No More Learning

Genitabile Caelum_

HOC uide circum supraque quod complexu continet terram
solisque exortu capessit candorem, occasu nigret,
id quod nostri caelum memorant, Grai perhibent aethera:
quidquid est hoc, omnia animat format alit auget creat
sepelit recipitque in sese omnia, omniumque idem est pater,
          eadem aeque oriuntur de integro atque eodem occidunt.