fronde uirent postes,
effulgent
compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
Oxford Book of Latin Verse
quae gessere pares hinc socer, inde gener.
continuo numquam direxi carmina ductu,
quae tractim serpant: plus mihi comma placet.
fulminis in morem, quae sint miranda, citentur:
haec uere sapiet dictio, quae feriet!
ANONYMOUS
circa 60 A. D.
_249. Laus Pisonis_
SED prius emenso Titan uergetur Olympo,
quam mea tot laudes decurrere carmina possint.
felix et longa iuuenis dignissime uita
eximiumque tuae gentis decus, accipe nostram
cartulam et ut ueri complectere pignus amoris.
quod si digna tua minus est mea pagina laude,
at uoluisse sat est: animum, non carmina iacto.
tu modo laetus ades: forsan meliora canemus
et uiris dabit ipse fauor, dabit ipsa feracem
spes animum: dignare tuos aperire Penatis,
hoc solum petimus. nec enim me diuitis auri
imperiosa fames et habendi saeua libido
impulerunt, sed laudis amor. iuuat, optime, tecum
degere cumque tuis uirtutibus omne per aeuum
carminibus certare meis: sublimior ibo,
si famae mihi pandis iter, si detrahis umbram.
abdita quid prodest generosi uena metalli,
si cultore caret? quid inerti condita portu,
si ductoris eget, ratis efficit, omnia quamuis
armamenta gerat teretique fluentia malo
possit ab excusso dimittere uela rudenti?
ipse per Ausonias Aeneia carmina gentis
qui sonat, ingenti qui nomine pulsat Olympum
Maeoniumque senem Romano prouocat ore,
forsitan illius nemoris latuisset in umbra,
quod canit, et sterili tantum cantasset auena
ignotus populis, si Maecenate careret.
qui tamen haut uni patefecit limina uati
nec sua Vergilio permisit carmina soli.
Maecenas tragico quatientem pulpita gestu
erexit Varium, Maecenas alta tonantis
eruit et populis ostendit syrmata Gracchi:
carmina Romanis etiam resonantia chordis,
Ausoniamque chelyn gracilis patefecit Horati.
o decus, in totum merito uenerabilis aeuum,
Pierii tutela chori, quo praeside tuti
non umquam uates inopi timuere senectae,
quod si quis nostris precibus locus, et mea uota
si mentem subiere tuam, memorabilis olim
tu mihi Maecenas tereti cantabere uersu.
possumus aeternae nomen committere famae
si tamen hoc ulli de se promittere fas est
et deus ultor abest; superest animosa uoluntas
ipsaque nescio quid mens excellentius audet.
tu nanti protende manum: tu, Piso, latentem
exsere. nos humilis domus, at sincera, parentum
et tenuis fortuna sua caligine celat.
possumus impositis caput exonerare tenebris
et lucem spectare nouam, si quid modo laetus
annuis et nostris subscribis, candide, uotis.
est mihi, crede, meis animus constantior annis,
quamuis nunc iuuenile decus mihi pingere malas
coeperit et nondum uicesima uenerit aestas.
PETRONIVS ARBITER
20(? )-66 A. D.
_250. Thorns and Roses_
INVENIAT, quod quisque uelit: non omnibus unum est,
quod placet: hic spinas colligit, ille rosas.
_251. 'Come to me in my dreams'_
TE uigilans oculis, animo te nocte requiro,
uicta iacent solo cum mea membra toro.
uidi ego me tecum falsa sub imagine somni:
somnia tu uinces si mihi uera uenis.
_252. True Nobility_
VNA est nobilitas argumentumque coloris
ingenui, timidas non habuisse manus.
_253. Contrasts_
ILLIC alternis depugnat pontus et aer,
hic riuo tenui peruia ridet humus.
illic demersas conplorat nauita puppis,
hic pastor miti perluit amne pecus.
illic inmanis mors obuia soluit hiatus,
hic gaudet curua falce recisa Ceres.
illic inter aquas urit sitis arida fauces,
hic dea fert iuncto basia multa uiro.
nauiget et fluctus lasset mendicus Vlixes:
in terris uiuit candida Penelope!
_254. Fire and Ice_
ME niue candenti petiit modo Iulia. rebar
igne carere niuem: nix tamen ignis erat.
quid niue frigidius? nostrum tamen urere pectus
nix potuit manibus, Iulia, missa tuis.
quis locus insidiis dabitur mihi tutus amoris,
frigore concreta si latet ignis aqua?
Iulia sola potes nostras exstinguere flammas:
non niue, non glacie, sed potes igne pari.
L. VERGINIVS RVFVS
63 A. D.
_255. His Own Epitaph_
HIC situs est Rufus, pulso qui Vindice quondam
imperium adseruit non sibi, sed patriae.
P. PAPINIVS STATIVS
40-96 A. D.
_256. Lucan's Birthday_
LVCANI proprium diem frequentet
quisquis collibus Isthmiae Diones
docto pectora concitatus oestro
pendentis bibit ungulae liquorem.
ipsi quos penes est honor canendi,
uocalis citharae repertor Arcas,
et tu Bassaridum rotator Euhan,
et Paean et Hyantiae sorores
laetae purpureas nouate uittas,
crinem comite, candidamque uestem
perfundant hederae recentiores.
docti largius euagentur amnes,
et plus Aoniae uirete siluae,
et, si qua patet aut diem recepit,
sertis mollibus expleatur umbra.
centum Thespiacis odora lucis
stent altaria uictimaeque centum,
quas Dirce lauat aut alit Cithaeron.
Lucanum canimus, fauete linguis,
uestra est ista dies, fauete, Musae,
dum qui uos geminas tulit per artes,
et uinctae pede uocis et solutae,
Romani colitur chori sacerdos.
Felix heu nimis et beata tellus,
quae pronos Hyperionis meatus
summis Oceani uides in undis
stridoremque rotae cadentis audis;
quae Tritonide fertilis Athenas
unctis, Baetica, prouocas trapetis:
Lucanum potes imputare terris!
hoc plus quam Senecam dedisse mundo
aut dulcem generasse Gallionem.
attollat refluos in astra fontis
Graio nobilior Melete Baetis;
Baetim, Mantua, prouocare noli.
Natum protinus atque humum per ipsam
primo murmure dulce uagientem
blando Calliope sinu recepit.
tum primum posito remissa luctu
longos Orpheos exuit dolores
et dixit: 'puer o dicate Musis,
longaeuos cito transiture uates,
non tu flumina nec greges ferarum
nec plectro Geticas mouebis ornos,
sed septem iuga Martiumque Thybrim
et doctos equites et eloquente
cantu purpureum trahes senatum.
nocturnas alii Phrygum ruinas
et tarde reducis uias Vlixis
et puppem temerariam Mineruae
trita uatibus orbita sequantur:
tu carus Latio memorque gentis
carmen fortior exseres togatum.
ac primum teneris adhuc in annis
ludes Hectora Thessalosque currus
et supplex Priami potentis aurum,
et sedis reserabis inferorum;
ingratus Nero dulcibus theatris
et noster tibi proferetur Orpheus.
dices culminibus Remi uagantis
infandos domini nocentis ignis.
hinc castae titulum decusque Pollae
iucunda dabis adlocutione.
mox coepta generosior iuuenta
albos ossibus Italis Philippos
et Pharsalica bella detonabis,
quod fulmen ducis inter arma diui,
libertate grauem pia Catonem
et gratum popularitate Magnum.
tu Pelusiaci scelus Canopi
deflebis pius et Pharo cruenta
Pompeio dabis altius sepulcrum.
haec primo iuuenis canes sub aeuo,
ante annos Culicis Maroniani.
cedet Musa rudis ferocis Enni
et docti furor arduus Lucreti,
et qui per freta duxit Argonautas,
et qui corpora prima transfigurat.
quid maius loquar? ipsa te Latinis
Aeneis uenerabitur canentem.
Nec solum dabo carminum nitorem,
sed taedis genialibus dicabo
doctam atque ingenio tuo decoram
qualem blanda Venus daretque Iuno;
forma, simplicitate, comitate,
censu, sanguine, gratia, decore,
et uestros hymenaeon ante postis
festis cantibus ipsa personabo.
O saeuae nimium grauesque Parcae!
o numquam data longa fata summis!
cur plus, ardua, casibus patetis?
cur saeua uice magna non senescunt?
sic natum Nasamonii Tonantis
post ortus obitusque fulminatos
angusto Babylon premit sepulcro.
sic fixum Paridis manu trementis
Peliden Thetis horruit cadentem.
sic ripis ego murmurantis Hebri
non mutum caput Orpheos sequebar.
sic et tu, rabidi nefas tyranni,
iussus praecipitem subire Lethen,
dum pugnas canis arduaque uoce
das solatia grandibus sepulcris,
(o dirum scelus! o scelus! ) tacebis. '
Sic fata est leuiterque decidentis
abrasit lacrimas nitente plectro.
At tu, seu rapidum poli per axem
famae curribus arduis leuatus
qua surgunt animae potentiores,
terras despicis et sepulcra rides;
seu pacis merito nemus reclusi
felix Elysii tenes in oris,
quo Pharsalica turba congregatur,
et te nobile carmen insonantem
Pompei comitantur et Catones;
seu magna sacer et superbus umbra
noscis Tartaron et procul nocentum
audis uerbera pallidumque uisa
matris lampade respicis Neronem:
adsis lucidus et uocante Polla
unum, quaeso, diem deos silentum
exores. solet hoc patere limen
ad nuptas redeuntibus maritis.
haec te non thiasis procax dolosis
falsi numinis induit figura,
ipsum sed colit et frequentat ipsum
imis altius insitum medullis;
ac solatia uera subministrat
uultus, qui simili notatus auro
stratis praenitet incubatque somno
securae. procul hinc abite, Mortes:
haec uitae genialis est origo.
cedat luctus atrox genisque manent
iam dulces lacrimae, dolorque festus
quicquid fleuerat ante, nunc adoret.
_257. On the Death of a Favourite Parrot_
PSITTACE dux uolucrum, domini facunda uoluptas,
humanae sollers imitator psittace linguae,
quis tua tam subito praeclusit murmura fato?
hesternas, miserande, dapes moriturus inisti
nobiscum, et gratae carpentem munera mensae
errantemque toris mediae plus tempore noctis
uidimus. affatus etiam meditataque uerba
reddideras. at nunc aeterna silentia Lethes
ille canorus habes. cedat Phaethontia uulgi
fabula: non soli celebrant sua funera cygni.
A tibi quanta domus rutila testudine fulgens,
conexusque ebori uirgarum argenteus ordo,
argutumque tuo stridentia limina cornu!
heu querulae iam sponte fores! uacat ille beatus
carcer, et angusti nusquam conuicia tecti!
Huc doctae stipentur aues quis nobile fandi
ius natura dedit: plangat Phoebeius ales,
auditasque memor penitus dimittere uoces
sturnus, et Aonio uersae certamine picae,
quique refert iungens iterata uocabula perdix,
et quae Bistonio queritur soror orba cubili.
ferte simul gemitus cognataque ducite flammis
funera, et hoc cunctae miserandum addiscite carmen:
'occidit aeriae celeberrima gloria gentis
psittacus, ille plagae uiridis regnator Eoae;
quem non gemmata uolucris Iunonia cauda
uinceret aspectu, gelidi non Phasidis ales,
nec quas humenti Numidae rapuere sub austro. '
Ille salutator regum nomenque locutus
Caesareum et queruli quondam uice functus amici,
nunc conuiua leuis monstrataque reddere uerba
tam facilis! quo tu, Melior dilecte, recluso
numquam solus eras. at non inglorius umbris
mittitur: Assyrio cineres adolentur amomo
et tenues Arabum respirant gramine plumae
Sicaniisque crocis; senio nec fessus inerti
scandet odoratos phoenix felicior ignis.
_258. The Marriage of Stella and Violentilla_
VNDE sacro Latii sonuerunt carmine montes?
cui, Paean, noua plectra moues humeroque comanti
facundum suspendis ebur? procul ecce canoro
demigrant Helicone deae quatiuntque nouena
lampade sollemnem thalamis coeuntibus ignem
et de Pieriis uocalem fontibus undam.
quas inter uultu petulans Elegia propinquat
celsior adsueto, diuasque hortatur et ambit
alternum fultura pedem, decimamque uideri
se cupit et medias fallit permixta sorores.
ipsa manu nuptam genetrix Aeneia ducit
lumina demissam et dulci probitate rubentem;
ipsa toros et sacra parat cultuque Latino
dissimulata deam crinem uultusque genasque
temperat atque noua gestit minor ire marita.
Nosco diem causasque sacri: te concinit iste
(pande foris! ), te, Stella, chorus; tibi Phoebus et Euhan
et de Maenalia uolucer Tegeaticus umbra
serta ferunt, nec blandus Amor nec Gratia cessat
amplexum niueos optatae coniugis artus
floribus innumeris et olenti spargere nimbo.
tu modo fronte rosas, uiolis modo lilia mixta
excipis et dominae niueis a uultibus obstas.
Ergo dies aderat Parcarum conditus albo
uellere, quo Stellae Violentillaeque professus
clamaretur hymen. cedant curaeque metusque,
cessent mendaces obliqui carminis astus,
fama tace: subiit leges et frena momordit
ille solutus amor: consumpta est fabula uulgi,
et narrata diu uiderunt oscula ciues.
tu tamen attonitus, quamuis data copia tantae
noctis, adhuc optas permissaque numine dextro
uota paues. pone o dulcis suspiria uates,
pone: tua est. licet expositum per limen aperto
ire redire gradu: iam nusquam ianitor aut lex
aut pudor. amplexu tandem satiare petito
(contigit! ) et duras pariter reminiscere noctis.
Digna quidem merces, et si tibi Iuno labores
Herculeos, Stygiis et si concurrere monstris
fata darent, si Cyaneos raperere per aestus.
hanc propter tanti Pisaea lege trementem
currere et Oenomai fremitus audire sequentis.
nec si Dardania pastor temerarius Ida
sedisses haec dona forent, nec si alma per auras
te potius prensum aueheret Tithonia biga.
Sed quae causa toros inopinaque gaudia uati
attulit, hic mecum, dum feruent agmine postes
atriaque et multa pulsantur limina uirga,
hic, Erato iucunda, doce. uacat apta mouere
colloquia, et docti norunt audire penates.
Forte, serenati qua stat plaga lactea caeli,
alma Venus thalamo pulsa modo nocte iacebat
amplexu duro Getici resoluta mariti.
fulcra torosque deae tenerum premit agmen Amorum;
signa petunt, quas ferre faces, quae pectora figi
imperet; an terris saeuire an malit in undis,
an miscere deos an adhuc uexare Tonantem.
ipsi animus nondum nec cordi fixa uoluntas.
fessa iacet stratis, ubi quondam conscia culpae
Lemnia deprenso repserunt uincula lecto.
hic puer e turba uolucrum cui plurimus ignis
ore, manuque leui numquam frustrata sagitta,
agmine de medio tenera sic dulce profatur
uoce (pharetrati pressere silentia fratres):
'scis ut, mater,' ait 'nulla mihi dextera segnis
militia; quemcumque hominum diuumque dedisti,
uritur. at quondam lacrimis et supplice dextra
et uotis precibusque uirum concede moueri,
o genetrix: duro nec enim ex adamante creati,
sed tua turba sumus. clarus de gente Latina
est iuuenis, quem patriciis maioribus ortum
nobilitas gauisa tulit praesagaque formae
protinus e nostro posuit cognomina caelo.
hunc egomet tota quondam (tibi dulce) pharetra
improbus et densa trepidantem cuspide fixi.
quamuis Ausoniis multum gener ille petitus
matribus, edomui et uictum dominaeque potentis
ferre iugum et longos iussi sperare per annos.
ast illam summa leuiter (sic namque iubebas)
lampade parcentes et inerti strinximus arcu.
ex illo quantos iuuenis premat anxius ignis
testis ego attonitus, quantum me nocte dieque
urgentem ferat. haud ulli uehementior umquam
incubui, genetrix, iterataque uulnera fodi.
uidi ego et immiti cupidum decurrere campo
Hippomenen, nec sic meta pallebat in ipsa;
uidi et Abydeni iuuenis certantia remis
bracchia laudauique manus et saepe natanti
praeluxi: minor ille calor quo saeua tepebant
aequora: tu ueteres, iuuenis, transgressus amores.
ipse ego te tantos stupui durasse per aestus,
firmauique animos blandisque madentia plumis
lumina detersi. quotiens mihi questus Apollo
sic uatem maerere suum! iam, mater, amatos
indulge thalamos. noster comes ille piusque
signifer: armiferos poterat memorare labores
claraque facta uirum et torrentis sanguine campos,
sed tibi plectra dedit mitisque incedere uates
maluit et nostra laurum subtexere myrto;
hic iuuenum lapsus suaque haut hesterna reuoluit
uulnera; pro! quanta est Paphii reuerentia, mater,
numinis: hic nostrae defleuit fata columbae. '
Finis erat: tenera matris ceruice pependit
blandus et admotis tepefecit pectora pennis.
illa refert uultum non aspernata rogantis:
'grande quidem rarumque uiris quos ipsa probaui
Pierius uotum iuuenis cupit. hanc ego formae
egregium mirata decus cui gloria patrum
et generis certabat honos, tellure cadentem
excepi fouique sinu; nec colla genasque
comere nec pingui crinem deducere amomo
cessauit mea, nate, manus. mihi dulcis imago
prosiluit. celsae procul aspice frontis honores
suggestumque comae. Latias metire quid ultra
emineat matres; quantum Latonia nymphas
uirgo premit quantumque egomet Nereidas exsto.
haec et caeruleis mecum consurgere digna
fluctibus et nostra potuit considere concha;
et si flammigeras potuisset scandere sedis
hasque intrare domos, ipsi erraretis, Amores.
huic quamuis census dederim largita beatos,
uincit opes animo. queritor iam Seras auaros
angustum spoliare nemus Clymeneaque desse
germina nec uiridis satis inlacrimare sorores;
uellera Sidonio iam pauca rubescere tabo
raraque longaeuis niuibus crystalla gelari.
huic Hermum fuluoque Tagum decurrere limo
(nec satis ad cultus), huic Inda monilia Glaucum
Proteaque atque omnem Nereida quaerere iussi.
hanc si Thessalicos uidisses, Phoebe, per agros,
erraret secura Daphne. si in litore Naxi
Theseum iuxta foret haec conspecta cubile,
Gnosida desertam profugus liquisset et Euhan.
quod nisi me longis placasset Iuno querelis,
falsus huic pinnas et cornua sumeret aethrae
rector, in hanc uafro cecidisset Iuppiter auro.
sed dabitur iuueni, cui tu, mea summa potestas,
nate, cupis, thalami quamuis iuga ferre secundi
saepe neget maerens. ipsam iam cedere sensi
inque uicem tepuisse uiro. ' sic fata leuauit
sidereos artus thalamique egressa superbum
limen Amyclaeos ad frena citauit olores.
iungit Amor laetamque uehens per nubila matrem
gemmato temone sedet. iam Thybridis arces
Iliacae: pandit nitidos domus alta penatis,
claraque gaudentes plauserunt limina cygni.
Digna deae sedes, nitidis nec sordet ab astris.
hic Libycus Phrygiusque silex, hic dura Laconum
saxa uirent; hic flexus onyx et concolor alto
uena mari, rupesque nitent quis purpura saepe
Oebalis et Tyrii moderator liuet aeni.
pendent innumeris fastigia nixa columnis;
robora Dalmatico lucent satiata metallo.
excludunt radios siluis demissa uetustis
frigora, perspicui uiuunt in marmore fontes.
nec seruat natura uices: hic Sirius alget,
bruma tepet, uersumque domus sibi temperat annum.
Exsultat uisu tectisque potentis alumnae
non secus alma Venus quam si Paphon aequore ab alto
Idaliasque domos Erycinaque templa subiret.
tunc ipsam solo reclinem adfata cubili:
'quonam hic usque sopor uacuique modestia lecti,
o mihi Laurentis inter dilecta puellas?
quis morum fideique modus? numquamne uirili
summittere iugo? ueniet iam tristior aetas:
exerce formam et fugientibus utere donis.
non ideo tibi tale decus uultusque superbos
meque dedi, uiduos ut transmittare per annos
ceu non cara mihi. satis o nimiumque priores
despexisse procos. at enim hic tibi sanguine toto
deditus unam omnis inter miratur amatque,
nec formae nec stirpis egens: nam docta per Vrbem
carmina qui iuuenes, quae non didicere puellae?
hunc et bis senos (sic indulgentia pergat
praesidis Ausonii) cernes attollere fascis
ante diem; certe iam nunc Cybeleia mouit
limina et Euboicae carmen legit ille Sibyllae.
iamque parens Latius cuius praenoscere mentem
fas mihi, purpureos habitus iuuenique curule
indulgebit ebur, Dacasque (et gloria maior)
exuuias laurosque dabit celebrare recentis.
ergo age, iunge toros atque otia deme iuuentae.
quas ego non gentis, quae non face corda iugali?
alituum pecudumque mihi durique ferarum
non renuere greges; ipsum in conubia terrae
aethera, cum pluuiis rarescunt nubila, soluo.
sic rerum series mundique reuertitur aetas.
unde nouum Troiae decus ardentumque deorum
raptorem, Phrygio si non ego iuncta marito?
Lydius unde meos iterasset Thybris Iulos?
quis septemgeminae posuisset moenia Romae
imperii Latiale caput nisi Dardana furto
cepisset Martem, nec me prohibente, sacerdos? '
His mulcet dictis taciteque inspirat honorem
conubii. redeunt animo iam dona precesque
et lacrimae uigilesque uiri prope limina questus,
Asteris et uati totam cantata per Vrbem,
Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu,
quantum non clamatus Hylas. iamque aspera coepit
flectere corda libens et iam sibi dura uideri.
Macte toris, Latios inter placidissime uates,
quod durum permensus iter coeptique laboris
prendisti portus. uiduae sic transfuga Pisae
amnis in externos longe flammatus amores
flumina demerso trahit intemerata canali,
donec Sicanios tandem prolatus anhelo
ore bibat fontis: miratur dulcia Nais
oscula nec credit pelago uenisse maritum.
Quis tibi tunc alacri caelestum in munere claro,
Stella, dies? quanto salierunt pectora uoto,
dulcia cum dominae dexter conubia uultus
adnuit! ire polo nitidosque errare per axis
uisus. Amyclaeis minus exsultauit harenis
pastor ad Idaeas Helena ueniente carinas;
Thessala nec talem uiderunt Pelea Tempe,
cum Thetin Haemoniis Chiron accedere terris
erecto prospexit equo. quam longa morantur
sidera! quam segnis uotis Aurora mariti!
At procul ut Stellae thalamos sensere parari
Letous uatum pater et Semeleius Euhan;
hic mouet Ortygia, mouet hic rapida agmina Nysa.
huic Lycii montes gelidaeque umbracula Thymbrae
et, Parnase, sonas: illi Pangaea resultant
Ismaraque et quondam genialis litora Naxi.
tunc caras iniere fores comitique canoro
hic chelyn, hic flauam maculoso nebrida tergo,
hic thyrsos, hic plectra ferunt; hic enthea lauro
tempora, Minoa crinem premit ille corona.
Vixdum emissa dies, et iam socialia praesto
omina, iam festa feruet domus utraque pompa.
fronde uirent postes, effulgent compita flammis,
et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
omnis honos, cuncti ueniunt ad limina fasces
omnis plebeio teritur praetexta tumultu;
hinc eques, hinc iuuenum questus, stola mixta laborat.
felices utrosque uocant, sed in agmine plures
inuidere uiro. iamdudum poste reclinis
quaerit Hymen thalamis intactum dicere carmen,
quo uatem mulcere queat. dat Iuno uerenda
uincula et insigni geminat Concordia taeda.
hic fuit ille dies: noctem canat ipse maritus!
quantum nosse licet, sic uicta sopore doloso
Martia fluminea posuit latus Ilia ripa;
non talis niueos tinxit Lauinia uultus
cum Turno spectante rubet; non Claudia talis
respexit populos mota iam uirgo carina.
Nunc opus, Aonidum comites tripodumque ministri,
diuersis certare modis: eat enthea uittis
atque hederis redimita cohors, ut pollet ouanti
quisque lyra. sed praecipui qui nobile gressu
extremo fraudatis opus, date carmina festis
digna toris. hunc ipse Coo plaudente Philetas
Callimachusque senex Vmbroque Propertius antro
ambissent laudare diem, nec tristis in ipsis
Naso Tomis diuesque foco lucente Tibullus.
Me certe non unus amor simplexque canendi
causa trahit: tecum similes iunctaeque Camenae,
Stella, mihi, multumque pares bacchamur ad aras
et sociam doctis haurimus ab amnibus undam.
at te nascentem gremio mea prima recepit
Parthenope, dulcisque solo tu gloria nostro
reptasti. nitidum consurgat ad aethera tellus
Eubois et pulcra tumeat Sebethos alumna;
nec sibi sulpureis Lucrinae Naides antris
nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.
Eia age, praeclaros Latio properate nepotes,
qui leges, qui castra regant, qui carmina ludant.
acceleret partu decimum bona Cynthia mensem,
sed parcat Lucina precor; tuque ipse parenti
parce, puer, ne mollem uterum, ne stantia laedas
pectora; cumque tuos tacito natura recessu
formarit uultus, multum de patre decoris,
plus de matre feras. at tu, pulcerrima forma
Italidum, tandem merito possessa marito,
uincla diu quaesita foue: sic damna decoris
nulla tibi; longe uirides sic flore iuuentae
perdurent uultus, tardeque haec forma senescat.
_259. A Villa at Tibur_
CERNERE facundi Tibur glaciale Vopisci
si quis et inserto geminos Aniene penatis,
aut potuit sociae commercia noscere ripae
certantisque sibi dominum defendere uillas,
illum nec calido latrauit Sirius astro
nec grauis aspexit Nemeae frondentis alumnus:
talis hiems tectis, frangunt sic improba solem
frigora, Pisaeumque domus non aestuat annum.
uisa manu tenera telam scripsisse Voluptas:
tum Venus Idaliis unxit fastigia sucis
permulsitque comis blandumque reliquit honorem
sedibus et uolucris uetuit discedere natos.
O longum memoranda dies! quae mente reporto
gaudia, quam lassos per tot miracula uisus!
ingenium quam mite solo! quae forma beatis
ante manus artemque locis! non largius usquam
indulsit natura sibi. nemora alta citatis
incubuere uadis; fallax responsat imago
frondibus, et longas eadem fugit umbra per undas.
ipse Anien (miranda fides) infraque superque
spumeus hic tumidam rabiem saxosaque ponit
murmura, ceu placidi ueritus turbare Vopisci
Pieriosque dies et habentis carmina somnos.
litus utrumque domi, nec te mitissimus amnis
diuidit. alternas seruant praetoria ripas,
non externa sibi fluuiumue obstare queruntur.
Sestiacos nunc fama sinus pelagusque natatum
iactet et audaci uictos delphinas ephebo!
hic aeterna quies, nullis hic iura procellis,
numquam feruor aquis. datur hic transmittere uisus
et uoces et paene manus. sic Chalcida fluctus
expellunt reflui? sic dissociata profundo
Bruttia Sicanium circumspicit ora Pelorum?
quid primum mediumue canam, quo fine quiescam?
auratasne trabis an Mauros undique postis
an picturata lucentia marmora uena
mirer, an emissas per cuncta cubilia nymphas?
huc oculis, huc mente trahor. uenerabile dicam
lucorum senium? te, quae uada fluminis infra
cernis, an ad siluas quae respicis, aula, tacentis,
qua tibi tuta quies offensaque turbine nullo
nox silet et pigros inuitant murmura somnos?
an quae graminea suscepta crepidine fumant
balnea et impositum riuis algentibus ignem?
quaque uaporiferis iunctus fornacibus amnis
ridet anhelantis uicino flumine nymphas?
uidi artis ueterumque manus uariisque metalla
uiua modis. labor est auri memorare figuras
aut ebur aut dignas digitis contingere gemmas;
quicquid et argento primum uel in aere minori
lusit et enormis manus est experta colossos.
dum uagor aspectu uisusque per omnia duco,
calcabam necopinus opes. nam splendor ab alto
defluus et nitidum referentes aera testae
monstrauere solum; uarias ubi picta per artis
gaudet humus superatque nouis asarota figuris:
expauere gradus.
Quid nunc iungentia mirer
aut quid partitis distantia tecta trichoris?
quid te, quae mediis seruata penatibus arbor
tecta per et postis liquidas emergis in auras
quo non sub domino saeuas passura bipennis?
et nunc ignaro forsan uel lubrica Nais
uel non abruptos tibi demet Hamadryas annos.
quid referam alternas gemino super aggere mensas
albentisque lacus altosque in gurgite fontis?
teque, per obliquum penitus quae laberis amnem,
Marcia, et audaci transcurris flumina plumbo,
ne solum Ioniis sub fluctibus Elidis amnem
dulcis ad Aetnaeos deducat semita portus?
illic ipse antris Anien et fonte relicto
nocte sub arcana glaucos exutus amictus
huc illuc fragili prosternit pectora musco,
aut ingens in stagna cadit uitreasque natatu
plaudit aquas. illa recubat Tiburnus in umbra,
illic sulpureos cupit Albula mergere crinis;
haec domus Egeriae nemoralem abiungere Phoeben
et Dryadum uiduare choris algentia possit
Taygeta et siluis accersere Pana Lycaeis.
quod ni templa darent alias Tirynthia sortis,
et Praenestinae poterant migrare Sorores.
Quid bifera Alcinoi laudem pomaria uosque,
qui numquam uacui prodistis in aethera, rami?
cedant Telegoni, cedant Laurentia Turni
iugera Lucrinaeque domus litusque cruenti
Antiphatae; cedant uitreae iuga perfida Circes
Dulichiis ululata lupis, arcesque superbae
Anxuris et sedes Phrygio quas mitis alumno
debet anus; cedant, quae te iam solibus artis
Antia nimbosa reuocabunt litora bruma.
Scilicet hic illi meditantur pondera mores;
hic premitur fecunda quies uirtusque serena
fronte grauis sanusque nitor luxuque carentes
deliciae, quas ipse suis digressus Athenis
mallet deserto senior Gargettius horto;
haec per et Aegaeas hiemes Hyadumque niuosum
sidus et Oleniis dignum petiisse sub astris,
si Maleae credenda ratis Siculosque per aestus
sit uia: cur oculis sordet uicina uoluptas?
hic tua Tiburtes Faunos chelys et iuuat ipsum
Alciden dictumque lyra maiore Catillum;
seu tibi Pindaricis animus contendere plectris,
siue chelyn tollas heroa ad robora, siue
liuentem satiram nigra rubigine uibres,
seu tua non alia splendescat epistola cura.
digne Midae Croesique bonis et Perside gaza.
macte bonis animi! cuius stagnantia rura
debuit et flauis Hermus transcurrere ripis
et limo splendente Tagus. sic docta frequentes
otia, sic omni detectus pectora nube
finem Nestoreae precor egrediare senectae.
_260. To Claudius Etruscus on the Death of his Father_
SVMMA deum, Pietas, cuius gratissima caelo
rara profanatas inspectant numina terras,
huc uittata comam niueoque insignis amictu,
qualis adhuc praesens nullaque expulsa nocentum
fraude rudis populos atque aurea regna colebas,
mitibus exsequiis ades et lugentis Etrusci
cerne pios fletus laudataque lumina terge.
nam quis inexpleto rumpentem pectora questu
complexumque rogos incumbentemque fauillis
aspiciens non aut primaeuae funera plangi
coniugis aut nati modo pubescentia credat
ora rapi flammis? pater est qui fletur. adeste
dique hominesque sacris. procul hinc, procul ite nocentes,
si cui corde nefas tacitum fessique senectus
longa patris, si quis pulsatae conscius anguem
matris et inferna rigidum timet Aeacon urna:
insontis castosque uoco. tenet ecce senilis
leniter implicitos uultus sanctamque parentis
canitiem spargit lacrimis animaeque supremum
frigus amat; celeris genitoris filius annos
(mira fides! ) nigrasque putat properasse Sorores.
Exsultent placidi Lethaea ad flumina manes,
Elysiae gaudete domus; date serta per aras,
festaque pallentis hilarent altaria lucos.
felix, a, nimium felix plorataque nato
umbra uenit. longe Furiarum sibila, longe
tergeminus custos, penitus uia longa patescat
manibus egregiis. eat horrendumque silentis
accedat domini solium, gratisque supremas
perferat, et totidem iuueni roget anxius annos.
Macte pio gemitu! dabimus solatia dignis
luctibus Aoniasque tuo sacrabimus ultro
inferias, Etrusce, seni! tu largus Eoa
germina, tu messis Cilicumque Arabumque superbas
merge rogis; ferat ignis opes heredis et alto
aggere missuri nitido pia nubila caelo
stipentur cineres: nos non arsura feremus
munera, uenturosque tuus durabit in annos
me monstrante dolor. neque enim mihi flere parentem
ignotum; similis gemui proiectus ad ignis.
ille mihi tua damna dies compescere cantu
suadet, et ipse tuli quos nunc tibi confero questus.
Non tibi clara quidem, senior placidissime, gentis
linea nec proauis demissum stemma, sed ingens
suppleuit fortuna genus culpamque parentum
occuluit. nec enim dominos de plebe tulisti,
sed quibus occasus pariter famulantur et ortus.
nec pudor iste tibi: quid enim terrisque poloque
parendi sine lege manet? uice cuncta reguntur
alternisque premunt. propriis sub regibus omnis
terra; premit felix regum diademata Roma;
hanc ducibus frenare datum; mox crescit in illos
imperium superis. sed habent et numina legem:
seruit et astrorum uelox chorus et uaga seruit
luna, nec iniussae totiens redit orbita lucis.
et (modo si fas est aequare iacentia summis)
pertulit Eurysthei Tirynthius horrida regis
pacta, nec erubuit famulantis fistula Phoebi.
Sed neque barbaricis Latio transmissus ab oris:
Smyrna tibi gentile solum potusque uerendo
fonte Meles Hermique uadum, quo Lydius intrat
Bacchus et aurato reficit sua cornua limo.
laeta dehinc series uariisque ex ordine curis
auctus honos; semperque gradi prope numina, semper
Caesareum coluisse latus sacrisque deorum
arcanis haerere datum. Tibereia primum
aula tibi uixdum ora noua mutante iuuenta
panditur. hic annis multa super indole uictis
libertas oblata uenit; nec proximus heres,
immitis quamquam et Furiis agitatus, abegit.
huic et in Arctoas tendis comes usque pruinas
terribilem affatu passus uisuque tyrannum
immanemque suis, ut qui metuenda ferarum
corda domant mersasque iubent iam sanguine tacto
reddere ab ore manus et nulla uiuere praeda.
praecipuos sed enim merito surrexit in actus
nondum stelligerum senior dimissus in axem
Claudius et longo transmittit habere nepoti.
quis superos metuens pariter tot templa, tot aras
promeruisse datur? summi Iouis aliger Arcas
nuntius; imbrifera potitur Thaumantide Iuno;
stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton:
tu totiens mutata ducum iuga rite tulisti
integer, inque omni felix tua cumba profundo.
Iamque piam lux alta domum praecelsaque toto
intrauit Fortuna gradu; iam creditur uni
sanctarum digestus opum partaeque per omnis
diuitiae populos magnique impendia mundi.
quicquid ab auriferis eiectat Hiberia fossis,
Dalmatico quod monte nitet, quod messibus Afris
uerritur, aestiferi quicquid terit area Nili,
quodque legit mersus pelagi scrutator Eoi,
et Lacedaemonii pecuaria culta Galaesi
perspicuaeque niues Massylaque robora et Indi
dentis honos: uni parent commissa ministro,
quae Boreas quaeque Eurus atrox, quae nubilus Auster
inuehit: hibernos citius numeraueris imbris
siluarumque comas. uigil idem animique sagacis
cognitus euoluit quantum Romana sub omni
pila die quantumque tribus, quid templa, quid alti
undarum cursus, quid propugnacula poscant
aequoris aut longe series porrecta uiarum;
quod domini celsis niteat laquearibus aurum,
quae diuum in uultus igni formanda liquescat
massa, quid Ausoniae scriptum crepet igne Monetae.
hinc tibi rara quies animoque exclusa uoluptas,
exiguaeque dapes et numquam laesa profundo
cura mero; sed iura tamen genialia cordi
et mentem uincire toris ac iungere festa
conubia et fidos domino genuisse clientis.
Quis sublime genus formamque insignis Etruscae
nesciat? haud quamquam proprio mihi cognita uisu,
sed decus eximium famae par reddit imago,
uultibus et similis natorum gratia monstrat.
nec uulgare genus; fascis summamque curulem
frater et Ausonios ensis mandataque fidus
signa tulit, cum prima trucis amentia Dacos
impulit et magno gens est damnata triumpho.
sic quicquid patrio cessatum a sanguine, mater
reddidit, obscurumque latus clarescere uidit
conubio gauisa domus. nec pignora longe;
quippe bis ad partus uenit Lucina manuque
ipsa leui grauidos tetigit fecunda labores.
felix a! si longa dies, si cernere uultus
natorum uiridisque genas tibi iusta dedissent
stamina! sed media cecidere abrupta iuuenta:
gaudia florentisque manu scidit Atropos annos;
qualia pallentis declinant lilia culmos
pubentesque rosae primos moriuntur ad austros,
aut ubi uerna nouis exspirat purpura pratis.
illa sagittiferi circumuolitastis Amores
funera maternoque rogos unxistis amomo;
nec modus aut pennis laceris aut crinibus ignem
spargere, collectaeque pyram struxere pharetrae.
quas tunc inferias aut quae lamenta dedisses
maternis, Etrusce, rogis, qui funera patris
haud matura putas atque hos pius ingemis annos!
Illum et qui nutu superas nunc temperat arcis
progeniem claram terris partitus et astris,
laetus Idumaei donauit honore triumphi,
dignatusque loco uictricis et ordine pompae
non uetuit, tenuesque nihil minuere parentes.
atque idem in cuneos populo deduxit equestris,
mutauitque genus laeuaeque ignobile ferrum
exuit et celso natorum aequauit honorem.
dextra bis octonis fluxerunt saecula lustris,
atque aeui sine nube tenor. quam diues in usus
natorum totoque uolens excedere censu,
testis adhuc largi nitor inde assuetus Etrusci,
cui tua non humilis dedit indulgentia mores.
hunc siquidem amplexu semper reuocante tenebas
blandus et imperio numquam pater; huius honori
pronior ipse etiam gaudebat cedere frater.
Quas tibi deuoti iuuenes pro patre renato,
summe ducum, gratis, aut quae pia uota rependunt!
tu (seu tarda situ rebusque exhausta senectus
errauit, seu blanda diu Fortuna regressum
maluit) attonitum et uenturi fulminis ictus
horrentem tonitru tantum lenique procella
contentus monuisse senem; cumque horrida supra
aequora curarum socius procul Itala rura
linqueret, hic mollis Campani litoris oras
et Diomedeas concedere iussus in arcis,
atque hospes, non exsul, erat. nec longa moratus
Romuleum reseras iterum, Germanice, limen
maerentemque foues inclinatosque penatis
erigis. haut mirum, ductor placidissime, quando
haec est quae uictis parcentia foedera Cattis,
quaeque suum Dacis donat dementia montem,
quae modo Marcomanos post horrida bella uagosque
Sauromatas Latio non est dignata triumpho.
Iamque in fine dies, et inexorabile pensum
deficit. hic maesti pietas me poscit Etrusci
qualia nec Siculae modulantur carmina rupes
nec fati iam certus olor saeuique marita
Tereos. heu quantis lassantem bracchia uidi
planctibus et prono fusum super oscula uultu!
uix famuli comitesque tenent, uix arduus ignis
summouet. haut aliter gemuit per Sunia Theseus
litora qui falsis deceperat Aegea uelis.
tunc immane gemens foedatusque ora tepentis
affatur cineres: 'cur nos, fidissime, linquis
fortuna redeunte, pater? modo numina magni
praesidis atque breuis superum placauimus iras,
nec frueris? tantique orbatus muneris usu
ad manis, ingrate, fugis? nec flectere Parcas
aut placare malae datur aspera numina Lethes?
felix, cui magna patrem ceruice uehenti
sacra Mycenaeae patuit reuerentia flammae!
quique tener saeuis genitorem Scipio Poenis
abstulit, et Lydi pietas temeraria Lausi.
ergo et Thessalici coniunx pensare mariti
funus, et immitem potuit Styga uincere supplex
Thracius? hoc quanto melius pro patre liceret!
non totus rapiere tamen, nec funera mittam
longius; hic manis, hic intra tecta tenebo:
tu custos dominusque laris, tibi cuncta tuorum
parebunt; ego rite minor semperque secundus
assiduas libabo dapes et pocula sacris
manibus effigiesque colam: te lucida saxa,
te similem doctae referet mihi linea cerae;
nunc ebur et fuluum uultus imitabitur aurum.
inde uiam morum longaeque examina uitae
affatusque pios monituraque somnia poscam. '
Talia dicentem genitor dulcedine laeta
audit, et immitis lente descendit ad umbras
uerbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
Salue supremum, senior mitissime patrum,
supremumque uale, qui numquam sospite nato
triste chaos maestique situs patiere sepulcri.
semper odoratis spirabunt floribus arae,
semper et Assyrios felix bibet urna liquores
et lacrimas, qui maior honos. hic sacra litabit
manibus eque tua tumulum tellure leuabit.
nostra quoque exemplo meritus tibi carmine sancit
hoc etiam gaudens cinerem donasse sepulcro.
_261. 'He hath outsoared the shadow of our night'_
HIC finis rapto! quin tu iam uulnera sedas
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
aut moritura uides: obeunt noctesque diesque
astraque, nec solidis prodest sua machina terris.
nam populus mortale genus; plebisque caducae
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
his amor exitio, furor his et saeua cupido,
ut sileam morbos; hos ora rigentia brumae,
illos implacido letalis Sirius igni,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
quicquid init ortus, finem timet. ibimus omnes,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris.
Ast hic, quem gemimus, felix hominesque deosque
et dubios casus et caecae lubrica uitae
effugit, immunis fatis. non ille rogauit,
non timuit renuitue mori: nos anxia plebes,
nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aeui
exitus incertum, quibus instet fulmen ab astris,
quae nubes fatale sonet. nil flecteris istis?
sed flectere libens. ades huc emissus ab atro
limine, cui soli cuncta impetrare facultas,
Glaucia! --nam insontis animas nec portitor arcet,
nec durae comes ille serae:--tu pectora mulce,
tu prohibe manare genas noctisque beatas
dulcibus alloquiis et uiuis uultibus imple,
et periisse nega: desolatamque sororem,
qui potes, et miseros perge insinuare parentis.
_262. To Sleep_
CRIMINE quo merui, iuuenis, placidissime diuum,
quoue errore miser, donis ut solus egerem,
Somne, tuis? tacet omne pecus uolucresque feraeque
et simulant fessos curuata cacumina somnos,
nec trucibus fluuiis idem sonus; occidit horror
aequoris, et terris maria acclinata quiescunt.
septima iam rediens Phoebe mihi respicit aegras
stare genas; totidem Oetaeae Paphiaeque reuisunt
lampades et totiens nostros Tithonia questus
praeterit et gelido parcit miserata flagello.
unde ego sufficiam? non si mihi lumina mille
quae uafer alterna tantum statione tenebat
Argus et haud umquam uigilabat corpore toto.
at nunc heu! si aliquis longa sub nocte puellae
bracchia nexa tenens ultro te, Somne, repellit,
inde ueni. nec te totas infundere pennas
luminibus compello meis (hoc turba precetur
laetior): extremo me tange cacumine uirgae
(sufficit) aut leuiter suspenso poplite transi.
M. VALERIVS MARTIALIS
40-104? A. D.
_263. Bilbilis_
VERONA docti syllabas amat uatis,
Marone felix Mantua est,
censetur Aponi Liuio suo tellus
Stellaque nec Flacco minus,
Apollodoro plaudit imbrifer Nilus,
Nasone Paeligni sonant,
duosque Senecas unicumque Lucanum
facunda loquitur Corduba,
gaudent iocosae Canio suo Gades,
Emerita Deciano meo:
te, Liciniane, gloriabitur nostra,
nec me tacebit Bilbilis.
_264. He sends his Book to Caesius_
NOSTI si bene Caesium, libelle,
montanae decus Vmbriae Sabinum,
Auli municipem mei Pudentis,
illi tu dabis haec uel occupato.
instent mille licet premantque curae,
nostris carminibus tamen uacabit.
nam me diligit ille proximumque
Turni nobilibus leget libellis.
o quantum mihi nominis paratur!
o quae gloria! quam frequens amator!
te conuiuia, te forum sonabit,
aedes, compita, porticus, tabernae.
uni mitteris, omnibus legeris.
_265. To Silius Italicus_
_To lay aside the Punica, and read the light Verses of Martial_
SILI, Castalidum decus sororum,
qui periuria barbari furoris
ingenti premis ore perfidosque
astus Hannibalis leuisque Poenos
magnis cedere cogis Africanis:
paulum seposita seueritate,
dum blanda uagus alea December
incertis sonat hinc et hinc fritillis
et ludit tropa nequiore talo,
nostris otia commoda Camenis,
nec torua lege fronte, sed remissa
lasciuis madidos iocis libellos.
sic forsan tener ausus est Catullus
magno mittere passerem Maroni.
_266. Life not Legends_
QVI legis Oedipoden caligantemque Thyesten,
Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?
quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,
quid tibi dormitor proderit Endymion?
exutusue puer pinnis labentibus? aut qui
odit amatrices Hermaphroditus aquas?
quid te uana iuuant miserae ludibria chartae?
hoc lege, quod possit dicere uita 'Meum est'.
non hic Centauros, non Gorgonas Harpyiasque
inuenies: hominem pagina nostra sapit.
sed non uis, Mamurra, tuos cognoscere mores
nec te scire: legas Aetia Callimachi.
_267. To Valerius Flaccus_
_The Decay of Poetry and Poets_
_i_
TEMPORIBVS nostris aetas cum cedat auorum
creuerit et maior cum duce Roma suo,
ingenium sacri miraris deesse Maronis,
nec quemquam tanta bella sonare tuba.
sint Maecenates, non deerunt, Flacce, Marones,
Vergiliumque tibi uel tua rura dabunt.
iugera perdiderat miserae uicina Cremonae
flebat et abductas Tityrus aeger ouis.
risit Tuscus eques, paupertatemque malignam
reppulit et celeri iussit abire fuga.
'accipe diuitias et uatum maximus esto;
tu licet et nostrum' dixit 'Alexin ames'.
adstabat domini mensis pulcerrimus ille
marmorea fundens nigra Falerna manu,
et libata dabat roseis carchesia labris,
quae poterant ipsum sollicitare Iouem.
excidit attonito pinguis Galatea poetae,
Thestylis et rubras messibus usta genas:
protinus ITALIAM concepit et ARMA VIRVMQUE,
qui modo uix Culicem fleuerat ore rudi.
quid Varios Marsosque loquar ditataque uatum
nomina, magnus erit quos numerare labor?
ergo ego Vergilius, si munera Maecenatis
des mihi? Vergilius non ero, Marsus ero.
_ii_
O mihi curarum pretium non uile mearum,
Flacce, Antenorei spes et alumne laris,
Pierios differ cantus citharamque sororum;
aes dabit ex istis nulla puella tibi.
quid petis a Phoebo? nummos habet arca Mineruae;
haec sapit, haec omnes fenerat una deos.
quid possunt hederae Bacchi dare? Palladis arbor
inclinat uarias pondere nigra comas.
