere fata.
quid numerem euersas urbis regumque ruinas
inque rogo Croesum Priamumque in litore truncum,
cui nec Troia rogus? quid Xerxen maius et ipso
naufragium pelago? quid capto sanguine regem
Romanis positum? raptosque ex ignibus ignis
cedentemque uiro flammam, qui templa ferebat?
quot subitae ueniunt ualidorum in corpora mortes
seque ipsae rursus fugiunt errantque per ignis?
ex ipsis quidam elati rediere sepulcris;
atque his uita duplex. illis uix contigit una.
ecce leuis perimit morbus grauiorque remittit,
succumbit sorti ratio, ui uincitur usus;
cura nocet, cessare iuuat, mora saepe malorum
dat pausas, laeduntque cibi, parcuntque uenena.
degenerant nati patribus uincuntque parentes
ingeniumque suum retinent; transitque per illum,
ex illo fortuna uenit. furit alter amore
et pontum transnare potest et uertere Troiam;
alterius frons est scribendis legibus apta.
ecce patrem nati perimunt, natosque parentes,
mutuaque armati coeunt in uulnera fratres.
non nostrum hoc bellum est; coguntur tanta moueri
inque suas ferri poenas lacerandaque membra.
quod Decios non omne tulit, non omne Camillos
tempus et inuicta deuictum mente Catonem,
materies in rem superat, sed lege repugnat.
quin nec paupertas breuiores excipit annos,
nec sunt inmensis opibus uenalia fata;
sed rapit ex tecto funus fortuna superbo
indicitque rogum summis statuitque sepulcrum.
quantum est hoc regnum, quod regibus imperat ipsis!
quin etiam infelix uirtus et noxia felix,
et male consultis pretium est, prudentia fallit,
nec fortuna probat causas sequiturque merentis,
sed uaga per cunctos nullo discrimine fertur.
scilicet est aliud, quod nos cogatque regatque,
maius et in proprias ducat mortalia leges
attribuatque suos ex se nascentibus annos
fortunaeque uices; permiscet saepe ferarum
corpora cum membris hominum; non seminis ille
partus erit: quid enim nobis commune ferisque?
quisue in portenti noxam peccarit adulter?
astra nouant formas, caelumque interserit ora.
denique si non est fati, cur traditur, ordo,
cunctaque temporibus certis uentura canuntur?
nec tamen haec ratio facinus defendere pergit
uirtutemue suis fraudare in praemia donis.
nam neque mortiferas quisquam magis oderit herbas,
quod non arbitrio ueniunt, sed semine certo;
gratia nec leuior tribuetur dulcibus escis
quod natura dedit fruges, non ulla uoluntas.
sic hominum meritis tanto fit gloria maior,
quod caelo gaudente uenit; rursusque nocentis
oderimus magis in culpam poenasque creatos.
nec refert, scelus unde cadat; scelus esse fatendum.
hoc quoque fatale est, sic ipsum expendere fatum.
_203. Macrocosm and Microcosm_
SED quid iam tenui prodest ratione nitentem
scrutari mundum, si mens sua cuique repugnat,
spemque timor tollit prohibetque a limine caeli?
condit enim quicquid uasto natura recessu
mortalisque fugit uisus et pectora nostra;
nec prodesse potest, quod fatis cuncta reguntur,
cum fatum nulla possit ratione uideri.
quid iuuat in semet sua per conuicia ferri
et fraudare bonis, quae nec deus inuidet ipse,
quosque dedit natura oculos deponere mentis?
perspicimus caelum; cur non et munera caeli?
inque ipsos penitus mundi descendere census
seminibusque suis tantam componere molem
et partum caeli sua per nutricia ferre
extremumque sequi pontum terraeque subire
pendentis tractus et toto uiuere in orbe,
quanta et pars superest, rationem ducere nostis.
iam nusquam natura latet; peruidimus omnem
et capto potimur mundo nostrumque parentem
pars sua perspicimus, genitique accedimus astris.
an dubium est, habitare deum sub pectore nostro,
in caelumque redire animas caeloque uenire?
utque sit ex omni constructus corpore mundus,
aëris atque ignis summi terraeque marisque,
spiritus at totum ratioque infusa gubernet,
sic esse in nobis terrenae corpora sortis
sanguineis animis, animum, qui iuncta gubernat,
dis pensatque hominem? quid mirum, noscere mundum
si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis,
exemplumque dei quisque est in imagine parua?
an cuiquam genitos, nisi caelo, credere fas est
esse homines? proiecta iacent animalia cuncta
in terra uel mersa uadis uel in aëre pendent;
omnibus una quies, uenter censusque per artus,
et quia consilium non est, et lingua remissa.
unius inspectus rerum uiresque loquendi
ingeniumque capax; uariasque educitur artis
hic partus, qui cuncta regit: secessit in urbis,
edomuit terram ad fruges, animalia cepit
imposuitque uiam ponto, stetit unus in arcem
erectus capitis uictorque ad sidera mittit
sidereos oculos propiusque adspectat Olympum
inquiritque Iouem; nec sola fronte deorum
contentus manet, et caelum scrutatur in aluo
cognatumque sequens corpus se quaerit in astris.
huic in tanta fidem petimus, quam saepe uolucres
accipiunt trepidaeque boum sub pectore fibrae.
an minus est sacris rationem ducere signis,
quam pecudum mortis auiumque attendere cantus?
atque adeo faciem caeli non inuidet orbi
ipse deus uultusque suos corpusque recludit
uoluendo semper seque ipsum inculcat et offert,
ut bene cognosci possit doceatque uidentis,
qualis eat, cogatque suas attendere leges.
ipse uocat nostros animos ad sidera mundus
nec patitur, quia non condit, sua iura latere.
quis putet esse nefas nosci, quod cernere fas est?
nec contemne tuas quasi paruo in corpore uires;
quod ualet, immensum est. sic auri pondera parui
exsuperant pretio numerosos aeris aceruos.
sic adamas, punctum lapidis, pretiosior auro est.
paruula sic totum peruisit pupula caelum,
sic animi sedes tenui sub corde locata
per totum angusto regnat de limite corpus.
materiae ne quaere modum, sed perspice uiris,
quas ratio, non pondus habet. ratio omnia uincit.
_204. Andromeda_
ANDROMEDAE sequitur sidus, quae piscibus ortis
bis sex in partis caelo uenit aurea dextro.
hanc quondam poenae dirorum culpa parentum
prodidit, infestus totis cum finibus omnis
incubuit pontus: timuit nauifraga tellus,
et quod erat regnum, pelagus fuit; una malorum
proposita est merces: uesano dedere ponto
Andromedan, teneros ut belua manderet artus.
hic Hymenaeus erat, solataque publica damna
priuatis; lacrimans ornatur uictima poenae
induiturque sinus non haec ad uota paratos,
uirginis et uiuae rapitur sine funere funus.
ac simul infesti uentum est ad litora ponti,
mollia per duras panduntur bracchia cautis;
adstrinxere pedes scopulis, iniectaque uincla,
et cruce uirginea moritura puella pependit.
seruatur tamen in poena uultusque pudorque;
supplicia ipsa decent; niuea ceruice reclinis
molliter ipsa suae custos est casta figurae.
defluxere sinus umeris, fugitque lacertos
uestis, et effusi scapulis haesere capilli.
te circum Alcyones pennis planxere uolantes
fleueruntque tuos miserando carmine casus
et tibi contextas umbram fecere per alas.
ad tua sustinuit fluctus spectacula pontus
assuetasque sibi desiit perfundere ripas.
extulit et liquido Nereis ab aequore uultum
et casus miserata tuos plorauit et annos.
ipsa leui flatu refouens pendentia membra
Aura per extremas resonauit flebile rupis.
tandem Gorgonei uictorem Persea monstri
felix illa dies redeuntem ad litora duxit.
isque ubi pendentem uidit de rupe puellam,
deriguit facie, quam non stupefecerat hostis,
uixque manu spolium tenuit, uictorque Medusae
uictus in Andromedast. iam cautibus inuidet ipsis
felicisque uocat teneant quae membra catenas.
et postquam poenae causam cognouit ab ipsa,
destinat in thalamos per bellum uadere ponti,
altera si Gorgo ueniat, non territus ille.
concitat aërios cursus flentisque parentis
promissu uitae recreat pactusque maritam
ad litus remeat. grauidus iam surgere pontus
coeperat, ac longo fugiebant agmine fluctus
impellentis onus monstri. caput eminet undas
scindentis, pelagusque uomit (circumsonat aequor
dentibus), inque ipso rapidum mare nauigat ore.
hinc uasti surgunt immensis torquibus orbes,
tergaque consumunt pelagus; sonat undique Phorcys,
atque ipsi metuunt montes scopulique ruentem.
infelix uirgo, quamuis sub uindice tanto,
quae tua tunc fuerat facies? quas fugit in auras
spiritus? ut toto caruerunt sanguine membra,
cum tua fata cauis e rupibus ipsa uideres
adnantemque tibi poenam pelagusque ferentem,
quantula praeda maris quanti! sed subuolat alis
Perseus et caelo pendens iaculatur in hostem
Gorgoneo tinctum defigens sanguine ferrum.
illa subit contra uersamque a gurgite frontem
erigit et tortis innitens orbibus alte
emicat ac toto sublimis corpore fertur.
sed quantum illa subit semet iaculata profundo,
in tantum reuolat laxumque per aethera ludit
Perseus et ceti subeuntis uerberat ora.
nec cedit tamen illa uiro, sed saeuit in auras
morsibus, et uani crepitant sine uulnere dentes;
efflat et in caelum pelagus mergitque uolantem
sanguineis undis pontumque exstillat in astra.
spectabat pugnam pugnandi causa puella;
iamque oblita sui metuit pro uindice tali
suspirans animoque magis quam corpore pendet.
tandem confossis subsedit belua membris
plena maris, summas iterum nec nauigat undas
sed magnum uasto contexit corpore pontum,
tunc quoque terribilis nec uirginis ore uidenda.
perfundit liquido Perseus in marmore corpus
maior et ex undis ad cautis peruolat altas
soluitque haerentem uinclis de rupe puellam
desponsam pugna, nupturam dote mariti.
hic dedit Andromedae caelum stellasque sacrauit,
mercedem tanti belli, quo concidit ipsa
Gorgone non leuius monstrum, pelagusque leuauit.
quisquis in Andromedae surgentis tempora ponto
nascitur, inmitis ueniet poenaeque minister
carceris et duri custos, quo stante superbe
prostratae iaceant miserorum in limine matres,
pernoctesque patres cupiant extrema suorum
oscula et in proprias animam transferre medullas;
carnificisque uenit mortem uendentis imago
accensosque rogos et strictam saepe securem.
supplicium uectigal erit; qui denique posset
pendentem ex scopulis ipsam spectare puellam;
uinctorum dominus sociusque in parte catenae;
interdum poenis innoxia corpora seruat.
ALBINOVANVS PEDO
fl. 16 A. D.
_205. 'Over the Seas our Galleys went_
IAM pridem post terga diem solemque relictum
iamque uident noti se extorres finibus orbis
per non concessas audaces ire tenebras
Vesperis ad metas extremaque litora mundi:
nunc illum, pigris inmania monstra sub undis
qui ferat, oceanum, qui saeuas undique pistris
aequoreasque canis, ratibus consurgere prensis.
accumulat fragor ipse metus: iam sidere limo
nauigia et rapido desertam flumine classem
seque feris credunt per inertia fata marinis
quam non felici laniandos sorte relinqui.
atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
aera pugnaci luctatus rumpere uisu,
ut nihil erepto ualuit dinoscere mundo,
obstructo talis effundit pectore uoces:
'quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
ultima perpetuis claudit natura tenebris.
anne alio positas ultra sub cardine gentis
atque alium proris intactum quaerimus orbem?
di reuocant rerumque uetant cognoscere finem
mortalis oculos. aliena quid aequora remis
et sacras uiolamus aquas diuumque quietas
turbamus sedes? '
P. OVIDIVS NASO
43 B. C. -18 A. D.
_206. His Autobiography_
ILLE ego qui fuerim, tenerorum lusor amorum,
quem legis, ut noris, accipe, Posteritas.
Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
milia qui nouies distat ab Vrbe decem.
editus hic ego sum; nec non ut tempora noris,
cum cecidit fato consul uterque pari.
siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres,
non modo fortunae munere factus eques.
nec stirps prima fui; genito sum fratre creatus,
qui tribus ante quater mensibus ortus erat.
Lucifer amborum natalibus affuit idem;
una celebrata est per duo liba dies:
haec est armiferae festis de quinque Mineruae,
quae fieri pugna prima cruenta solet.
protinus excolimur teneri, curaque parentis
imus ad insignis Vrbis ab arte uiros.
frater ad eloquium uiridi tendebat ab aeuo,
fortia uerbosi natus ad arma fori;
at mihi iam puero caelestia sacra placebant,
inque suum furtim Musa trahebat opus.
saepe pater dixit 'Studium quid inutile temptas?
Maeonides nullas ipse reliquit opes. '
motus eram dictis, totoque Helicone relicto
scribere temptabam uerba soluta modis.
sponte sua carmen numeros ueniebat ad aptos,
et quod temptabam scribere, uersus erat.
interea tacito passu labentibus annis
liberior fratri sumpta mihique toga est,
induiturque umeris cum lato purpura clauo,
et studium nobis, quod fuit ante, manet.
iamque decem uitae frater geminauerat annos
cum perit, et coepi parte carere mei.
cepimus et tenerae primos aetatis honores,
eque uiris quondam pars tribus una fui.
curia restabat. claui mensura coacta est:
maius erat nostris uiribus illud onus.
nec patiens corpus, nec mens fuit apta labori,
sollicitaeque fugax ambitionis eram,
et petere Aoniae suadebant tuta sorores
otia, iudicio semper amata meo.
temporis illius colui fouique poetas,
quotque aderant uates, rebar adesse deos.
saepe suas uolucres legit mihi grandior aeuo,
quaeque nocet serpens, quae iuuat herba, Macer.
saepe suos solitus recitare Propertius ignis
iure sodalitii, quo mihi iunctus erat.
Ponticus heroo, Bassus quoque clarus iambis
dulcia conuictus membra fuere mei;
et tenuit nostras numerosus Horatius auris,
dum ferit Ausonia carmina culta lyra.
Vergilium uidi tantum; nec amara Tibullo
tempus amicitiae fata dedere meae.
successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi:
quartus ab his serie temporis ipse fui.
utque ego maiores, sic me coluere minores,
notaque non tarde facta Thalia mea est.
carmina cum primum populo iuuenalia legi,
barba resecta mihi bisue semelue fuit.
mouerat ingenium totam cantata per Vrbem
nomine non uero dicta Corinna mihi.
multa quidem scripsi, sed quae uitiosa putaui
emendaturis ignibus ipse dedi.
tunc quoque, cum fugerem, quaedam placitura cremaui,
iratus studio carminibusque meis.
molle Cupidineis nec inexpugnabile telis
cor mihi, quodque leuis causa moueret, erat.
cum tamen hic essem, minimoque accenderer igni,
nomine sub nostro fabula nulla fuit.
paene mihi puero nec digna nec utilis uxor
est data, quae tempus per breue nupta fuit.
illi successit, quamuis sine crimine coniunx,
non tamen in nostro firma futura toro.
ultima, quae mecum seros permansit in annos,
sustinuit coniunx exsulis esse uiri.
filia me mea bis prima fecunda iuuenta,
sed non ex uno coniuge, fecit auum.
et iam complerat genitor sua fata, nouemque
addiderat lustris altera lustra nouem.
non aliter fleui quam me fleturus ademptum
ille fuit. matri proxima iusta tuli.
felices ambo tempestiueque sepulti,
ante diem poenae quod periere meae!
me quoque felicem, quod non uiuentibus illis
sum miser, et de me quod doluere nihil!
si tamen exstinctis aliquid nisi nomina restant,
et gracilis structos effugit umbra rogos:
fama, parentales, si uos mea contigit, umbrae,
et sunt in Stygio crimina nostra foro:
scite, precor, causam--nec uos mihi fallere fas est--
errorem iussae, non scelus, esse fugae.
manibus hoc satis est. ad uos, studiosa, reuertor,
pectora, quae uitae quaeritis acta meae.
iam mihi canities pulsis melioribus annis
uenerat, antiquas miscueratque comas,
postque meos ortus Pisaea uinctus oliua
abstulerat decies praemia uictor eques,
cum maris Euxini positos ad laeua Tomitas
quaerere me laesi principis ira iubet.
causa meae cunctis nimium quoque nota ruinae
indicio non est testificanda meo.
quid referam comitumque nefas famulosque nocentis?
ipsa multa tuli non leuiora fuga.
indignata malis mens est succumbere, seque
praestitit inuictam, uiribus usa suis;
oblitusque mei ductaeque per otia uitae
insolita cepi temporis arma manu.
totque tuli casus pelago terraque quot inter
occultum stellae conspicuumque polum.
tacta mihi tandem longis erroribus acto
iuncta pharetratis Sarmatis ora Getis.
hic ego finitimis quamuis circumsoner armis,
tristia, quo possum, carmine fata leuo.
quod quamuis nemo est, cuius referatur ad auris,
sic tamen absumo decipioque diem.
ergo quod uiuo, durisque laboribus obsto,
nec me sollicitae taedia lucis habent,
gratia, Musa, tibi! nam tu solacia praebes,
tu curae requies, tu medicina uenis.
tu dux et comes es; tu nos abducis ab Histro,
in medioque mihi das Helicone locum;
tu mihi, quod rarum est, uiuo sublime dedisti
nomen, ab exsequiis quod dare fama solet.
nec, qui detrectat praesentia, Liuor iniquo
ullum de nostris dente momordit opus.
nam tulerint magnos cum saecula nostra poetas,
non fuit ingenio fama maligna meo,
cumque ego praeponam multos mihi, non minor illis
dicor et in toto plurimus orbe legor.
siquid habent igitur uatum praesagia ueri,
protinus ut moriar, non ero, terra, tuus.
siue fauore tuli, siue hanc ego carmine famam,
iure tibi gratis, candide lector, ago.
_207. Epic and Love Elegy_
_i_
ARMA graui numero uiolentaque bella parabam
edere, materia conueniente modis;
par erat inferior uersus: risisse Cupido
dicitur atque unum surripuisse pedem.
'quis tibi, saeue puer, dedit hoc in carmina iuris?
Pieridum uates, non tua turba sumus.
quid, si praeripiat flauae Venus arma Mineruae,
uentilet accensas flaua Minerua faces?
quis probet in siluis Cererem regnare iugosis,
lege pharetratae uirginis arua coli?
crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum
instruat, Aoniam Marte mouente lyram?
sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna:
cur opus adfectas, ambitiose, nouum?
an, quod ubique, tuumst? tua sunt Heliconia tempe?
uix etiam Phoebo iam lyra tuta suast?
cum bene surrexit uersu noua pagina primo,
attenuat neruos proximus ille meos;
nec mihi materiast numeris leuioribus apta,
aut puer aut longas compta puella comas. '
questus eram, pharetra cum protinus ille soluta
legit in exitium spicula facta meum
lunauitque genu sinuosum fortiter arcum
'quod' que 'canas, uates, accipe' dixit 'opus! '
me miserum! certas habuit puer ille sagittas:
uror, et in uacuo pectore regnat Amor.
sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:
ferrea cum uestris bella ualete modis!
cingere litorea flauentia tempora myrto,
Musa, per undenos emodulanda pedes!
_ii_
CARMEN ad iratum dum tu perducis Achillen
primaque iuratis induis arma uiris,
nos, Macer, ignaua Veneris cessamus in umbra,
et tener ausuros grandia frangit Amor.
saepe meae 'tandem' dixi 'discede' puellae:
in gremio sedit protinus illa meo;
saepe 'pudet' dixi: lacrimis uix illa retentis
'me miseram, iam te' dixit 'amare pudet? '
inplicuitque suos circum mea colla lacertos
et, quae me perdunt, oscula mille dedit.
uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis,
resque domi gestas et mea bella cano.
sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra
creuit, et huic operi quamlibet aptus eram:
risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos
sceptraque priuata tam cito sumpta manu;
hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,
deque cothurnato uate triumphat Amor.
quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris,
(ei mihi! praeceptis urgeor ipse meis)
aut, quod Penelopes uerbis reddatur Vlixi,
scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,
quod Paris et Macareus et quod male gratus Iaso
Hippolytique parens Hippolytusque legant,
quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem
dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus
scriptaque diuersis rettulit ille locis!
candida Penelope signum cognouit Vlixis,
legit ab Hyppolyto scripta nouerca suo;
iam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,
quodque legat Phyllis, si modo uiuit, adest;
tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera uenit;
det uotam Phoebo Lesbis amata lyram.
nec tibi, qua tutum uati, Macer, arma canenti
aureus in medio Marte tacetur Amor:
at Paris est illic et adultera, nobile crimen,
et comes exstincto Laudamia uiro.
si bene te noui, non bella libentius istis
dicis et a uestris in mea castra uenis.
_208. Tragedy and Love Elegy_
STAT uetus et multos incaedua silua per annos:
credibilest illi numen inesse loco;
fons sacer in medio speluncaque pumice pendens,
et latere ex omni dulce queruntur aues.
hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris,
et mea quod, quaero, Musa moueret opus,
uenit odoratos Elegea nexa capillos,
et, puto, pes illi longior alter erat:
forma decens, uestis tenuissima, uultus amantis;
et pedibus uitium causa decoris erat.
uenit et ingenti uiolenta Tragoedia passu
(fronte comae torua, palla iacebat humi;
laeua manus sceptrum late regale mouebat,
Lydius alta pedum uincla cothurnus erat)
et prior 'ecquis erit' dixit 'tibi finis amandi,
o argumenti lente poeta tui?
nequitiam uinosa tuam conuiuia narrant,
narrant in multas conpita secta uias.
saepe aliquis digito uatem designat euntem,
atque ait "hic hic est, quem ferus urit Amor. "
fabula, nec sentis, tota iactaris in Vrbe,
dum tua praeterito facta pudore refers.
tempus erat thyrso pulsum grauiore moueri;
cessatum satis est: incipe maius opus!
materia premis ingenium; cane facta uirorum:
"haec animo" dices "area facta meost".
quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,
primaque per numeros acta iuuenta suos;
nunc habeam per te Romana Tragoedia nomen!
inplebit reges spiritus iste meos. '
hactenus, et mouit pictis innixa cothurnis
densum caesarie terque quaterque caput.
altera, si memini, limis subrisit ocellis;
(fallor, an in dextra myrtea uirga fuit? )
'quid grauibus uerbis, animosa Tragoedia,' dixit
'me premis? an numquam non grauis esse potes?
inparibus tamen es numeris dignata moueri,
in me pugnasti uersibus usa meis.
non ego contulerim sublimia carmina nostris:
obruit exiguas regia uestra foris.
sum leuis et mecum leuis est, mea cura, Cupido:
non sum materia fortior ipsa mea;
rustica sit sine me lasciui mater Amoris:
huic ego proueni lena comesque deae;
quam tu non poteris duro reserare cothurno,
haec est blanditiis ianua laxa meis;
et tamen emerui plus, quam tu, posse, ferendo
multa supercilio non patienda tuo.
per me decepto didicit custode Corinna
liminis adstricti sollicitare fidem
delabique toro tunica uelata soluta
atque inpercussos nocte mouere pedes.
uel quotiens foribus ceris incisa pependi
non uerita a populo praetereunte legi;
quin ego me memini, dum custos saeuus abiret,
ancillae missam delituisse sinu;
quid, cum me munus natali mittis, at illa
rumpit et adposita uerba retersit aqua?
prima tuae moui felicia semina mentis:
munus habes, quod te iam petit ista, meum. '
desierat: coepi 'per uos utramque rogamus,
in uacuas auris uerba timentis eant.
altera me sceptro decoras altoque cothurno:
iam nunc contacto magnus in ore sonus;
altera das nostro uicturum nomen amori:
ergo ades et longis uersibus adde breuis!
exiguum uati concede, Tragoedia, tempus:
tu labor aeternus; quod petit illa, breuest. '
mota dedit ueniam: teneri properentur Amores,
dum uacat; a tergo grandius urguet opus.
_209. Love and War_
_i_
MILITAT omnis amans, et habet sua castra Cupido:
Attice, crede mihi, militat omnis amans.
quae bellost habilis, Veneri quoque conuenit aetas:
turpe senex miles, turpe senilis amor;
quos petiere duces annos in milite forti,
hos petit in socio bella puella uiro;
peruigilant ambo; terra requiescit uterque:
ille foris dominae seruat, at ille ducis;
militis officium longast uia: mitte puellam,
strenuus exempto fine sequetur amans;
ibit in aduersos montis duplicataque nimbo
flumina, congestas exteret ille niuis,
nec freta pressurus tumidos causabitur Euros
aptaque uerrendis sidera quaeret aquis.
quis nisi uel miles uel amans et frigora noctis
et denso mixtas perferet imbre niuis?
mittitur infestos alter speculator in hostis,
in riuale oculos alter, ut hoste, tenet.
ille grauis urbis, hic durae limen amicae
obsidet; hic portas frangit, at ille foris.
saepe soporatos inuadere profuit hostis
caedere et armata uulgus inerme manu;
sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi,
et dominum capti deseruistis equi;
saepe maritorum somnis utuntur amantes,
et sua sopitis hostibus arma mouent.
custodum transire manus uigilumque cateruas
militis et miseri semper amantis opus.
Mars dubius nec certa Venus: uictique resurgunt,
quosque neges umquam posse iacere, cadunt.
ergo desidiam quicumque uocabat amorem,
desinat: ingeniist experientis amor.
ardet in abducta Briseide magnus Achilles:
dum licet, Argiuas frangite, Troes, opes!
Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,
et, galeam capiti quae daret, uxor erat.
summa ducum, Atrides, uisa Priameide fertur
Maenadis effusis obstipuisse comis;
Mars quoque deprensus fabrilia uincula sensit:
notior in caelo fabula nulla fuit.
ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus;
mollierant animos lectus et umbra meos;
inpulit ignauum formosae cura puellae
iussit et in castris aera merere suis;
inde uides agilem nocturnaque bella gerentem.
qui nolet fieri desidiosus, amet!
_ii_
ITE triumphales circum mea tempora laurus!
uicimus; in nostrost, ecce, Corinna sinu,
quam uir, quam custos, quam ianua firma, tot hostes
seruabant, ne qua posset ab arte capi.
haec est praecipuo uictoria digna triumpho,
in qua, quaecumquest, sanguine praeda caret.
non humiles muri, non paruis oppida fossis
cincta, sed est ductu capta puella meo.
Pergama cum caderent bello superata bilustri,
ex tot in Atrides pars quota laudis erat?
at mea sepositast et ab omni milite dissors
gloria, nec titulum muneris alter habet:
me duce ad hanc uoti finem, me milite ueni;
ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.
nec casum fortuna meis inmiscuit actis:
huc ades, o cura parte Triumphe mea!
nec bellist noua causa mei: nisi rapta fuisset
Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret;
femina siluestris Lapithas populumque biformem
turpiter adposito uertit in arma mero;
femina Troianos iterum noua bella mouere
inpulit in regno, iuste Latine, tuo;
femina Romanis etiamnunc Vrbe recenti
inmisit soceros armaque saeua dedit.
uidi ego pro niuea pugnantis coniuge tauros:
spectatrix animos ipsa iuuenca dabat.
me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido
iussit militiae signa mouere suae.
_210. The Captive of Love_
ESSE quid hoc dicam, quod tam mihi dura uidentur
strata, neque in lecto pallia nostra sedent,
et uacuus somno noctem, quam longa, peregi,
lassaque uersati corporis ossa dolent?
nam, puto, sentirem, siquo temptarer amore.
an subit et tecta callidus arte nocet?
sic erat; haeserunt tenues in corde sagittae,
et possessa ferus pectora uersat Amor.
cedimus an subitum luctando accendimus ignem?
cedamus! leue fit, quod bene fertur, onus;
uidi ego iactatas mota face crescere flammas
et uidi nullo concutiente mori;
uerbera plura ferunt, quam quos iuuat usus aratri,
detractant prensi dum iuga prima boues;
asper equus duris contunditur ora lupatis,
frena minus sentit, quisquis ad arma facit.
acrius inuitos multoque ferocius urget,
quam qui seruitium ferre fatentur, Amor.
en ego confiteor: tua sum noua praeda, Cupido:
porrigimus uictas ad tua iura manus.
nil opus est bello: ueniam pacemque rogamus,
nec tibi laus armis uictus inermis ero.
necte comam myrto, maternas iunge columbas!
qui deceat, currum uitricus ipse dabit,
inque dato curru, populo clamante triumphum,
stabis et adiunctas arte mouebis auis;
ducentur capti iuuenes captaeque puellae:
haec tibi magnificus pompa triumphus erit.
ipse ego, praeda recens, factum modo uulnus habebo
et noua captiua uincula mente feram;
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis
et Pudor et castris quidquid Amoris obest.
omnia te metuent, ad te sua bracchia tendens
uulgus 'io' magna uoce 'triumphe' canet.
Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,
adsidue partis turba secuta tuas:
his tu militibus superas hominesque deosque,
haec tibi si demas commoda, nudus eris.
laeta triumphanti de summo mater Olympo
plaudet et adpositas sparget in ora rosas,
tu pinnas gemma, gemma uariante capillos
ibis in auratis aureus ipse rotis.
tunc quoque non paucos, si te bene nouimus, ures,
tunc quoque praeteriens uulnera multa dabis;
non possunt, licet ipse uelis, cessare sagittae,
feruida uicino flamma uapore nocet.
talis erat domita Bacchus Gangetide terra:
tu grauis alitibus, tigribus ille fuit.
ergo ego cum possim sacri pars esse triumphi,
parce tuas in me perdere, uictor, opes!
adspice cognati felicia Caesaris arma:
qua uicit, uictos protegit ille manu.
_211. Love and Song_
IVSTA precor: quae me nuper praedata puellast,
aut amet aut faciat, cur ego semper amem!
a, nimium uolui! tantum patiatur amari:
audierit nostras tot Cytherea preces!
accipe, per longos tibi qui deseruiat annos,
accipe, qui pura norit amare fide!
si me non ueterum commendant magna parentum
nomina, si nostri sanguinis auctor eques,
nec meus innumeris renouatur campus aratris,
temperat et sumptus parcus uterque parens:
at Phoebus comitesque nouem uitisque repertor
hinc faciunt, at me qui tibi donat, Amor,
at nulli cessura fides, sine crimine mores
nudaque simplicitas purpureusque pudor.
non mihi mille placent, non sum desultor amoris:
tu mihi, siqua fides, cura perennis eris;
tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,
uiuere contingat, te moriente mori;
te mihi materiem felicem in carmina praebe:
prouenient causa carmina digna sua.
carmine nomen habent exterrita cornibus Io
et quam fluminea lusit adulter aue
quaeque super pontum simulato uecta iuuenco
uirginea tenuit cornua uara manu:
nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,
iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.
_212. Cruel Dawn_
IAM super oceanum uenit a seniore marito
flaua pruinoso quae uehit axe diem.
quo properas, Aurora? mane! sic Memnonis umbris
annua sollemni caede parentet auis!
nunc iuuat in teneris dominae iacuisse lacertis;
si quando, lateri nunc bene iuncta meost.
nunc etiam somni pingues et frigidus aer,
et liquidum tenui gutture cantat auis.
quo properas, ingrata uiris, ingrata puellis?
roscida purpurea supprime lora manu!
ante tuos ortus melius sua sidera seruat
nauita nec media nescius errat aqua;
te surgit quamuis lassus ueniente uiator,
et miles saeuas aptat ad arma manus;
prima bidente uides oneratos arua colentis,
prima uocas tardos sub iuga panda boues;
tu pueros somno fraudas tradisque magistris,
ut subeant tenerae uerbera saeua manus,
atque eadem sponsum inuitos ante atria mittis,
unius ut uerbi grandia damna ferant;
nec tu consulto, nec tu iucunda diserto:
cogitur ad litis surgere uterque nouas;
tu, cum feminei possint cessare labores,
lanificam reuocas ad sua pensa manum.
omnia perpeterer; sed surgere mane puellas,
quis, nisi cui non est ulla puella, ferat?
optaui quotiens, ne Nox tibi cedere uellet,
ne fugerent uultus sidera mota tuos;
optaui quotiens, aut uentus frangeret axem,
aut caderet spissa nube retentus equus!
inuida, quo properas? quod erat tibi filius ater,
materni fuerit pectoris ille color?
Tithono uellem de te narrare liceret;
femina non caelo turpior ulla foret;
illum dum refugis, longo quia grandior aeuo,
surgis ad inuisas a sene mane rotas;
at si, quem mauis, Cephalum conplexa teneres,
clamares: 'lente currite, Noctis equi! '
cur ego plectar amans, si uir tibi marcet ab annis?
num me nupsisti conciliante seni?
adspice, quot somnos iuueni donant amato
Luna! neque illius forma secunda tuae.
ipse deum genitor, ne te tam saepe uideret,
commisit noctis in sua uota duas.
iurgia finieram; scires audisse: rubebat;
nec tamen adsueto tardius orta dies.
_213. The Loves of Rivers_
AMNIS harundinibus limosas obsite ripas,
ad dominam propero: siste parumper aquas!
nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis actu
concaua traiecto cumba rudente uehat.
paruus eras, memini, nec te transire refugi,
summaque uix talos contigit unda meos;
nunc ruis adposito niuibus de monte solutis
et turpi crassas gurgite uoluis aquas.
quid properasse iuuat, quid parca dedisse quieti
tempora, quid nocti conseruisse diem,
si tamen his standumst, si non datur artibus ullis
ulterior nostro ripa premenda pedi?
nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,
terribili densum cum tulit angue caput,
nunc opto currum, de quo Cerealia primum
semina uenerunt in rude missa solum.
prodigiosa loquor, ueterum mendacia uatum,
nec tulit haec umquam nec feret ulla dies;
tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
(sic aeternus eas! ) labere fine tuo!
non eris inuidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
si dicar per te forte retentus amans.
flumina deberent iuuenes in amore iuuare;
flumina senserunt ipsa quid esset amor:
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
dicitur et gelidis incaluisse uadis;
nondum Troia fuit lustris obsessa duobus,
cum rapuit uultus, Xanthe, Neaera tuos.
quid? non Alpheon diuersis currere terris
uirginis Arcadiae certus adegit amor?
te quoque promissam Xutho, Peneie, Creusam
Phthiotum terris occuluisse ferunt.
quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,
natarum Thebe quinque futura parens?
cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,
Herculis irata fracta querere manu:
nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,
una tamen tanti Deianira fuit.
ille fluens diues septena per ostia Nilus,
qui patriam tantae tam bene celat aquae,
fertur in Euanthe collectam Inopide flammam
uincere gurgitibus non potuisse suis;
siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,
cedere iussit aquam: iussa recessit aqua.
nec te praetereo, qui per caua saxa uolutans
Tiburis Argei pomifera arua rigas,
Ilia cui placuit, quamuis erat horrida cultu,
ungue notata comas, ungue notata genas:
illa gemens patruique nefas delictaque Martis
errabat nudo per loca sola pede;
hanc Anien rapidis animosus uidit ab undis
glaucaque de mediis sustulit ora uadis
atque ita 'quid nostras' dixit 'teris anxia ripas,
Ilia, ab Idaeo Laumedonte genus?
quo cultus abiere tui? quid sola uagaris,
uitta nec euinctas inpedit alba comas?
quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos
pectoraque insana plangis aperta manu?
ille habet et silices et uiuum in pectore ferrum,
qui tenero lacrimas lentus in ore uidet.
Ilia, pone metus! tibi regia nostra patebit,
teque colent amnes: Ilia, pone metus!
tu centum aut pluris inter dominabere nymphas:
nam centum aut plures flumina nostra tenent;
ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago:
munera promissis uberiora feres. '
dixerat; illa oculos in humum deiecta modestos
spargebat teneros flebilis imbre sinus;
ter molita fugam ter ad altas restitit undas
currendi uiris eripiente metu;
sera tamen scindens inimico pollice crinem
edidit indignos ore tremente sonos:
'o utinam mea lecta forent patrioque sepulcro
condita, cum poterant uirginis ossa legi!
cur, modo Vestalis, taedas inuitor ad ullas
turpis et Iliacis infitianda focis?
quid moror et digitis designor adultera uulgi?
desint famosus quae notet ora pudor! '
hactenus, et uestem tumidis praetendit ocellis
atque ita se in rapidas perdita misit aquas:
supposuisse manus ad pectora lubricus amnis
dicitur et socii iura dedisse tori.
te quoque credibilest aliqua caluisse puella;
sed nemora et siluae crimina uestra tegunt.
dum loquor, increscis latis spatiosior undis,
nec capit admissas alueus altus aquas:
quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
quid, si legitimum flueres, si nobile flumen,
si tibi per terras maxima fama foret?
nomen habes nullum, riuis collecte caducis,
nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus;
fontis habes instar pluuiamque niuisque solutas,
quas tibi diuitias pigra ministrat hiemps;
aut lutulentus agis brumali tempore cursus,
aut premis arentem puluerulentus humum:
quis te tum potuit sitiens haurire uiator?
quis dixit grata uoce 'perennis eas'?
damnosus pecori curris, damnosior agris;
forsitan haec alios, me mea damna mouent.
huic ego uae! demens narrabam fluminum amores!
iactasse indigne nomina tanta pudet;
nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem
et potui nomen, Nile, referre tuum!
at tibi pro meritas, opto, non candide torrens,
sint rapidi soles siccaque semper hiemps!
_214. Farewell to Love-poetry_
QVAERE nouum uatem, tenerorum mater Amorum:
raditur his elegis ultima meta meis;
quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus
(nec me deliciae dedecuere meae),
siquid id est, usque a proauis uetus ordinis heres,
non modo militiae turbine factus eques.
Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo;
Paelignae dicar gloria gentis ego,
quam sua libertas ad honesta coegerat arma,
cum timuit socias anxia Roma manus.
atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi
moenia, quae campi iugera pauca tenent,
'quae tantum' dicat 'potuistis ferre poetam,
quantulacumque estis, uos ego magna uoco'.
culte puer puerique parens Amathusia culti,
aurea de campo uellite signa meo!
corniger increpuit thyrso grauiore Lyaeus:
pulsandast magnis area maior equis.
inbelles elegi, genialis Musa, ualete,
post mea mansurum fata superstes opus!
_215. The Dead Parrot_
PSITTACVS, Eois imitatrix ales ab Indis,
occidit: exsequias ite frequenter, aues;
ite, piae uolucres, et plangite pectora pinnis
et rigido teneras ungue notate genas;
horrida pro maestis lanietur pluma capillis,
pro longa resonent cornea rostra tuba!
